장음표시 사용
251쪽
QUAEST. XV. CAPUT III. cisa Q. V. An licita et valida sint testamenta clericorum. R. Supposito clericum beneficiatum posse licite et valide testari de bonis patrimonialibus et parsimonialibus , de quibus alibi dictum est: ' tr. g3. q. r. cv. f. et tenent s. Thom. a. a. q. X8S. iam T. Od a. Clar. Abb. Pirhing. Nauar. Bar.
s. et alii ap. Reiff. n. Sui. ' Tota difficultas reducitur ad hoc, an valide testari possit de bonis beneficialibus. quae
supersunt ipsius congruae sustentationi. Caeterum apud me certum est illicite hoc facere ad ea usas prosanas. unde ita facientes dicuntur committere rapinam in pauperes et sacrilegium: cian. Ovonicim I S. q. g. et faciunt contra Praeceptum Tridentini ses . S. c. g.
Quamvis igitur non pauci asserant elericos beneficiatos pose, se valide testari ad causas profanas . nihilominus mihi fere evidens est opinio contraria, quam tuentur DD. magni nominis. Pirhing. de festiam. n. Laym. I. c. tr. I. cv. 3. D. I. Eugel. in mora. pctroc. p. c. ccp. c. n. 26. et de gratiam. n. 6. Ratio autem est . quia de iure clerici prohibentur testari de fructibus beneficiorum etiam ad causas piasi cum in talia bona succedere debeat ecclesia et cap. Ouic nos, 'cia'. Relatum a. cv. Cum in Officiis de testam. et rationem afferunt Laym. n. 6. Navarr. et alii, cur ita statuerit ecclesia . ut scilicet videntes clerici nullam sibi superesse facultatem de suis bonis causa mortis disponendi. in eleemosynas in vivis superflua bona erogarent. ' Solum ergo contra ius inhabilitans eos ad testandum valide testari possent. quando contra tale ius praevalere potuisset consuetudo in
contrarium . Id autem nunquam satis percepi, quomodo Possit veriscari . nam ea sola consuetudo altenditur, quae est rationabilis: cap. sn. de consuet. et rejicitur omnis consuetudo praebens occasionem peccandi r o . cit. cv. sn. cv. Ex porte de consuet. cv. Extirpiandiae de praeb. cv. Cum in eccles. s. de aim. et ccp. sn. de praescript. In casu autem nostro, et ipsis adversariis communiter non contradicentibus . consuetudo testandi ad causas profanas non solum praebet occasionem peccati, sed et ipsa peccatum est: adeoque ex ea clerici nullam assequi poterunt testandi facultatem:
' Abb. in d. eap. tam in ossciis Sylvest. N. Clericus Molin. d. l. i. num. 3 i. et alii quam plures apud Reiff. n. 338. et
Leur. q. 623. contra Aetor. p. I. lib. I. cv. s. q. s. Garcis de benes. P. a. cv. X. n. I S. et seq. Barbos. in cu. Cum
252쪽
us TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS
dieque diciis obstat elericos honeste talos dominos esse fructuum superfluorum beneficialium . adeoque posse eos valide
testari . quamvis illicite, utpote quia sunt bona Deo consecrata, et proinde iure divino pauperibus . vel aliis piis operibus debita. Non inquam id obstati transmissio etenim
clericos beneficiatos dominos esse praedictorum fructuum. de qua re vide quae dixi tr. XI. qu. I. cv. 6. qtiorat. I.
nihilominus a jure inhabiles redduntur testandi. Solum ergo talem facultatem obtinere possent vi consuetudinis Praevalentis contra ius , quod licet veri sicari possit quoad testamenta ad causas piasi quia talis consuetudo non est irrationa-hilis, minime tamen quoad testamenta ad causas prosanas. quia est irrationabilis. immo actu peccaminosa. Mol. disp. I cI. n. 2S. Laym. Isc. cit.
Ex his constat ei iam non posse habere hic locum illud commune effatum, multa sellicet valida esse, quamvis illicita i nam id verificatur. quando aliquid ex se habet quidquid jure naturali vel humano requiritur ad sui valorem.
quamvis ex aliquo alio capite contineat peccatum: ut evenit quando quis contra sidem priorum sponsalium contrahit Cum alia matrimonium per verba de praesenti. At quando validi as actus pendet a conluetudine. nullatenus subsistit, ni simulsit licita, ut dictum est. ' Vid. AA. cc. et praesertim Reiae et n. S.I. Od 3Si. qui multas alias objectiones assert et solvit. 'Q. NI. An religiosi possint testari.
I . Extra controversiam est religiosos solemniter Prosessos, eum nil proprium Possideant ratione voti paupertatis, non
posse sacere testamentum et con . Ovici ingredientibus T. cctus.ls. qucisSi. a. auth. Ingressi cod. de Ss. eccles. Neque ei iam testari possunt , accedente consensu Superioris i cum etenim et ipso non possit. leslari. non potest transferre in alterum
plus iuris, quam ipse habeat, ut ex reg. ys. de reg. jram in s. Praeterea cum pertineat ad monasterium quidquid habet religiosus, et non ad Superiorem, iste non potest dare facultatem do talibus bonis te glandi. diovitii autem ante prosessionem plenam habent potestalem testandi. ut pol e qui urandum voto pauperialis sese dominio expoliarunt: Ov. auth. Nunc Gulem cod. de visc. et cler. cian . Si quα mulier s. CGMS. I s. q. 3. Neque quoad hoc necessarius est consensus episcopi . vel vicarii generalis inam quando illum requirit Tridentinum Sess. et S. de regu . cap. 36. loquitur de dispositionibus inter vivos. quibus novit ius si alim privatur bonis temporalibus, et ita amittit libertatem ad saeculum redeundi.
253쪽
QUAEST. Xv. CAPUT III. diss- Si autem novitius fecit testamentum, observandum est, an ingressus sit religionem ea pacem bonorum temporalium. nec ne . Sr primum . monasterium frui potest honis testatoris usque ab ipsius mortem, postquam haereditas transiit ad haeredem institutum. Si secundum . statim post prosessionem transit ad eumdem haeredem . Laym. l. 3. tr. S.
c. a. n. 3. Sanch. I. S. sum. ccP. 3I. ' Covarr. de testiam. cv. a. n. T. et seq. Abb. in crap. Praesentio de Probos. n. SI. Molin. d. Ico. num . . . Cum communi. 'Reguloe in proxi Observiandiae I. Cum nostrae municipales leges valde coarctaverint mulieribus tacultatem testandi. placuit hic admonere quae circa hoc statuerunt, ut parochus videat quid tuta conscientia
fieri possit . Si igitur mulier obierit sine filiis infra annum a die.
quo cum viro coeperit habitare, vir lucratur medietatem dotis et corredorum: si post annum, duas ex tribus partibus tam dotis. quam corredorum. Primo tamen detrahendae sunt expensae laneris ex cumulo dolis et corredorum. Quarta pars eorum, quae supersunt iis, quae lucratur vir.
danda est haeredibus qui mulieri succederent ab intestato. De reliquo disponere potest ipsa mulier . Exemplo res fiet clarior . Demus mulierem decedentem sine filiis habuisse Pro dote scula cro. Si expensae laneris ascenderunt ad decem scuta, haec detrahenda sunt ex cumulo, alque ita supersunt solum scuta ioo. Ilorum medietatem lucratur vir. si mulier decedat infra annum ut supra dictum est . adeoque remanent solum scuta Ioo. Ilorum scutorum 2 oo. quaria pars, nempe So. Solvenda est iis, qui succederem ab intestatot unde mulieri remanet saeuitas testando solum iso. ex quibus solvenda sunt quae relinquit legata, nisi forte vir patiatur ex toto cumulo solvi, ex quo tamen nullum
praejudicium inferri potest haeredibus ab intestato , ita ut Semper consequi debeant quantum dictum est. Ubi etiam advertas, quod si qui dotavit mulierem, stipulatus fuerit
post ejus mortem dotem sibi fore restituendam, tale pactum habetur pro non adjecto, si de jure tenebatur dotare. Si vero non tenebatur dotare, tale pacium validum est quoad pariem , quam potuisset mulier testari, at quoad virum nullius est momenti . Si vero praedicia mulier habeat alia bona extra dolem, poterit de iisdem testari, relicta lamen semper quarta Parte haeredibus ab intestator l. a. Siciliator c. I s.
254쪽
1M TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS
II. Si mulier decesserit in matrimonio. et filios ex uno tantum matrimonio reliquerit, tunc si reliquit filios tantum ex secundo matrimonio. filii si adsint . et ipsorum desecto filiae . consequuntur tres ex quatuor partibus dotis et corre-dorum , excluso viro ab omni lucro. qui tamen habere debet usum fructum bonorum . quae consequuntur filii. Matri vero solum relinquitur potestas disponendi de quarta parte. Quod si filii, vel filiae respuant haereditatem matris, tune considerantur ac si non extarenti unde de matris haeredi- tale loquendum tunc est, sicuti in regula superiori. Si vero mulier filios tantum habuerit ex primo matrimonio. vir supervivens lucratur quantum dixi lucrari virum in superiori regula . Quod superest . pertinet ad filios . vel filias. neptes . aut nepotes prioris matrimonii, servato ordine successionis ab intestato. In hoc igitur casu nihil remanet dolis, aut corredorum . de quo mulier Possit disponere.
Solum ergo liberum illi est testari de bonis extradotalibus. si quae habeat. relicta iamen semper legitima haeredibus
ab intestato, ut dicetur in regulis capitis sequentis: I. I. c. RO. III. Cum agatur de muliere . quae filios habuerit ex diversis matrim iis . sciendum est, ad silios, seu filias ultimi matrimonii pertinere duas ex tribus partibus dotis, aut corredorum et alteram vero partem perlinere ad silios, seu filias matrimoniorum praeeedentium . atque ideo nihil superest dotis et corredorum . de quo mulier possit disponere. Ubi observandum masculos in praedicta successione excludere foeminas ex eodem Patre, ac matre Prognatas, non vero ex diverso matrimonio. ac proinde masculus secundi
matrimonii non excludit foeminam primi matrimonii. Praefata igitur mulier poterit solum testari de bonis extra dotalibus. et de augmento dotis si quod illi factum fuerit in secundo matrimonio. Quia tamen semper relinquere
debet legitimam siliis, vel filiabus prout capite sequenti.
. observandum quod si masculi existant ex diversis matrimoniis . hi tantum numerandi sunt. tamquam essent nati ex eodem conjugio, et iuxta ipsorum numerum legitima computanda . Si vero solae existant meminae ex diversis matrimoniis . considerandae sunt quasi natae essent ex eodem coniugio, atque legitima computanda . prout dicetur in regulis capitis sequentis. Demum si ex uno matrimonio sint masculi, et ex altero foeminae . foeminae vel uli masculi sunt numerandi, atque juxta talem numerum taxanda legitima. Praedicta veri ligantur, si mulier voluerit testari. Dum
255쪽
QUAEST. XV. CAPUT IV. dis vero intestata decedat, filii et filiae plurium matrimoniorum
in eaput ipsi succedunt, et solummodo fratres excludunt sorores utrinque conjunctas. Dum vero filius, vel filia in desectu fratris germani succedens Praedecesserit. tunc succedunt in stirpem eorum filii. patrem vel matrem respective repraesentantes et Iib. 2. COP. IX.
IV. Mulier vidua. quamvis haheat filios . poterit testari de omnibus bonis quocumque modo ad ipsam pertinentibus. ac si esset vir. relicta filiis convenienti legitima, prout dicetur capite sequenti. Nec refert habuisse filios ex diversis matrimoniis; nam considerandi sunt ac si ex eodem essent
Quod si mulieri viduae nunquam filii fuerint, vel si fuerint . praedecesserint absque descendentibus . tunc testari poterit de tribus ex quatuor partibus tam dotis, quam aliorum bonorum; quartam vero obtinebunt succedentes ab intestato. Prius tamen e cumulo haereditatis expensae funeris sunt extrahendae et ccip. 23.
. Quoad bona mulieris innuptae prius ex toto cumulo detrahendae sunt expensae funeris. Ipsa vero potest tantum de tertia parte testari, si habet fratres. vel sorores, vel fratrum filios et filias, qui tamen succedere debent in aliis duabus partibus juxta ordinem successionis ab intestato. Si Non extent praenominatae personae . dicta mulier poterit de medietate testarii succedentibus in alteram haeredibus ab
I. Evenit multoties . maxime apud nos. mulieres ex municipali nostro statuto, inhabiles ad testandum nisi deiertia . vel quarta Parte suorum honorum, aliqua prope mortem tradere consessario, vel alteri, ut in suffragium animae impendantur, et id ultra eam partem, de qua testata est in ejusdem animae suffragium. IIoc aliquibus iniuste fieri visum est, cum ita diminuatur pars, quae vi statuti debetur succedentibus ab intestato. Ego autem in hoc casu puto confessarium distinguere debere . Si igitur ea pars, de qua disponere potuit inulier . tanta sit, ut rationabiliter re-Putetur, attenta ejusdem mulieris qualitate, consuluisse animae Suae, tunc puto non posse occulte aliquid tradere consessario, vel alterii et attendenda illa ratio, qua ss. canones non permittunt testari etiam ad causam piam cum . praejudicio tertii. Si vero adeo modica sit, ut conveniens esse iudicaretur per eam modicam animae suae Dora Consulere . tunc potest occultare quod habet; si etenim nun- T. VI. IT
256쪽
uSS TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS quam praesumi potest leges velle mihi adimere quod meae
sustentationi necessarium est. ita multo minus quo pro animae suffragio conveniens iudicatur.
Demus aliquam pauperem foeminam sua industria et labore triginta e. g. Scuta sibi comparasse, de quibus, quia innupta, non valeat nisi tertiam partem testari, quis non videat nunquam potuisse intendere legem , eam in praejudicium animae suae mediocri hac pecunia quoad duas integras partes expoliare t Si quidem demptis expensis funeris , ac medicinalibus . nonnisi mediocris superest summa saltem pro maiori Parte convenientissime in animae suffragium impendenda . In similibus igitur casibus non nimis Scrupulose agat consessarius . sed per justam epi ejam interpretetur legem non habere locum . ni prius adi Apleatur. quod juxta status qualitatem judicatur conveniens pro suli
II. Moneat consessarius haeredes ecclesiasticorum maxima probabilitate gaudere eam opinionem. quae auerit ipsos non posse valide testari de superfluis honornm beneficialium. Dum igitur agatur de haereditate alicujus pleba- Di. rectoris . et cujuscumque alterius clerici beneficiati . qui in elargiendis eleemosynis . et in ornanda sua ecclesia, vel alteri valde fuerint avari, cum tunc praesumi ordinarie non possit haereditatem de bonis patrimonialibus vel parsimonialibus conflare, monendi sunt haeredes adesse opinionem validis rationibus innixam, nec valide potuisse de superfluis heneficialibus testari, adeoque ipsos iuxta eam teneri ad restitutionem. Quod si adhuc contrariae adhaerere velint sententiae, cui etiam multi suffragatur DD. . enixe hortandi sunt, ut saltem non exiguam haereditatis partem in pauperes distribuant i experientia etenim constat similes haereditates funditus domos evertere . Sed proh dolori Dum similes beneficiali etc. igne cruciantur aeterno. haeredes ex bonis sibi relictis laetos dies hic transeunt . fortasse et ipsi postea e dem igne concremandi .' In nostra autem Lucensi dioecesi adest privilegium elericis omnibus beneficiatis concessum a s. Pio V. in bulla Decet Romanum Pontiscem . . Octob. I Sio. testandi etiam
ad causas prosanas. et instituendi haeredes consanguineos. vel pauperes, vel divites mediani e conventione inter clerum et cameram apostolicam solvendi singulis annis eidem camerae summam quamdam scutorum nomine spolii. '
257쪽
De heteredibus, eorumque institutione ei Obligationibus; et de legitimo, fulcidio . et trebellianico se . Q. I. Quomodo instituendus sit haeres. R. Institutio haeredis sieri potest quibuscumque verbis ,
dummodo ex eis salis constet voluntas testatoris: I. ovonicimi S. C. de testam. Ita Caius sufficienter intelligeretur institulus haeres. si dixisset testator omnia bona sua ipsi relinquere exceptis certis legatis et vel post suam mortem omnia bona sua ad ipsum spectare. Ad dirimendas nihilominus lites . melius erit si testator expresso nomine haeredis , designet illum, quem vere vult haeredem instituere.
Q. II. Quinam institui possint haeredes . n. dii iure specialiter prohibeantur, omnes homines institui
possunt haeredes, et ipsae etiam integrae communitates, sicut et causae Piae et profanae: cita. lv. Non minus 32. T da haered. instit. et g. inaui . eiad. Dixi, ni iure specialiter Pr hibeanturi nam ut passim videre est apud DD. ' Reiff. nu. coa. Leur. q. 636. . ' ratione quorumdam criminum quidam haeredes institui non possunt. IIujusmodi sunt communitas iudaeorum: haeretici, eorumque receptores et defensores:( Ηaores ille dieitur qui in universum ius defuncti vel testamento, seu
dispositione testatoris , vel ab intestato , et dispositione legis succedit . Itaque haeres alius est ab intestato, et alius ex testamento , seu institutus. Baeres ab intestato est qui ex dispositione Iegis succedit in universum ius illius, qui intestatus decedit, qui nempe, aut omnitio testamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id quod fecerat, ruptum irritu inque factum est, aut si ex eo nemo haeros Oxtiterit , iuxta verta Iustini aut Prine. Inrit. de mered. quae ob intest. IIuiusmodi haeredes ab intestato sunt proximi Cousanguinei intestatorum. ineres ex testamento , seu institutus ille est qui ex speciali dispositione testatoris in testamento instituitur ad succedendum in bonis suis a et hie si in omnibus honis succedat liniMergalia dieitur , si in aliquali parte eorum tantum PGraicialiaria nunci Patur . Imeres ex testamento rursus alius est necesmrim , et alius Non neces a-rim , seu Moluntaritia . Primus dicitur ille quem testator in portione legitima instituere cogitur, et tales haeredes necessarii sunt omnes descendentes, et ascendentes legitimi . Secundus dicitur ille , quem testator instituere non eogitur, uti sunt extranei omnes, tum etiam sanguine et stir-m conjuncti , ni testatoris fratres et sorores etc. Non desunt aliae haerem dum divisiones , quas hin praetereo brevitatis causa , tum etiam quia Nihil , vel saltem parum ad Theologum moralem spectaui.
258쪽
u6o TRACT XIV. DE CONTRACTIBUS apostatae a fide christiana: liberi rebellium et perduellium:
Percussores et Persecutores cardinalium et rei criminis laesae majestatis: spurii ex damnato coitu, ut infra etiam dicetur: occisores testatoris, et quidam alii de quibus passim auctores . Verum tamen est. quod qui privantur haereditate, vel legato ratione alicujus delicti, non tenentur haereditatem, vel legatum dimittere ante judicis sententiam. LeSs. I. I. c. X s. d. S. n. Set. Sancheg in sum. l. a. c. I c. nu. 3 g. ' Qui tamen de solis haereticis loquuntur. Molin. d. XSc. Nera. cv.
Felicia de poenis in G. d. 658. n. sis. Sunt quaedam communitates. quae haeredes institui nequeunt, utpote quia neque communitas aliquid possidere Potest, ut sunt religiosi s. Francisci profitentes strictissimam Paupertatem. Observantes nempe. Reformati et Capucein irclem. Exioi de v. sign. g. Ovici igitur. Potest tamen illis testator aliquid relinquere titulo eleemosynae, ut deserviat pro fabrica, ornamento altaris, vel ecclesiae etc. Reliquae religiosorum communitates possunt haeredes institui: et si haeres instituatur religiosus particularis, statim ius acquiritur a monasterio: cum religiosus particularis nullum ius proprium habeat.' Molin. dispus. Ico. Ners. Non solum Sancheg Iib. I. morol. cop. I t. n. 36. Clar. S. Testiamentum q. Zo. Q. III. Qui sint haeredes necessarii. R. I. IIaeredes necessarii dicuntur illi, quos testator debet
necessario instituere saltem in legitima, vel eos nominatim exhaeredare, expressa causa exhaeredationis: quod si non instituantur saltem in legitima. vel nominatim exhaeredentur, irritum est testamentum: novella o S. cop. 3. Isti haeredes necessarii sunt filii legitimi, et in desectu ipsorum nepotes, pronepotes, caeterique descendentes in linea recta. Si adsint isti descendentes, ascendentes, nempe Pater, avus, Proauu S. non sunt haeredes Decessarii, novella II S. cop. X. bene vero si desint descendentes. R. II. Fratres et sorores non sunt haeredes necessarii, sed testator potest omnino illos omittere: neque enim ullo iure sancitur haeredes esse instituendos. Molin. d. 163. Lugo disp. ac nu. Xyc. Quod si turpis persona instituta sit haeres. Possunt fratres et sorores, dummodo non sint tantum uterini. solummodo testamentum impugnare per querelam inofficiosi testamenti: I. Fratres a T. cod. de inos testiam. et inst. cod.tit. in princ. ν. Soror Gulem. Persona autem turpis est Persona infamis infamia iuris: I. g. et seq. Is qui notiantur in- Smici , et t. a. et tot tit. cod. eae quibus ciatis. insiam. Orv. vel
259쪽
QUAEST. xv. CAPUT IV. a6i infamia facti, quam scilicet inquinat turpitudo vitae et morum: lv. EG quiae II. c. eod. I. a. C. de dignit. IIuiusmodi sunt concubinarii. meretrices, mimi, lenones . bonorum dilapidatores . aliique malae famae apud probos.' Clar. g. Tratiamentum q. So. Reiff. nu. cli. quam querelam inoffieiosi testamenti ad solos fratres et sorores pertinere. Non ad eorum liberos tradunt Reiae n. et Leur. q. 63S. cum
Q. IV. An filii illegitimi sint . vel possint haeredes institui. n. I. Filii illegitimi alii naturales dicuntur, alii spurii.
Qui procreati sunt a parentibus i inter quos tempore conceptionis non erat impedimentum dirimens matrimonium.
licet esse posset impediens, dicuntur illegitimi naturales: qui
vero Sunt procreati a parentibus, inter quos erat impedimentum dirimens, ut si pater erat sacerdos . si erant coram sanguinei , vel affines intra quartum gradum . dicuntur spurii. Sanch. I. s. de molem disp. 38. n. c. Lugo. d. a . Secl. 6.
n. 83. His positis Si deficiant filii legitimi, possunt naturales institui a parentibus haeredes universales, relicta legitima ascendentibus: Ieg. Licet. cod. de notuml. liberis auth. de hiaereae ob intrat.
novell. xi S. Si deficientibus filiis legitimis, illegitimus a patre non instituatur haeres, succedit in sexta parte: auth. Ah reae ob intest. Mol. disp. I 66. Reginal. I. et S. n. 626. Si adsint filii legitimi, et pater moriatur intestatus, tunc illegitimus non succedit in sexta parte . quamvis haeres institui potuisset in duodecima parte. Less. l. a. c. I s. d. f. n. yc. De naturalibus legitimatis nil dicam: constat elenim
ex unanimi DD. esse haeredes necessarios eodem modo ac legitime natos a
Loquendum autem aliter est in ordine ad maternam haereditatem. Si igitur mater non habeat prolem legitimam, filius naturalis ab intestato succedit in tota haereditate: si vero habeat, aequaliter succedit cum illa: Ieg. Si quo illustris C. Od S. C. O cion. Si mater conficiat testamentum, filius naturalis, utpote haeres necessarius ipsius, praeteriri non potest. vel debet nominatim exhaeredari: Ieg. Modestinus 8. Is unde cognati leg. r. q. Sed et xv o F ad S.C. Ter Illan. R. II. Filii spurii neque ex testamento, neque quocumque alio modo possunt aliquid ex bonis paternis obtinere et Ieg. Licet eoae de naturali liber. et auth. Eae complexu C. de incest. nupt. Idem communiter dicitur quoad bona matris,
260쪽
u6u TRACT XIV. DE CONTRACTIllus
quamvis non adsit alia proles legitima: leges enim loquuntur fie filiis naturalibus . non vero Spuriis . Moliv. d. EST. Quamvis autem iure civili spurii etiam alimentis priventur,
id tamen, utpote contra ius naturae, jure canonico correctum est: cv. Cum hiaberet S. de eo, qui duxit in matri Et quia dos succedit loco alimentorum, ista danda est filiae spuriae etiam a patre sacerdote . Navam. ira c. Non liceiat g. I s. n. gr. et x . ' Panormit. in cy. Cum haberet de eo qui duxit in matrim. Menoch. de praesumpl. lib. X. Praestimpl. 3S. n. EI. Sanch. lib. c. morial. cv. a. b. I s. Lug. div. etc. n. st . vocans communem tam theologorum, quam legistarum.
Alimentis exceptis, spurius nil potest recipere a patre, quia leges illum inhabilem reddunt: et peccat graviter ipse recipiendo, et pater tradendo. quia faciunt contra iustissimas
leges in poenam tanti delicti id prohibentes. Quod si alia
quid illi relinquatur. vel donetur a matre, cum leges expressius id prohibeant patri. quam matri. adest sententia probabilis posse a spurio retineri, donec expolietur a iudice.
Less. I. I. c. X s. d. 6. num. 66. Truli. I. I. c. 18. d. p. n. 6. Lugo. d. a . secl. 6. nu. sa. ' Vid. Covarr. Molin. ap. Bonac. d. 3. q. XI. P. S. D. XI.
Q. V. Qui sint haeredes ab intestato. R. Ab intestato prius succedunt filii . postea nepotes et
descendentes in linea recta. Quando succedunt plures pedisonae ejusdem gradus. successio fit in copito, ita ut una non plus accipiat de haereditate , quam altera i ut quando succedunt plures fratres in haereditatem patris decedentis ah intestato. Quando vero succedunt plures diversi gradus, successio fit in stirpem, hoc est, ii qui sunt in gradu remotiori . quamvis multi sint, non habent aliam portionem nisi eam . quam accepisset ille, cujus loco Succedunt. quamvis ipsi inter se eamdem portionem dividant in cultet. Exemplum sit in patre moriente ab intestato , qui habeat unum filium et plures nepotes ex altero filio, isti nepotes succedunt in stirpem, quamvis enim multi sint, non habent nisi medietatem haereditatis. sicut oblinuisset ipsorum pater quem
repraesentant: ipsorum vero Patruus. quamvis solus. recipitaliam medietatem. Si non adsint descendentes in linea recta. succedunt ascendentes, ita ut gradus proximior excludat remotiorem et Pater e . g. vel mater exeludunt avum et aviam deiuncti: novell. fit 8. crap. 2. Auth. de hiaereae ob intest. auth.
Defunere eod. od S. C. TerblI. g. Item Netustos, instit. Vehaerest ob intest. Ubi autem sint ascendentes in gradu ae-