Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 6

발행: 1834년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

271쪽

QUAEST. xv. CAPUT T. et Iditur etiam a DD. ad quemcumque filium ex aliquo corporali defectu testari impeditum . ut dixi suo loco de surdis et mulis etc. ' Reiff. n. 58S. Leur. q. 662. ex variis iuribus. ' Oportet autem in hac exemplari substitutione se vare ordinem in personis substituendis. ita ut primo substituantur descendentes illius, cui fit substitutio . et in horum desectu ipsius fratres: Ieg. Humonitatis s. eod. G -- Puber. et aliis subat. Expirat haec substitutio exemplaris. si furiosus. mentecaptus . vel alia infirmitate testari impeditus convalescat et g. g. instit. de pupil. Oportet tamen hoc non esse pro brevi tempore. quia tunc substitutio non totaliter

n. X g. Menoch. lib. c. is praesumpt. praes. So. n. 6. ' Si tamen tempore lucidi intervalli mentecaptus faciat testamentum . sicut alias dictum est. validum erit, et tunc certe evanescet dicta substitutio. Menoch. de praesumpt. lib.

substitutio exemplaris. si furioso . vel alteri ut supra impedito. nascantur liberii potuit enim furiosus, seu menteca plus ante hanc infirmitatem contrahere matrimonium: lv.

Ex sacra O. r. de Nutiam Videantur etiam modi supra-

notati. quibus expirat substitutio pupillaris. D. N. Quid sit substitutio reciproca, et compendiosa.R. Substitutio reciproca est illa, qua testator plures instituit haeredes eosque sibi invicem substituit haeredes. ut si substituantur haeredes Petrus et Paulus, et ad invicem substituantur: I. Iam hoc jure c. p. de su Gre. Ab hac reciproca substitutione differt compendiosa et quia Prima plures

ad invicem substituuntur, in compendiosa autem aeon intervenit reciproca substitutio, sed compendio verborum plures continentur substitutiones. ut si pater instituat Titium filium suum haeredem. eique decedenti substituat Caium. Ilaec autem substitutio induere potest naturam caeterarum omnium substitutionum. Si igitur filius obeat ante patrem testatorem, substitutio erit Nu raris; si mortuo patre, ipse in aetate pupillari post aditam haereditatem moriatur, vel haereditatem repudiet, substitutio erit pupillaria; si vero moriatur in amentia. vel alio impedimento naturali impeditus testari, erit exemplaria. ' Covarr. I. c. g. s. Molin.

272쪽

di TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Q. VI. Quid sit substitutio fideicommissaria. R. Substitutio fideicommissaria dicitur illa, qua quis nοn

accipit haereditatem immediate ab ipso testatore , sed mediante haerede prius instituto: quia gravatur a testatore . Ut alteri restituat suam haereditatem . vel partem ipsius: Org. g. g. et a. instit. de s icOm. hcteressi Mol. d. 62. n. 2. LeSs. l. a. c. I s. d. p. n. 8S. Quia substitutus obtinere

debet haereditatem ab haerede prius instituto , haec substitutio dici solet obliqua, seu indirecta . et non solum fieri potest in testamento . sed etiam in codicillo, quamvis etenim in isto fieri haud possit directa haeredis institutio . he- ne tamen potest haeres iam institutus gravari. Si haeres directus . et fidei commisso gravatus moriatur ante testatorem,

evanescit substitutio sideicommissaria: nam fideicommissarius accipere debet haereditatem ab haerede ad id gravato. Eadem ratione evanescit, si dictus haeres non adeat haereditatem. quamvis a substituto fideicommissario moneri possit. et in iudicium vocari, ut haereditatem adeat. Caeterum si sustitutio facta sit favore piae causae, haec adit fideicommissum i et si haeres haereditatem non adeat. Tira- queli. Prioil. ciatis. picte 32. et 66. Ilic tamen rursus advertendum posse haeredem gravatum trebellianicam detrahere, de qua in superioribus dictum est. Poterit etiam haeres necessarius legitimam detrahere . nisi hoc impediatur a testatore de qua re agunt Legistae . ' Videri possunt Reiff. g. is. Per tot. Leur. g. a. O q. 6J8. uterque in fit. 26. lib. 3. decret. 'Plene de his substitutionibus tractant Legistae et Canon istae, sed mihi satis fuit praedicta adnotasse, ne a theologo temini ignorentur. Regulae in prooei obser Gradiae. Occurrere potest casus, in quo consessarius facile potest errare, si nempe filius, cui pater hiiquem substituit, moriatur in aetate pupillari. Facile credet confessarius substituto nil aliud tradendum esse . quam quod filius habuit a patre et cum tamen demptis expensis, et convenienti animae

subsidio, debeat obtinere quidquid pupillus, seu impubes

quocumque modo acquisivit. Hoc idem DD. extendunt ad substitutionem exemplarem et civ. g. g. inst. de pupili. Suhst. et Ieg. s. cod. de impub. et ciliis etc. Couar. de testiam. cv.

273쪽

QUAEST. XV. CAPUT VI. et dis

Fortasse etiam errabit, vel anceps erit confessarius in iudicando quid juris, si filius post mortem patris. vel impubes . vel pubes repudiet haereditatem, quid nempe obtinere

debeat substitulus. Sciat ergo hodie communiorem et receptam esse eam sententiam, qua dicitur substitutum extae ila vulgari substitutione succedere debere in bona testaioris. II alio desumitur ex ipsius Praesumpta voluntate: si

enim volebat quod dum filius haeres institutus impubes decessisset , propria et silii bona ad substitutum devenissent . praesumi certe potest . filio repudiante haereditatem , voluisse substitutum saltem sua bona obtinere ex tacita vulgari subtilutione: civ. lv. Noere a mei SI. g. g. st. cd S. C. Trebell. Cova'. cit.' Dictum est superius, posse quemquam in codicillis sacere fideicommissariam substitutionem, sed in eo casu advertat consessarius in dominio reipubl. Luc. pro codicillis requiri solemnitates necessarias pro testamentis superius relatas in Proeti p. cv. I. Ita Statui. Luc. lib. I. cv. a. 'CAPUT VI.

De legatis et legatoriis

Q. I. Quid sit legatum .

n. Ut colligitur ex D. I. instit. de lucit. Legatum, quod confundi solet cum fideicommisso particulari: Ieg. r. st. delegatis r. ita est definiendum: Doncilio quaesim o destincto relicto. et ob hiaerede praestonsi. Dum dicitur doniatio quae- m, significatur legatum non extendi ad totam haereditatem, sed ad aliquam particularem rem ipsius testatoris. Addituro destincto relictet . tum quia res legata ordinarie non obtinetur nisi post mortem testatoris: tum quia tunc legata accipere solent suam firmitatem, quamvis aliquando ipse testator ante mortem consignet rem legatam legalario. Nerum in desinitionibus inspiciendum, quod ordinarie solet evenire, cum contemnant legislatores quae semel, aut bis accidunt eleg . Iuro et seqq. r. de legio. Dicitur demum ob haerede Priaestiandia; nam , ni aliter praescripserit testator vel consenserit haeres, legatum sumendum est de manu ipsius haeredis: imo eo privatur legatarius, si capiat Propria auctoritate: Ieg. Non est dubium S. C. de legia I.

Q. II. Quid requiratur ad valorem legati. II. I. Primo requiritur ul legatum laetum sit ab eo, qui jus habet testandi; nam omnes et soli illi. qui possunt te-

274쪽

u:6 TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

stari. Possunt legare: Ieg. a. r. de legos a. Praterea requiritur, ut instituantur legatarii ii, qui possunt haeredes institui. g. Legari instit. de Iegotia. Quinam praefati sint, videndum est ex dictis supra ccp. c. Excipiendi tamen sunt fratres Minores, qui non possunt esse haeredes, bene tamen quoad aliqua legatarii. Et quidem, si legatum sit pro ecclesia et sacristia, ita ut respiciat ea, quae pertinent ad divinum cultum, etsi sit annuum. et perpetuum . potest ab illis consequii in Clementicia etenim et Emiρi etc. de Nere. Sign. non prohibentur ni legata

quoad eorum victum . Sanch. in dec. to. 2. I. I. c. 26. n.

io. Si vero legatum sit quoad victum , vel alias Fratrum necessitates. solum illius capaces sunt Minores, si unica solutione adimpleatur, et dum quantitas legati non sit imm derata, adeoque laesiva voti Paupertatis. Barbos. jum eccles. P. t. lib. I. c. 2I. n. 26. Ilinc annui redditus etiam promissis celebrandis sunt interdicti Minoribus: cum enim inter immobilia numerentur. Clem. Vioi g. Cumque Onnui, laedunt ipsorum strictissimam paupertatem. Sanch. lac. cit. d. III. An corruat legatum factum in testamento nullo.

R. Quid dicendum .sit de legatis piis. dixi supra cap. I. Quod vero corruant legata profana, habetur l. I. st. de jum codicilL et Ieg. Eae testam. as. C. de s deicom. Si nihilominus testamentum habeat clausulam codicillarem . hoc est. quod saltem valeat in vigore codicilli, tunc sustinentur legata. si adsint quae necessaria sunt ad codicillum. Item sustinentur . si testamentum dumtaxat nullum sit ex praeteritione haeredis necessarii. Noveli. o S. c. 33. cid Fn. Vel si ipsemet haeres fateatur voluntatem defuncti: Ieg. Non dubium 16.

eod. de testiam.

Q. IV. Quot testes necessarii sint ad valorem legati prosani. R. Si legata profana fiant extra testamentum, de iure

eommuni requiruntur quinque testes, sive Sint rogati, sive fortuito venerint. Oportet tamen adesse eo tempore, quo fit legatum, et si in scriptis fiat, debent se subscribere: si vero fiat oretenus, ut vere fieri potest, vel etiam nutibus: cap. Indicante c. de test. Anton. a Sp. S. tr. Xo. d. I S. n. Iall.tune non est Decesse se subscribere: Ieg. s. ad s. C. de eodieiti. Ut dictum autem est. non sunt necessarii testes, si ipsemet haeres audivit voluntatem testatoris. De testibus ne-eessariis ad valorem legati pii dictum est supra cv. 3. Q. V. Quot uplex sit legatum. R. Alia sunt legata pura, alia in diem, alia conditionata, alia sub modo, alia sub causa, alia sub demonstratione.

275쪽

QUAEST. xv. CAPUT VI. uret Legatum purum, quamvis illud sit . quod fit nulla adjectaron ditione, modo, tempore etc. nihilominus communiter accipi solet pro legato tacto sine ulla conditione in futurum et Ieg. IIcterea meus ps. st. do cond. et demonstr. Legatum in diem tune datur. quando testator aliquid legat tradendum tempore determinato post ipsius mortem. e. g. Post menSem. Post annum etc. iam. ML fit. J. quondo dies legat. cedat. Quod si tempus indeterminate apponatur, e . g. quando talis navis adveniet etc. legatum non in diem, sed potius dicitur conditionatum. Haec est autem natura legati in diem, ut ab haerede post aditam haereditatem statim conistrahatur obligatio illud solvendi tempore a testatore determinato; quapropter si post mortem testatoris moriatur legatarius antequam adveniat dictum tempus, solvendum est

haeredibus legatarii: Ieg. Si post diem S. in princ. et Ieg. Si

dies opposita a r. r. quando dies Iv. cesit. Legatum sub conditione, seu conditioncitum proprie non est illud. quod factum est sub conditione de praeterito: si

merces Nenditiae sint, vel de praesenti, ut si piater meus vivit; nam eum istae conditiones iam sint vel verae . vel falsae. faciunt contractum . seu legatum statim iransire in purum et absolutum. si verae, et evanescere, si falsae sint. I inc ullatenus actum suspendunt: lv. Cum od praesens p. de reb. crest at certum petot. et D. Conditiones S. instit. de Nerb.

OhI. Proprie igitur legatum conditionale illud est, quod sit

sub conditione de futuro, v. g. si nctois Od eniet. adeoque suspenditur ejus obligatio usque dum purificetur conditio. Legatum suo modo valde simile legato conditionato, datur quando iestator legat aliquid cum aliquo gravamine: ut si Titius leget mille aureos Cato cum onere, ut taciat tot missas celebrare etc. Istud legatum exprimi solet per dictionemus, et conditionem per si, et statim valet: unde si legatarius moriatur, transmittitur eum onere ad haeredes, dummodo Per eos aeque . ac per legatarium potuerit adimpleri. Gloss.

in crum. Verum c. cond. OPPOS. et iam. I. r. a. et S. C. de donos. quae sub modo Mol. d. ao8. Legatum sub cialisci, seu ex cialisia intercedit, quando testator exprimit finem. seu causam praeterilam. vel Praesentem , ob quam facit legatum i nam si exprimat causam defuturo est potius legatum sub modo. Erit igitur legatum ex causa, si e. g. testator dicat se legare Caio aureos roo, quia Pauper est, quia sibi affinis etc. iam. Ieg. Demonstratio satieti T. et Ieg. Cum toti ia. D. Falsam G. etc. p. da cond. et dem. Mol. div. aos.

276쪽

a: S TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Legatum demum suo damonstratione datur . vel quando testator, dum aliquid legati exprimit aliquam circumstantiam personae, cui legat: ut si leget goo. aureos Caiae sibi affini, vel virgini etc. vel quando designat in particulari rem .

quam legat, ut si leget Ioo. aureos extantes in tali scrinio. vel sibi debitos a Sempronio etc. civ. lv. Nigra demonstratio in princ. II. F de cond. et demonstri Q. NI. Quandonam praefata legata corruat . R. I. Cessant omnia legata, si legaterius moriatur ante

testatorem. Si vero moriatur post testatorem . etsi haeres non

adiverit haereditatem legatum debetur haeredibus legatarii: ut enim postea dicemus, dehetur legatum legatario a die

mortis testatoris.

Altera causa, ex qua cessant legata, est notabilis ingratitudo legatarii. et in hoc casu non desunt theologi, quieensent revocatum legatum, etiamsi testator, cum potuisset. expresse non revocaverit. Ant. a Sp. S. d. x6. n. y6o. aliique apud ipsum. Secus dicendum si tacite . vel expresse in amicitiam redierint: ' I. Si quis 3. g. Non solum p. de odim. Ivat. Molin. d. ara. g. racite νem. Sancti. Iio. c. consiI. h. 38. nv. p. l. c. immediate sequenti: st. de his, quibus ut indig. 'R. II. Legatum conditionale expirat. si non adveniat conditio honesta et possibilis . sub qua relictum fuit a testatore inam non adimpleta conditione cessat voluntas testatoris. Diaxi . conditio honesta et possibilis: nam si conditio sit impossibilis, hoc est, a natura non implebilis. vel a lege reprohata , quo casu dicitur etiam tu is, sicut habetur pro non adjesta in testamento . ita et in legatis: g. Impossibilis instit.

de haereae instit. et leg. Conditiones t c. st. de eonae instit. Tunc igitur legatum consideratur ut absolutum et purum. ac debetur statim legatario. tamquam si saetum fuisset sine ulla conditione. ' Reiff. n. 6 3. Leur. q. 6s8. cum communi.'. n. III. Si legatum fuerit ex certia ciatisci, corruet si haeres concludenter probet testatorem alicui legatum non fuisse facturum: si scivisset salsam esse causa m. quam expressiti secus si non sufficienter Probet: g. Longe a r. instit. de leget . Ieg. Demonstratio Disci II. D. I. J. de cond. et demonstr. Mol. d. vos. nu. 8. Quod Si erretur in persona, puta si quis legaverit goo. aureos Titiae, quia putavit suam neptem. tunc statim corruit legatum, quia praesumitur testatorem Donlegaturum, si errorem scivisset: et idem dicitur dum erratur

circa personam in instituendo haeredem : lv. ouoties s. f

277쪽

QUAEST. XV. CAPUT VI. de heterest instit. et Ieg. Si poter c. ibid. ' Et ratio additur

illis verbis: quonicim soluntate descitur, et concordat I. N que pro Ssio S. C. eod. 'Limita praefatam doctrinam, quando agitur de legato

Pioi tunc enim quomodocumque salsa existat causa expressa a testatore. vel erraverit in Persona, adhuc tamen semper adimplendum est: et idem dicendum quamvis legatarius ante testatorem moreretur. Ratio est, quia in legatis piis testator principaliter contemplatur suffragium animae suae, quod

motivum cum semper subsistat. consequens est legatum semper esse adimplendum. Quod si adimpleri non possit in

opere a testatore designato, in aliud est commutandum . ut dicam infra etc. Molin. d. a s. num. I. Laym. I. a. tr. S.

R. IV. Si legatum factum fuerit cum demonstriatione, cerium est sustineri legatum, si extet res legata, et constet de persona, cui res fuit legata. quamvis testator erret in alicujus circumstantiae demonstratione. Ηinc si Titius legaverit decem Cato sutori, si extent Io. aurei. et constet Titium voluisse eos Cato legare . sustinetur legatum . quamvis Caius non sit sutor: lv. Fiatici demonstriatio II. in Princ. et g. g. st. de conae et demonstr. Suffragatur etiam aperte ratio, quia constat de voluntate leslatoris. Si vero testator erraverit in substantia personae . corruit legatum ex dictis in superiori responsione. Corruit etiam. Si res quae demonstratur, omnino non existati ut si testator leget go. aureos sibi debilosa Cajo . qui re vera nihil debeat: Ieg. Si sici p. de legia f. vel si leget pecuniam extantem in tali loco, quae tamen ibi non reperiatur: Ieg. Cum dos I. g. Etsi dotem i. de sit. Praeleg. Quod si non tota ibi reperiatur, sed pars ejusdem. valet legatum quoad hanc partem: I. Si Serous io8. g. Ouiquinque io. F de legetl. 3. Lug. disp. 2 c. n. 2SS. Molin. d. x O. cum aliis. Idem dicendum quoad cessationem legati . si testator ipse consumpserit rem . quam legaverat: ut si consumpsit triticum sui horrei Sempronio relictum . Ouod si aliud substituerit, vel etiam auxerit. loturn istud debetur legatario: quia latis praesumitur voluntas testatoris . Anton. a Sp. S. d. I S. n. 26 i. ' Ila Mol. disp. Iog. iam . l. Cum ilia lego-tvrst. de legol. 3. Barlol. Bald. cum communi DD. sententia. O. VII. An sustineatur legatum rei alienae . n. De iure civili si testator scivit rem esse alienaria. et adhuc eam legavit. sustinetur legatum . et Praesumitur voluisse haeredem emere a domino; et si iste vendere recuset.

278쪽

u o TRACT. XIV. DR CONTRACTIBUS

voluisse dandum legatario quantum res ipsa aestimaturr g. Non solum c. instit. deligat. ubi tamen innuitur. pertinere ad legatarium probare testatorem scivisse alienam fuisse. Si vero testator ignoraverit esse alienam . tunc distinguendum est. Si legatum factum sit personae non tam proximae testatori , vel cui non multum teneretur. tunc praesumi potest. quod si scivisset esse alienam, non legasset, et ita corruit legatum: g. Non aolam cit. Si vero legatum factum sit personae satis Proximae testatori, ut uxori. vel alteri amicitia satis ipsi conjunctae . seu a qua multa accepisset beneficia . tunc quia cessaret supradicta Praesumptio. Iegatum subsisteret: ' I. Cum cliencim rem go. C. de legos. I. Non dubium

g. vv. ei I. Si concubinom g. vv. r. in legat. 3. Mol. e. Es6. n. c. s. ubi docet. relinquendum arbitrio prudentis iudicis, qui attentis circumstantiis occurrentibus diiudicet ad quotum conjunctionis et amicitiae gradum. et ad quae beneficia extendenda haec praesumpta testatoris voluntas. Rotis p. 6. recent. decis. Is a. rali. 2 . ei p. s. deci . 2.8. Num.16. Bordon. de Iegiat. cv. R. n. EM. '

Quamvis autem putent aliqui huiusmodi legatum rei alienae juro canonico improbari, revera tamen etiam tali iure ex communiori opinione subsistit: nam validum supponitur: n. Si episcopo S. ra. q. S. Nec obstat s. Filius S. de test ment. nam ibidem solum dicendum est improbari. quod voluerit legatarius rem alienam sibi legatam retinere. invito domino: non vero quod haeres non teneatur legatario Pretium illius erogare . nolente domino eam vendere. ut supra dictum est. Pirhing. de testetm. nu. 8 . Covare. in cap. Filius de testam . n. 6. ' Reissensi. n. Si S. Gongal. in Q s. Aliae

huius eapitis expositiones videri possunt apud eumdem . quas minus bene aptari docet toti capitis contextui , sed quae nihilominus veritalem superioris assertionis astruunt. 'Q. VIII. Quandonam legatarius aequirat dominium. et fruetus legati sibi laeti. R. I. Si legatum sit purum, et rei certae . et in individuo determinatae, legatarius acquirit dominium legati post aditam haereditatem ab haerede et Ieg. Si tibi homo M. g.

m. resol. cv. lla. Et ratio est . quia ex dictis supra. legata praestanda 'sunt ab haerede , unde ante acceptationem

haereditatis non potest haberi ipsorum dominium. Nerumtamen est, quod post aditam haereditatem fictione iuris re-

279쪽

QUAEST XV. CAPUT VI. et tirotrahitur dominium ad diem mortis testatoris i ab ea die etenim legatum debetur: Ieg. Si post diem S. g. g. F quando dies leg. ced. I. cedere all3. p. de P. sig. Remanet nihilominus libertas legatario repudiandi legatum . antequam illud

acceptet, quamvis acquisierit ipsius dominium, secus postquam acceptavit. Mol. d. I 8 i. R. II. Fructus, qui sunt pars rei legatae, ut si legatus fuerit grex . et deinde aliae oves nascantur. pertinent ad legatarium et Ieg. 2 o. p. de Ieg. g. g. llo. inaf. de Ieg. Idem dicendum de fructibus pendentibus in praedio legato. ' Lug. div. a. . num. 23s. Leur. q. Tag. 'Quoad alios vero fructus quamplures sustinent deberi a die mortis, vel saltem aditae haereditatis: cum etenim ab eo tempore legatarius acquirat dominium legati. consequens videtur et fruetus ipsius ad illum pertinere . Mol. d. xs .etc. Gomeg. l. c. nia. S. et aa. Perex de sdeicomm. ari. O. n. x63. ' Alii e contra non improbabiliter sustinent hanc doctrinam non habere locum . dum ius aliter disponat . et aliter clare dispositum contendunt: lv. sn. C. de usum et fruet. Ieg. I inc dicunt fructus legati non deberi. nisi postquam legatarius petierit legatum . et haeres fuerit in mora solvendi.' Gothelaid. Cujac. et manding. apud Reiff. n. 683. R. III. Si legatum non sit de re determinata. sed in genere . huctus intermedii. antequam scilicet legatarius obtineat legatum, pertinent ad haeredem, si non fuerit in mora sol

R. IV. Si legatum sit in diem. vel gub conditione, non debentur legatario fructus legati, nisi postquam advenerit dies legati . vel adimpleta fuerit conditio: nam solum tunc aequirit dominium ipsius legati: arg. lv. Si duobus D. Sinctialem C. communici de Iv. Q. IX. An legata possint converti in usum diversum ab eo quem designavit testator: et a quo id fieri possit. R. I. Si commode voluntas testatoris possit adimpleri, ea omnino altendenda est in executione legatorum: nam omnia iura clamant habendam esse pro lege: Ieg. Verbis Eeto. FG ν. sigra . novell. 22. c. I. cv. Nos quidem a. de testam. et ccin. c. ccilis. XI. q. a. semper cum tamen legibus non repugnet: novell. I. in Amσαι. g. g. Ieg. Nemo potest SS.do lucis. r.

R. II. Etiamsi ultima testatoris voluntas commode possit adimpleri . nihilominus s. Ponti sex etiam relicta ad causam piam valide et licita in alium usum potest convertere: hv.

280쪽

uga TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS Clem. Ovio contingit de relig. domib. et Ieg. g. et c. p. do

O in . rem Id cinit. Perlin. Ralio est, quia ultraquamquod quaecumque pia dispositio testatoris videatur tacite subordiis nata dispositioni capitis ecclesiae. constat s. Pontificem utpote praepositum toti christianae reipublicae posse, et debere ordinare quae magis ei videntur utilia, adeoque et convertere in alium usum, quod disposuit testator, etiamsi voluntas ipsius commode posset adimpleri. R. III. Quamvis non pauci auctores denegent episcopo facultatem commutandi etiam in usum meliorem voluntatem testatoris semper cum commode potest adimpleri, eo quod . ex dictis, ut lex servanda siti nihilominus id ei concedendum . etsi voluntas defuncti possit adimpleri , semper cum locum habet epiheia , nempe rationabilis interpretatio. non fuisse alienum testatorem. ut variatis circumstantiis, in alium posset usum converti. Sicut igitur per epiheiam recedi potest

ab aliarum legum observantia, ita et a voluntate testatorum. I inc facillime concedendum est episcopo posse commutare defunctorum voluntates in melius, et etiam in aequale. maxime si adsit iusta causa: nam tunc bene interpretari potest non fieri contra mentem testatoris. Certum autem omnino est posse hujusmodi voluntates commutare . quando vel de

iure, vel de facto non possint adimpleri, vel si quae reliquit

testator, non sussiciant ad inlentum. Barbos. de Ost. et potest. lac. p. 3. Olleg. 83. O n. s. Laym. l. 3. tr. s. c. IX. D. xi.' Ahbas in V. ccp. 3. Covarr. ibi n. ga. Vasq. G tratiam. cap. 8. D. S. Molin . . div. et s. n. I. Comitol. revonS. mommi. lib. I. q. s. n. a. Enget n. 28. Reiff. n. 8OS. quam sententiam juri non contrariam et usum receptam dicit Wie-stin. do testiam. nia. Is6. Requirendus tamen est haeredis consensus. Si debet ipse expendere pecuniam in exequendo opus commutatum, quamvis non sit altendendus, si irrationabiliter contradicat: ' civ. cit. cv. Nos quidem 3. Reiff. n. 8os. Lug. disp. et . nu. 3o6. Advertendum tamen, inquiunt citali AA. ut quantum fieri potest. servetur defuncti voluntas et commutatio siat in opus proxime accedens ejusdem voluntati. Quae dicta sunt de auctoritate episcopi quoad commutationem legati pii, idem dicendum de auctoritate principis

quoad commutationem legatorum profanorum .' Bonac. de contriaci. disp. 3. q. Mit. P. ult. n. II. et alii ap. ipsum.

Q. X. Quid agendum, si haereditas non sussiciat pro omnibus legatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION