Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 6

발행: 1834년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

241쪽

QUAEST. X v. CAPUT II. aismonio servi: con. Testes S. Semi et S. Liberi cctus. c. q. 3. infames infamia iurisi con Nulli ciatis. 3. q. .. et L. Praeterea i. de test. ex communicati vitandi: cv. Decernimus 8. de sent. excomm. in G. criminosi non emendati . si eis erimen objiciaturr c. Testimonium Sc. de leat. et pauperes minus henestae vitae, puto hos non esse testes idoneos. dum ex eis constare debeat de testamento ad pias causas. Co-

Q. V. Quot testes necessarii sint pro testamento ad pias

n. Iam dictum est. testamentum ad pias causas attendendum esse, etsi illi nullus adsuerit testis, dummodo consi et de voluntate testatoris. Solum ergo testes habent locum, ut dum aliunde de ea non constet . possint facere probationem. et ad hoc duo tantum testes legitimi requiruntur: cv. Aetoliam a. de testam. At quia vigore hujus capitis testes debent esse legitimi, ideo supra dixi non esse . quoad hoc testes idoneos illos, qui iure canonico repelluntur a serendo testimonio. Pirhing. de fratctm. n. ao. Laym. l. 3. tr. S. c.

a. ra limer. 3.

Sunt qui asserunt hos duos testes esse de substantia talis testamenti, ita ut siue ipsis nullum habeat valorem, ut

videre est apud Menoch. l. 3. cons. Ia . Verum Communior est contraria sententia, quia in his testamentis non attenduntur solemnitates iuris civilis: et aliunde nulli bi in

iure canonico irritatur testamentum ad causas pias factum sine testibus. ut irri latur contractus matrimonialis a Trid.

tris factum inter liberos . si nullus adfuerit testis, dummodo ex manu testatoris constet de ipsius voluntate : lv. me consultissimia all. C. de testiam. et Auet. aeq. Saltem autem aeque favorabile est testamentum ad pias causas. ' El hahet communissima Din apud Menoch. I. c. n. 6c. Demum quod dicitur cap. Aeliatum est in favorem piae causae, cum autem favores sint ampliandi ex reg. I S. jur. in G. die endum est velle testes non esse de substantia, sed tantum necessarios ad Probationem . casu quo de voluntate testatoris non costet . Menoe. cit. ' Fagn. - co'. Cum esses n. g. Molin. d. disp. XJc. n. T. Laym. l. c. D. I. corollar. a. et alii ap. Leur. d. n. 3. 'Q. VI. An leslamentum ad causas pias taclum sine solemnitatibus civilibus, validum sit quoad legala Protana:

242쪽

a.. TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

vel an si nullum sit testamentum ad causas profanas, de- laeto civilis solemnitatis, valeat quod legata pia . R. I. Communis sententia est, quod si validum est testamentum ad causam Piam, sustineantur etiam legata Pr sana in eo inserta quia accessorium sequitur naturam principalis et reg. ivm in S. unde si testamentum validum erit, valida etiam erunt legata profana. Covarr. de testiam.

cv. lli. n. a. Laym. I. a. tr. S. c. a. n. go. ' Molin. d.

13 c. Tiraq. priail. 8o. Clar. q. 6. n. s. Engel de testiam.

n. I s. et alii ap. Reiff. n. XSE. Lansredit . resp. c. n. Eg. Caesar Pani moti. Acis. la. Onnos. I. qui contrariam sententiam nec tutam. Dec in consulendo, nec in iudicando tenendam docet. 'R. II. Discrepant vero auctores in asserendo, an corruente testamento Profano sustineri possint legata pia in eo inserta, si adsint quae requiruntur ad valorem piae dispositionis: et qui negant . eo innituntur fundamento, quod corruente principali deficit accessorium . Verum communior sententia affirmat: etenim specialis ratio reperitur in accessorio , quae non est in principali . favor nempe religionis . et cum agitur de eo. non attenditur ius eivile sed solum ius canonicum. Covare. I. c. n. c. Laym. I. a. tr. S. cv. a. ' AA. iidem a P. eum n. IS . 'Q. VII. An valeat testamentum imperfectum quantum ad causas Pias. R. I. Si testamentum sit imperfectum quoad voluntatem neque altenditur quantum ad pias causas. Barbos. de jur.

ccl. I. a. c. II. n. 6s. ' et in cop. tam tibi de testiam. varr. de testiam. cv. ET . n. 53. Decius in ev. g. de se instriam. n. ES. Surd. decis. 2sa. D. XI. et seqq. Reiff. l. c. n. X68. Lug. disp. 22. n. IIS. ' Tunc testamentum dicitur imperfectum quoad voluntatem. quando testator nondum

intendit facere testamentum . sed tantum agit, et explicat quid velit tacere . quam causam piam relinquere velit haeredem . seu legatariam etc. Intelligit autem ita postea disponere. quando adveniet tabellio, seu testes vocatii vel post aliquas horas . quando putat se melius habiturum. IIoc . iniquam . testamentum ita imperfectum quoad voluntatem. Deque sustinetur quoad causas pias: in eo etenim deest v luntas testatoris: dum etenim loquebatur de iis, quae disponere volebat, non intellexit actu disponere . sed solum explicare quid deinde esset facturus. vel dispositurus. Si

ergo vel amisso usu rationis, vel morte adveniente. non

potuit testator actu disponere, cum non intelligatur de facto

243쪽

QUAEST. xv. CAPUT II. diis

ante disposuisse. sed solum intendisse postea de rebus suis disponere. sequitur neque valere intentionem, quam habuit circa causas pias. Nolin. div. Eac. Num. s. R. II. Si testamentum non fuit imperfectum quoad voluntatem . sed solum quoad solemnitatem, quatenus scilicet testator de pluribus iam disposuerit, quamvis non potuerit absolvere testamentum, tunc valet quoad causam piam. Certum est igitur tale testamentum quoad profana nullum esse et Ieg. Si is qui et S. st. de traicim. Ieg. Furimum f. coae qui

test ciment. Dcere etc. at sustinetur quoad causas piasi nam

pro pia dispositione nil aliud requiritur . nisi quod exposcitur de iure naturae: de iure autem naturae nil aliud requiritur nisi quod iestator habuerit actualem voluntatem, vel

omnia, vel aliqua sua in causam piam transferre. Covarr. de traicim. crap. EI. cv. X c. Laym. lib. I. tr. S. cv. 2. N.

S. Mol. d. IIc. n. s. Tiraq. priuil. I. Q. VIII. Quae alia sint testamenta privilegiata, et in quo

consistant ipsorum privilegia . R. I. Testamentum inter liberos est privilegiatum, et est illud. quo non solum pater et mater instituunt haeredes filios seu nepotes, sed etiam quod in favorem ipsorum faciunt ascendentes in linea recta, ut avus, Proavus etc. avia. Proavia etc. Iv. ultim. coae scimii. erciscund. Ieg. mc con-εullisa et g. Eae imperfeci. coae de testiam. Ieg. Appellationes X. st. de Neta. alan. Pro validitate igitur talis testamenti sat est. Si serventur quae sunt de jure naturali et gentium: hinc satis etiam duo testes non rogati, etiamsi sint foeminae. Neque etiam isti erunt necessarii, si per aliqam scripturam. vel subscritionem constet aperte de patris voluntate; nam saltem in testamentis privilegiatis testes solummodo requiruntur ad probationem, non ad validitatem . adeoque non erunt necessarii, si aliunde constet de patris voluntate.' Laym. d. c. n. II. Clar. Molin. Fachin . et alii quamplurimi ap. Reiff. n. 388. testaniem de communi. 'Quamvis autem liberum sit patri inaequaliter instituere suos filios haeredes, dummodo cuilibet legitima relinquatur: lv. Parentibus cod. de in . testam . nihilominus ut validum sit testamentum , quemlibet filium debet instituere haeredem in sua legitima portione, vel ex causa exhaeredarer lv.

Inter coefero F de liber. et posth. Ieg. Filio praeterito st. de

injust. testam. Et quidem nullum certe omnino testamentum est, si praetereantur filii iam nati: si vero praetereantur posthumi, tunc corruit testamentum, quando nascuntur.

244쪽

u G TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

quamvis valeat. si non nascantur . vel mulier abortum Miseerit : S. Sed non itet g. Posth. institat. de exhaerest liher. Hoc totum locum etiam habet in nepotibus ex filio, et caeteris descendentibus ex sexu virili. ' Videri possunt A A. cc. a Boss. tis. Io. g. c. n. 6I. 'Quod si in testamento minus solemni patris inter liberos simul cum siliis instituatur haeres alia persona extranea iv. g. uxor, quoad istam invalida est dispositio ex desectu solemnitatum. et totum accrescit siliis: I. IIoc consulis simus. Eae imperfecto C. de test Multi volunt subsistere talem dispositionem . si non fiat titulo institutionis, sed illulo donationis . legali fideicommissi ete. Verum sententia contraria videtur communiori etenim g. Em impersecto indistincte

dicitur voluntatem patris in testamento minus solemni non valere quoad personam extraneam liberis permixtam, et istis accrescere quod illi relictum fuerat. Boss. fit. go. n. Eo g. ' Clar. I. c. q. go. n. I. Tiraq. de priuil. colis. picte prio. 8o. Menoch. de praesumpt. lib. c. praesumpl. 2. n. 8.Barbos. collectan. Od I. aett. n. X8. C. smil. ercisc. Molin.

disp. ret 8. g. Illud elicim Obsemiandum. Lay m. n. a. 'R. II. Aliud testamentum privilegiatum militis est. non quidem militis, qui est praesidiarius in arcibus non patientibus actualem obsidionem . neque militis destinati ad eustodiam principis . aut commorantis in suis aedibus . vel oppido sine occasione pugnandi et g. g. instit. de testiam. mi sed militis existentis in bellica expeditione . quamvis non esset actualiter in conflictu . Testamentum hujus militis sucficit, si habeat quae necessaria sunt de jure naturae et gentium et t. r. Is de miliet. fratcim. Ieg. Lucius p. eod. Testamentum igitur taliter factum a milite valet per integrum annum, postquam miles a militia discessit et S. S. instit. t atam . mil. adeoque si intra illum annum moriatur. haeres institutus potest adire haereditatem vi talis testamenii facti sine solemnitalibus. ' Reiff. l. c. n. III. Leur. q. 62 o. 'R. III. Alterum testamentum privilegiatum est testamentum factum tempore pestis: et quamvis varient circa illud opiniones . nihilominus distinguendum videtur quoad testamentum tactum tempore Pestis . non adeo grassantis, et quoad testamentum factum peste valde saeviente. Dum igitur pestis non valde grassetur. adhibendi sunt testes. qui alias de iure requiruntur: at non oportet simul congregari. adeoque quod testamentum fiat uno contextu, ut alias de iure esset necessarium : lv. licteredra a I. g. Fn. r. qui test.

245쪽

QUA EST XV. CAPUT II. at

sicere etc. sed satis est, si successive adhibeantur: I. costismmoris 8. coae de testam. Tempore vero pestis valde saevientis . ita ut testes etiam successive aegerrime haberi possint , puto etiam duos testes sufficere: nam ita salis est de iure naturae. Ratio est . quia causa validitatis testamenti

periinet ad publicam utilitatem et I. Vel negiam s. r. quem-Odmodum festiam. ciperion. unde in casu . quo servari haud

possint leges positivae . non potest praesumi voluisse legislatores contra publicam utilitatem corruere testamenta ex ipsarum inobservantia, dum alias servatum sit. quod de iure Naturae et gentium necesse est. Molin. d. Iap. Laym. lib. . 3. tr. S. c. a. n. XI. ' Ita Fachin. lib. S. contra . sa. M

lin. I. c. g. De jure communi, er communior aliorum. 'Regulae in praxi offendendae I. Cum in testamento ad pias causas salis sit certo seire

voluntatem testatoris, ex hoc potest confessarius advertere,

quod si testator dedit alicui occulte pecuniam, ut in hoc . vel illud opus pium eroget, potest ipse tuta conscientia Pecuniam in opus sibi injunctum sumere. In hoc tamen necessaria est prudentia consessarii, dum ipsi tradita fuerit talis pecunia: si etenim id non fuerit adeo occultum, ut Penitus scire non possit haeres, confessarius se exponet multis detractionibus. quasi ipse, vel mirius juste egerit. vel saltem ea pecunia negotium suum sacere voluerit. Si ergo haeres aliquid scire possit de ea pecunia, optimum erit. Si curet, ut ipse testator cum haerede de hoc sermonem habeat. II. Quia dum non constat aliunde de voluntate testatoris, necessarii sunt duo testes pro valore testamenti ad causas pias, hinc est consessarium imprudenter agere. Si assumat onus ipse solus referendi haeredibus post ejus mortem vo- luntatem testatoris quoad aliquam causam Piam: neque elenim ipsi soli tenentur credere. Nel ergo curet, ut testator subscribat manu propria quae ad piam causam reliquit: velut sallem adsint duo testes. dum suam manife5lat voluntarem. III. Advertat tertio confessarius , quod si aliqua probabiliter sustineri possint tamquam non pia, vel de eis non dispositum fuisse prout de iure necesse erat. non debet coge-gere haeredem. ut veluti pias dispositiones respiciat, ac excommunicatione in nostra dioecesi lata innodari, si illis non satisfaciat. Ratio est, quia propter jus alterius non certum

haud debet ipse expoliari sua possessione. Exemplum sit in eo. qui aliqua reliquisset pauperi consanguineo, vel alicui

246쪽

di S TRACT. XIV. DE CONTRACTI RUsconsanguineo religioso i et non appareret . an lastator habuerit motivum Pium . vel prosanum . quale esset consanguinitas. seu affinitas. Exemplum autem legati pii, de quοdubitari potest, an validum sit nec ne . est legatum pium relictum in testamento alias nullo . quamvis dixerim sustineri posse quoad legata pia . Ilac de re videndus Boia. de vos. cv. S. n. S. Barbos. de jur. eccl. I. a. cv. a T. n. sS. et alii apud ipsos. Fortasse etiam dubitari posset. an testam mentum . seu legatum Pium validum sit, quoties duo testes pro eodem necessarii. iure civili inhabiles sint ad testifieandum: vide Fagnan. in cGR. tam rasea Io. de testam. quamvis ipse sentiat affirmative. An vero satis probabile sit non esse attendendum testamentum . seu legatum pium . si non interfuerint duo testes, quamvis alias constet de mente testatoris , videndum est apud auctores et cum non desint qui velint duos testes requiri. non solum quoad probationem. sed etiam quoad substantiam testamenti. seu legati pii. Ego utique semper reputavi sustinenda esse talia legata, ut dixi supra. et affirmat nota. ut videre est P. S. recent. Ac. I M. IV. Non praeceps sit confessarius in iudicando aliquod testamentum, seu legatum factum fuisse ad pias causas, etsi in testamento legatur testatorem intendisse facere opus pium vel adsint alia verba. quae indicare videantur opus, seu motivum spirituale . Cum igitur huiusmodi apponi potuerint ex solitis notariorum formulisi ut confessarius bene judicet. attendere debet. an vere testator respexerit opus spirituale, seu habuerit motivum spirituale in haerede instituendo. vel in legato faciendo. I inc certo certius credidi non esse reputandum vere pium quoddam legatum relictum pro nubendis quibusdam determinatis puellis. quod tamen ita distribuendum disposuerat testator, ut illud promiscue consequi possent puellae pauperes et divitest quin immo accidere poterat quibusdam antiis solummodo illud puellas divites consequi. Attenta ergo hujusmodi dispositione . manifestum erat testatorem non contemptasse Pauperes sublevare .

sed solummodo favere puellis illius status pro quibus reliquerat legatum. Quod si non contemplatus fuerat pauperes puellas sublevare . sed talis determinati status . puta puellas nobiles . vel pauperes essent vel non, remanet ipsius legatum vere non fuisse pium . quamvis pium dixerit notarius, simulque etiam titulo eleemosynae a testatore fuerit relictum . V. Debet etiam diligenter advertere confessarius . qua ratione fuerit imperfectum testamentum . seu legatum Pium i

247쪽

QUAEST. xv. CAPUT VI. uisnam si fuit imperfectum propter voluntatem non omnino determinatam testatoris, omnino corruit . Id evenit . ut supra innui, quando testator nondum proponit determinate suam voluntatem ut adimplendam, sed tantum loquitur,

et proponit quod expediat ipsi facere. Ut si diceret, dum

faciam testamentum opto. cogito haec. vel illa relinquere. seu legare pauperibus . ecclesiae etc., ita enim dicendo non explicat determinale suam voluntatem modo esse, ut ea dentur pauperibus, ecclesiae etc. sed exprimit suam intentionem de iis, quae facere intendit, dum faciet testamentum. fortasse postea non ita fecisset. Dum igitur ita se gessit testator . etsi adsint duo testes . non satis probatur de facto pium legatum instituisse: adeoque non debet consessarius haeredis conscientiam torquere, quasi ad illius satisfactionem teneatur.' Solent quandoque famuli et uxores aliquid e bonis d minorum . et virorum accipere his freti formulis testatoris: in gestamento tui memor ero; sis mihi siletis, et avo tempore in testamento aliquid recinquiam; cogito te Aceredem institvere: sed postea in testamento nihil relinquunt. vi horum verborum nihil possunt accipere, et si acceperint, obligandi sunt a consessario ad restitutionem; potius enim censenda sunt proposita et velleitates. quam seria et efficax voluntas . Prout censet Rot. Rom. p. a. decis. SIS. n. 3. et P. I. decla. I M. n. c. recent. Card. de Luc. de testam. disc. XI. n. S. et seq. '

CAPUT III.

De iis, qui possunt, Mel non possunt scicere regliamentum. Q. I. Quinam possint sacere testamentum . R. Cum iure naturae et gentium consentaneum sit. Ut unusquisque de rebus . quarum habet dominium , disponere possit, sequitur eodem jure unicuique competere mediante testamento de rebus suis disponere, ejusque voluntatem esse altendendam. I inc Ieg. Ex facto O. in prino. r. G νM . et pupill. substit. dicitur unicuique habenti usum rationis competere testamenti factionem cui concDrdat lex g. cod. Ass. eccles.

Q. II. Quinam ab ipsa natura prohibeantur facere te

stamentum .

n. l. omnes illi. qui carent usu rationis, a Natura Prohibentur facere testamen um neque etenim valide quis potest disponere de aliqua re, nisi peractum humanum, cujusaelus sunt incapae es carentes usu rationis. Ita enim sancitur . instit. quihus non sat permissum ster. festom. Iv. a. qui

248쪽

aso TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

testiam. Dcere etc. et t. In GGerso gy. Is qui testiam. facere etc. Advertere tamen est aliquos ita esse stultos, seu furiosos , ut lucida habeant intervalla. quo tempore si disponant de rebus suis, utpote quia id faciunt peractum humanum. testamentum erit validum . S. I. inst. quibus non rat Remmissum leg. Furiosum s. c. qui tearum. Dcere etc. Oportet iamen non solum incoepisse sacere testamentum tempore Serenae mentis, sed etiam non rediisse ad insaniam , usquedum compleverit ipsum testamentum. alias tota dispositio eorruit saltem quoad Prosana. iam. Ieg. 2 o. g. .st. qui tematiam. Dcere etc. et leg. FuriOSum s. cit. ' Reiff. I. c. n. v M.

dicens communem . 'Quod si dubium insurgat. an testator fuerit sanae meratis , tunc observandum est. an a longo tempore fuerit amens. seu potius a modico tempore et per accidens . Si primo modo. in dubio praesumetur insanus: nam per accidens est hujusmodi stultos ad sanitatem mentis redire. et accidentia Non praesumuntur, sed debent probari. Si secundo modo, in dubio praesumetur sanae mentisi nam natura facit homines sanos: unde qui ad modicum tempus amisit usum rationis . non censetur in illo perseverare. ' Sanch. de motrim. lib. I. d. g. n. II. Menoch. lib. 6. praesumpl. cc. n. a. et T. et Ariaraumt. S. n. 6 . iam. c. Cum dilectus de su cras. Ib intest. et ibi Gloss. N. Compotem. 'R. II. Muti simul et surdi a nati vitale sunt incapaces sa-ciendi testamen lum: neque enim qui tales sunt, aliquando scire aliquid potuerunt de rebus, quae alias ad ipsos pertinerent i et ulterius cum loquela careant, exprimere haud possunt propriam voluntatem. Si vero tales effecti sint per accidens in decursu vitae, tunc si scribere valeant, et ita

manifestare suam voluntatem. Condere possunt testamentum.

S. Item surdus I. instit. quih. non est Permissum fiacere testam. Ieg. Ovi in potestiate S. F qui tealom. Dcere etc. et lv. Discretis Io. C. eod. vi ultimae hujus legis conceditur

facere testamentum mulo a natura . si tamen surdus non sit. et scribere valeat: et e contra surdo a natura, vel Per accidens . si mutus non sit . et loquela exprimere possit suam voluntatem . quamvis contrarium antea sancitum suisset. Ieg. Si multis, ovi surdus i. Ieg. Filiusfiamilias 36. F de trafα- mens. Laym. I. a. tr. S. c. 3. n. a. ' Lug. div. 2 c. n. M.

Molin. disp. 336. ' IU. lII. Quinam a iure prohibeantur facere te flamentum.

249쪽

QUA EST XV. CAPUT III. distR. I. Impuberes sunt incapaces testandi. quia in eis iudicium sufficiens non praesumitur et Ieg. Si frater c. c. qui

testiament. etc. lv. Ouci Getiale S. F qui testiam. Dcere etc. Neque ad valorem testamenti impuberis sufficit auctoritas tutoris , cum ultima voluntas non debeat ab alieno arbitrio pendere: avtim. Ieg. Illa Za. F de hiaereae instit. Item lestamentum factum ab impubere non convalescit . etsi pubes moriatur: lv. Si Filiussam. is. r. qui iratiament. Dcere etc.

alienditur enim tempus, quo fuit factum. Ieg. a. ibid. et ulterius quod ah initio non subsistit. triacis temporis non con-ocleuit: reg. I 8. de reg. jum in S. Verum tamen est non oportere tempus pubertatis debere esse completum in toto rigore. et de momento in momentum , ut attendi solet in odiosis. in materia ex. gr. praescriptionis: cita leg. In omnibus i a. p. de dioers. temp. praescript. sed sufficit si dies ultima coepta sit: ovum. Ieg. Ovet Getule S. p. qui festiament. Dcere etc. et eo maxime quia factio testamenti favorabilis reputatur: Ieg. In testamentis ra. p. de reg. ivr. et in favorabilibus dies coepta habetur pro completa: lv. a. st. domianumiss. ' Vid. Reiff. n. usu. et seq. Leur. q. Glc. 'R. II. Filiusfamilias adhuc constitutus sub patria potestate etiam de consensu patris testari haud potest de bonis profectitiis, et etiam adventiliis, bene vero de castrensibus. aut quasi castrensibus: S. I. inst. quibus non est permissum. Et hoc verum est etiam de bonis adventitiis. quorum usushuctus non pertinet ad Patrem: Ieg. penult. et ult. cod. quitest. Dcere etc.

n. III. Prodigi, quibus interdicta est administratio bonorum . prohibentur facere testamentum et g. Item a. inst. qui-hlis non est, permissaem, et Ieg. Is cui I 8. p. qui test. Dcere. Ex his tamen iuribus deducitur valere testamentum prodigi. non solum factum ante prodigalitatem . sed etiam antequam

quis prodigus fuerit declaratus: cum inhabilitas ad testandum proveniat ex interdictione iudiciali. ' Clar. S. Testomentiam. q. 33. Gloss. communiter recepta in cit. I. Is cui, et alii ap. Reiff. n. Zii. Mol. disp. Iai. Bonac. de contra I. div. 3. q. I T. P. a. n. g. et licet aliqui contrarium sentiant

hac dueti ratione, quod prodigus dicatur lege bonis interdiei. adeoque nullo hominis interveniente facto. quia tamen cit. D. Item a. satis aperte loquitur, non est a communi Sententia recedendum. 'R. IV. Iure etiam testari prohibentur. qui quaedam crimina commisere . Hujusmodi sunt qui damnati fuerunt ob

250쪽

libellum famosum, vulgo Posquillum: lv. Ia cui rg. g. r. Is qui test. Dcem Damnati ad mortem naturalem , vel etiam rivilem , ut ejecti in perpetuum exilium . vel damnati ad Perpetuum carcerem: Grg. Ieg. Gua qui S. S. I. r. qui test. sacer. Iv. Si quis D. r. r. de injust. rvt. test. Auth. Rel

galvs F de interae et releg. verum tamen est modo standum esse consuetudini locorum . Laym. lib. I. tr. S. cv. 3. n. a. Item testari prohibentur rei criminis laesae majestatis . qui nempe moliuntur aliquid hostile contra principem supremum, vel eius consiliarios: Ieg. Ouisquis S. C. Od Ieg. Iul. mwest. Publici etiam usurarii testamentum nullum est. ni ante mortem faciat restitutionem . vel caulionem Praestet de ea facienda: cv. sn. de Mur. in S. Item testari prohi-hentur haeretici: I. Manichctem c. et Ariani S. cod. de haeret. Sicut et eorum receptores . defensores, et fautores et Auth. Credentes C. cod. , et cv. Excommuniciamus Ea. D. Credentes de Acteret. Demum testari non possunt, qui cardinalem hostiliter insequuti sunt, coeperunt, vel Percu Sseriarat, seu ad hoc fuerunt cooperati : cap. Felieis S. de Poen. in G. id. Molin. d. disp. IIJ. ef. d. 33 . Lug. cit. div. dic. una cum Bonac. I. c. et Reiff. ia n. Zoc. 'Q. IV. An qui jure inhabiles sunt ad testandum , testari

valeant ad causam Piam . R. Dummodo a natura ad testandum sint capaces . Possunt facere testamentum ad causam piam et iam. I. g. C. de M. ecclea. , nam ibi per speciale privilegium conceditur unicuique facultas testandi ad causam piam: Non esset autem privilegium, si solum talis facultas respiceret eos, qui alias iure sunt habiles . nimius in praxi reaol. 3. Praeterea. ut saepe dictum est, testamentum ad causas Pias non regulatur secundum ius civile et cim. cv. Aeliatum de testiam. unde

nil obstat inhabilitas inducta per legem, ut aliquis possit ad causam piam testari. oportet tamen testatorem habere pedilacium dominium bonorum, de quibus testatur. alias non posset sine praejudicio tertii testari. Ita filiusfainitias neque ad causam piam testari poterit de bonis prosectitiis, neque de adventitiis. dum ususfructus pertinet ad patrem. Qui pariter a jure prohibetur testari ob aliquod delictum inducens confiscationem bonorum . ut est delictum haeresis, non potest de iisdem testari etiam ad causam piam in praeiudicium fisci: neque enim Ss. canones Privilegia concedunt cum praeiudicio tertii: ov. cv. in . de avult. in S. ' Ita Molin. Less Sanch. et alii ap. Missensi. n. Zar. '

SEARCH

MENU NAVIGATION