Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 6

발행: 1834년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

71쪽

tandis constitutus sit census. Hanc designationem fundi sti specie sufficere ad constituendum censum, pluries deeidit s. R ta Romana: ut apud Clericatum in decis. Misceli. decis. 23. n. 8. Si vero postquam designatus est in specie sundus . seu fundi. super quibus constitutus est census, et quibus pereuntibus pereat census. velit addere emptor generalem obligationem super omnia bona venditoris. non pro fundamento census, sed pro majori securitate, ut sibi solvantur pensiones, id ut de se constat, non officit validae constitutioni census sicut neque obstaret, si emptor ob maiorem securitatem, ut sibi pensiones solverentur. vel De res censita esset anteriori censui subjecta, exposceret fidejussorem. Palaus dispul. 6.

R. II. Secunda conditio est, ut census fiat pecunia numerata praesentibus testibus, et notario. vi hujus conditionis ad constituendum censum non sufficit. si pretium solvatur ante instrumentum, cum debeat fieri praesentibus testibus. et notario. Item non salis est. si loco pecuniae tradatur res aequivalens, ut gemma, vel aliae merces: si loco pretii com putentur debita censuarii; si iste fateatur pretium sibi esse solutum etc. Neque etiam servaretur haec conditio. quam exigit s. Pontifex, si pecunia, quae solveretur in celebratione

itistrumenti. traderetur a censualista censuario cum Pacio.

ut statim post instrumentum illam. vel ejus partem ipsi restitueret in extinctionem alicuius debiti, vel ut loco pecuniae restitutae aliquas merces recipiati Id enim fieret in fraudem legis. nec censetur pretium solutum. quod statim redditur et recuperatur: Ieg. Oui sic solvit p. de Solat. Bonae. . n. 23. Anton. a Sp. S. d. 18. n. so8.

' Neque sufficit, quod pretium partim tradatur in pecunia . partim in allis rebus . sed requiritur, quod totum in

pecunia numerata solvatur . neque Sustinetur Pro ea parte, qua pretium in pecunia numerata solutum est et cum Pro forma constitutum sit a s. Pio V. ut integrum pretium in pecunia numerata solvatur . et forma contractus consistat in

indivisibili. Leotard. de ustir. q. Ss. et fio. Per tot. Cenc. et Duard. II. cc. Moli ii. disp. 3so. et sensit Rot. decis. 338.

n. a. P. 2 s. i. g. Bene vero sufficeret ad constitutionem census . si in celebratione instrumenti traderetur cedula bancharia. ex quae mensa hancharia debitrix fiereti nam s. Pontifex in sua bulla declaratoria constitutionis circa censum D. Denique dicit id aequivalere numerationi . Id autem verram non est, si solum

72쪽

uaderetur mandatum ad exigendum ab aliqua mensa hanis charia: quia potest ibi non esse pecunia. vel potuit praeventive exigi ab eo. qui tradidit mandatum . Duar. de cens.

g. g. q. r. N. 233. ' Leotard. I. c. n. 3s. et co . ' et communiter. Item ex eadem bulla declara loria validus est absque numeratione pecuniae census creatus ex credito dotali. nc. de cenF. q. .8. Id.

R. III. In emptione census prohibentur fieri anticipatae solutiones et conventiones . ob quas quis teneatur de casibus fortuitis . ad quos non tenetur ex natura contractus . sicut et prohibetur fieri pactum auferens censuario facultatem remeensitam alienandi etc. Non debet igitur cogi censuarius ad anticipatas solutiones, ut e. g. solvat pensionem primi anni. dum celebratur contractu si nam cum tunc nondum aliquid debeat. neque potest deduci in pactum . ut solvat anticipate . ' Constat apertissime ex illis constitutionis verbis r solutiones quas vulgo ianticipiatos oppellant seri, aut in pactum deduci prohibemus. ' In istis proinde solutionibus faciendis

standum est conventioni, vel consuetudini: nam aliquando pars census solvitur in sine semestris. aliquando tota solviatur in sine anni. Rosignol. hic seci. S. nu. S. ' Nauar. de tigiam n. IS . Lug. d. a T. niam. s. . et alii apud Leolard. q. 63. n. a. contra nonnullos . qui distinctionem putant esse ponendam inter census, qui praediis urbanis . et inter eos. qui praediis rusticis imponuntur. quae cum statis tantum temporibus fructus ferant. ante illorum collectionem pactum de fructuum solutione facienda suspectum, immo improbum existimant. 'Item in censu non debent apponi pacta, quibus venditor de casibus fortuitis teneatur. Et quidem . quamvis aliqui dicant solum non posse obligari, si easu fortuito pereat rescensita, ego putarem id extendendum , etiamsi ex tali casu res censita fieret sterilis, vel fructus perirent. natio est . quia in censu emitur ius percipiendi fructus ex re censita . Si ergo vel sterilis evadat, vel pereant hucius casu fortuito, Non

est cur venditor teneatur ad solvendam pensionem. Molin. v. 3M. Less. lib. a. ccp. a a. num. 8a. Solum let eretur, quando ex abundantia vel praecedentium, vel subsequentium annorum compensaretur sterilitas unius, .vel alterius

anni. ' Et ita declaravit s. Pius V. in constit, quae incipit

Etsi vostolicae aedis his verbis declariamus rem infructuOsiam, quiae tota vel ex porte infructumia perpetuo redditur, non Gutem ex quia 'aectus aeno , duobus, Pluriavgye cnnis si s

73쪽

:i TRACT. XIV. DE CONTRACTUUS

Tertio removeri debet in creatione census pactum de recensita non alienanda: cum enim permaneat sub dominio censuarii tam quoad dominium directum . quam quoad d minium utile . non pol est illi adimi facultas rem censitam alienandi: dummodo tamen transeat ad tertium Possessorem cum obligatione solvendi pensionem censualistae. Palaus QR. 6. punci. IS. num. Ic. ' Molin. disp. 3so. et omnes tradunt; census enim qui rebus imponitur, onus reale est. et rem sequitur . et in quoscumque possessores transit, et

constat ex l. In facto in set. st. de condit. et demostri et in

v. Non est interdictum C rem Glim. gerent. '. n. IV. Ni bullae in emptione et venditione census etiam sequentia sunt observanda . Ut si censuarius vendere velit rem censitam . censualista aliis praeferatur, dum illam eis mere velit, et per mensem expectetur. Ut in celebratione census non fiant pacta. quibus venditor ob moram non s lulae pensionis incidat in poenam commissi, seu teneatur ad interesse lucri cessantis, aut aliarum expensarum. Ut

novus non creetur census, vel augeatur ex pensionibus non

solutis . aut in futurum decurrendis. Debet igitur censualista admoneri . si velit dominus vendere rem censitam, an ipse velit eam emere: nam ipsi potest esse valde incommodum exigere censum ab alio, qui illam rem emeret. Si vero non admoneatur, et tempore debito non expectetur, cum non potuerit ipsi fieri praejudicium per novum contractum. eo quod haberet ius praelationis , potest rem venditam repetere. Molin. disp. 3ra. Bonac. disp. 3. glaciest. I. num. 3J. Immo in multorum sententia etiamsi nolit repetere rem censitam , ob praeiudicium

sibi factum, poterit in iudicio venditorem et illius haeredes

convenire, et ab illis pensionem exigerer Bonae . cit. Anton. a Spir. S. disp. t 8. num. si T. Supposito autem quod

fuerit monilus, et noluerit rem censitam emere, tunc Non

potest exigere Pensiones nisi ab emptore rei censitae: cum pensiones deducendae Sint ex fructibus ipsius rei. Et si rescensita divisa sit in plures. debet ab eis exigere pensiones pro rata fundi acquisiti. Nec refert magis incommodum et difficile esse censualistae exigere pensiones a Novis emptraribus. siquidem hoc sibi imputare debet, eo quod noluerit

rem censitam emere, et sibi acquirere . Anton. a Sp. S. num. st 6. ROSign. Pmen. a X. Seci. I. n. 6I.

74쪽

prohibetur deinde pactum de solvendo lucrum cessans . si tensuarius fuerit morosus in solvendo, hoc est. de solvendo illud lucrum . quod censualista acquisivisset negociatione Pecuniae, si censuarius non fuisset morosus in solvendo. Ubi advertendum . quod licet iure naturae debitor teneatur adeompensandum damnum lucri cessantis. quod ex sua mora

culpabili patitur creditori nihilominus prohibet Pontifex , ne hoc in pactum deducatur . ne sub praetextu hujus lucri censuarius inique a censualista opprimatur. Bon. num. 38. 'Agor. p. 3. lig. go. cv. XX. Salas de cenε. Gh. g S. n. g. 'Caeterum licet Pontifex prohibuerit pacta de eompensando lucro cessante i quod versatur circa rem acquirendam, non tamen prohibet pactum de compensando damno emedigente quod versatur circa id quod jam creditori debetur iunde si censuarius. ob non solutam tempore debito pensionem cogat censualistam ad carius emendum aliquas merces .

sicut debet hoc damnum iure naturali compensare, ita et poterit a principio haec compensatio in paelum deduci. Idem

dicas, si eo quod censuarius non solverit tempore debito pensionem e. g. tritici, obligaverit censualislam ad vendendum postea vilius, hoc enim lucrum cessans coincidit cum damno emergente, quod etiam solvi debet sine paclo: Ieg. Sterilia D. Per vienditionem J. de oction. empl. Pontifex Proinde loquitur de lucro cessante extrinseco, quod acquiritur per

negociationem . Cenc. de cens. P. I. cOP. X. q. 3. GN. S. 'at advertit Navarr. de usur. n. sa. Molin. d. 3so. 'Prohibetur itidem a Pontifice in censu consignativo Paclum amittendi rem censitam . aut partem illius. si non solvantur pensiones, et id ad removendam viam cuicumque iniustitiae. Caeterum in censu reservativo unusquisque potest repeteretandum . si ille . cui datus est sub onere solvendi annuam Pensionem, renuat illam solvere. Noluit pariter Pontifex ex pensionibus decursis non solutis augeri non Posse censum . Id quidem iure neturae non est

prohibitum et attamen id prohibuit s. Pontifex, tum quia ad

removendas fraudes jam statuerat non Posse creari census. ni pecunia fuerit numerata coram notario et testibus, tum quia noluit censuarium novis censibus opprimi et in paupertatem redigi. Bonac. d. a. quia eat. c. num. 3s. Secus es-Set, si postquam censuarius pensiones solvit sine fraude, censualisla ex eis novum crearet censum , etiam Super re iam censita, dummodo sit capax novi census . Sive novi augmenti et Bonac. lac. cit. Caeterum non posse augeri censum

75쪽

ex pensionibus decurrendis . constat etiam ex iure naturae. quia nondum sunt debitae et ' ita Navare. n. sc. OSS. N. 8I; Palaus Ioc. cit. P. X8. n. ET . 'R. N. Praedictis io creatione census, s. Pontifex sequentia addidit observanda . Primo. si pereat res censita . vel reddatur infructuosa et sterilis in totum , vel in partem, debeat perire census in totum . vel in partem . Secundo, ut onera et solutiones in creatione census spectent ad eum, ad quem alias de jure, et ex natura contractus spectarent. Tertio, quocumque tempore et eodem pretio sit redimibilis ex parte venditoris . non obstante quacumque praescriptione etiam longissimi temporis. Quarto. quando censuarius vult extinguere censum debet per duos menses antecedentes monere censualistam . seu censitorem, ut interim sibi possit consulere. Si vero . transactis duobus mensibus, nolit amplius censuarius redimere censum , licitum erit censualistae ab illo etiam invito intra annum pretium repetere. Si res ergo censita Pereat, vel reddatur sterilis omnino . perire etiam debet census: nam cum census nihil aliud sit.

quam ius percipiendi pensiones ex fructibus rei censitae.

constat tale ius cessare . quoties vel res non amplius extet. vel reddita sit infructifera. Notare etiam oportet, ut SUPTA innui . sterilitatem unitas, vel alterius anni non praejudicare

censualistae . semper cum compensatur ubertate annorum antecedentium, vel subsequentium . Bonac. disp. a. quaest. c. p. linis. NM. a T. Cenc. Puri. 3. cv. g. q. a. num. s. Dicitur

proinde res infructuosa reddi, quoties vel in Perpetuum . vel ad plures annos sit impotens ad fructus ferendos. Quod

si res censita non pereat in totum, sed in partem , tunc si pars quae remansit, non est capax producendi fructus sufficientes pro pensione solvenda, census diminuendus est prra rata. Si vero ex fructibus partis, quae remausit. possit integre solvi census, tunc non est locus diminutioni : cum omnes partes rei censitae sint in solidum obligatae integrae pensioni, et ita servatur etiam in foro externo. Rosig. gera gi. n. g. Duard. de cens. S. S. qvGest. v. ' et tenuit nota Rom. post Cenc. dec. so. n. s. dec. ESs. n. S. '. Advertere etiam est, quod si res censita vel in totum, vel in partem pereat culpa censuarii, tunc quamvis Pereat census

vel in totum. vel in partem iuxta superius tradita . nihilominus tenetur de omni damno et interesse, quod evenit censualistae . et tenetur constituere censum in alia re immobili et fructifera. Less. lib. u. cv. 22. n. 88. Bon c.

76쪽

QUAEST. v CAPUT. l.

n. 28. ' Navare. Salas. Cenc. Duard. ap. Leo ard. q. SIN. ST. ei. 63. 'diolandum etiam est aliquando rem censitam, ut domum et molendinum, reparari solum successive per partes, aliquando, dum nempe simul totum perit, reaedificatur in eodem loco et ex eadem materia . In primo casu , cum intelligatur perseverare eadem domus Seu molendinum. Nunquam intelligitur census perire. In secundo casu census omnino perit: nam domus reaedificata non est eadem ac Praecedens et constat etiam org. I. Ouid fomen F quibus modisumfruci. iamilt. Molin. d. 3s . Rosig. num. ss. ' idem sentiunt Bonac. disp. a. q. c. p. lin. n. I S. Cenc. q. ra . n. 6. et in odiui. n. i S. Leotard. l. c. n. cc. 'insuper in creatione census onera solvenda sunt ab iis,

ad quos de iure pertineti unde gabella solvenda est ab eo. a quo vi legis solvendae est. Quod si gabella imposita sit

Super fundo censito, et fructibus ex eo percipiendis . cum venditor remaneat dominus sundi, ipse tenetur solvere ga-hellam; e contra vero si imposita sit super ipso contractu census . tunc solutio pertinet ad emptorem . neque potest addi pactum: quo ad venditorem pertineat. Bonac. d. 3. q. c. p. linic. num. 3o. Rosig. Proen. IX. Sera. T. Num. M. Additur eensum semper debere posse redimi a venditore. Et quidem id est iuxta naturam hujus contractu si nam cum loquamur de censu consignativo . loquimur de censu, in quo res censita remanet penes venditorem quoad dominium directum et utile: unde debet posse liberare suum fundum a quocumque onere. Nerum tamen est. Non deesse theol Ms. qui velint per bullam s. Pii V. non improbari census Perpetuos irredimibiles , quoties emantur majori pretio. quam census redimibiles et videtur enim ipsis cessare in censibus perpetuis omne periculum usurae . quod intendit removere f. Pontifex . ' Docuit diavarr. n. s8. quem sequuti sunt Molin. d. 3st. Lem. n. su Filluc. de cens. n. 336. 'diihilominus magis eonforme videtur menti s. Pontificis solum admittendos esse census redimibiles. si bene perpendatur litera bullae . ' Ita tenent Rebeli. de cens. q. T. insin. Bonac. d. a. q. c. p. vii. n. c. qui communem vocat hanc sententiam . Lug. d. a T. n. Ha .: hanc etiam sequitur not. post Cenc. degis. 3sc. n. c. s. Virgin . de Bociscat. P. a. n. 55. qui miratur. Navarrum contrariam docuisse contra fere expressam Pontificis mentem

77쪽

:8 TRACT. XIV. DE CONTRACTIBUS

Debet pariter venditor posse redimere census eodem Pretio. quo venditi fuerunt . Quod si censuarius nolit . seu non possit redimere totum censum . potest illum redimere per partes, et ita diminuere Pensionem pro rata . Sicut PE-reunte re censita pro rata . Pars census extinguitur. Pulo tamen censitorem sive censualistam non teneri recipere partem pretii, quae sit minor quarta parte: si Census etenim. ordinarie loquendo. extinguatur partibus minoribus, censualista grave subit damnum: neque enim multoties potest applicare negociationi. vel alteri justo lucro exiguam Partem pecuniae. Molin. disp. 3M. Anton. a Sp. S. disput. 8. Num. SI t. Bonac. d. 3. q. c. p. vn. num. o. Si vero census esset tam magnus . ut neque quarta neque decima ipsius Pars esset tam exigua. quin posset censualista illam commode negociationi . vel aliis lucris applicare, tunc exceptionem pateretur doctrina . quam tradidi . Quod dictum est de monitione facienda a censuario per duos menses antecedentes et de facultate censualislae cogendi intra annum censuarium ad redimendum censum, si non amplius velit redimere transactis duobus monsibus , de se clarum est: solum adverto posse censualistam exigere etiam pensionem correspondentem illis duobus mensibus i cum id videatur dispositum in favorem censualislae . ut interim deliberet quid facturus sit de sua Pecunia. n. I. Denique vult s. Pontifex, ne venditor census ex quacumque alia causa, quam Supradicla. possit cogi ad restituendum censum: ut quicumque census celebratus non servatis praedictis, habeatur pro usurario: ut census celebrati post suam constitutionem non transmittantur ad alios contractus onerosos nisi sub iisdem conditionibus, et oneribus quibus fuerunt celebrati, et quod non minuatur, vel augeatur ipsorum pretium . Primo ergo, non licet censualistae cogere censuarium ad redimendum censum, nisi in casu supra explicato, scilicet quando post sactam denunciationem, transacto bimestri censum non redimit . Omnes census post constitutionem creati habendi sunt ut foeneralitii , si in ipsorum creatione non fuerint servatae omnes hucusque explicatae conditiones. Disputant nihilominus theologi, an illae conditiones, quae non sunt de iure naturae. Non solum attendendae sint in foro externo, sed

etiam in foro conscientiae . Et quidem probabilius videtur hanc bullam fuisse praeceptivam et et etiam pro foro conscientiae latam; cum per illam voluerit s. Pontifex animarum saluis

78쪽

QUAEST. V. . CAPUT. I. ti consulere. ' Iia docent virgin . de cens. p. t. n. et M. Comitol. res Pong. morial. lib. I. q. 28. Iloc idem sensit Cenc. quetest. Ic. n. .8. Duard. in 'mem. de conStit. q. 3. n. Sc. et 63. Molin. d. 3M. Agor. p. 3. lib. Io. cv. 8. q. d. et alii a p. Leolard. q. . . et g. ' Aihilominus non desunt theologi, qui asserant eas conditiones in ea Praescriptas, et quae non exiguntur a iure naturae, solum adinventas esse ad fraudes evitandas : ac proinde, dum absint fraudes, cori raclum non posse dici invalidum et usurarium in foro conscientiae, eo quod non servatae fuerint praelatae conditiones: cum praesumptio cedere debeat veritati. Anton. a 'Sp. S.

plures.' di avarr. l. c. n. 88. et Iai. qui sane plurimos in suam sententiam traxit. Less. I. c. n. 8o. et alii ap. Bonac. in contracf. q. c. n. 3

Quoad ultimurn . quod praescribit Ponit sex, ut scilicet

census ad alios transmittatur iisdem conditionibus, quibus primo fuit creatus, intelligi debet de transmissione per venditionem . aut alium contractum onerosum; non vero de transmissione per contractum gratuitum. Puta donationis, haereditatis etc. nam lunc dominus census potest illum alteri donare ete . additis oneribus sibi bene visis.' Molin. div. 3sa. Navare. n. s8. et tenent Rosignot. n. IIo. Pa-

Item dum vult Pontifex non posse census iam constitulos vendi majori pretio, nec emi minori ac suerunt primo constituti, non est intelligendum voluisse excludere varietatem Pretii, quando census laetus fuit periculosus, vel dissicilis

exactionisi nam tunc communiter minoris venduntur, et

certum est in his aliisque similibus casibus posse per epi-kejam bullam interpretari . cum ex diversis circumstantiis

censuum prelium variari possit. Palaus tr. 3 a. d. S. P. I S. num. So. ' Molin. l. c. Salas de cens. sib. I a. n. s. ne bell. P. a. lib. Io. q. S. 'b, Reguliae in proxi ObserviantagI. Prima regula sit perperam praesumi a notariis observari constitutionem s. Pii V. in creatione censuum, quoties

contenti sint emptorem, seu censualistam ostendere crumenam nummorum , absque eo quod coram testibus enumerentur, et consignentur censuario. Multoties nummi contenti in crumena non sunt censualistae, seu emptoris, sed ipsos

pro illo tempore obtinuit ab amico ad ostentationem pecu -

79쪽

QUA EST. v. CAPUT I. rditor teneatur redimere censum . quoties voluerit emptor . nihilominus si revera sub nomine census non palliatum fuerit mutuum . non improbabile est de iure naturae posse tale Paclum sustineri . Sicut enim: si Post creatum cenis sum. emptor faceret alium contractum cum venditore, quo obligaretur ad eumdem redimendum ad nutum emptoris , diminuta pro hoc novo gravamine pensione, non videretur hic novus contraeius damnandus ut injustus, cur non Possunt hoc paetum apponere in ipso contractu creationis ceu-isus y Certe DD. et ius permittunt simul plures licitos contractus exercere: cap. tin. de commodo leg. X. f. de depo- auo. Quinto . non videtur contra naturam co tractus census,

Pactum de solvenda pensione . elsi pereat res illi subiecta

dummodo hoc onus venditori impositum, compensetur vel

augmento pretii, vel diminutione pensionis. natio est, quia

Sicul emptor census posset cuin alio facere contractum asse-

curationis, ut scilicet iste teneatur ipsi solvere pensiones, si res censita pereat. cur et non poterit idem sacere cum venditore census, dummodo illi det quantum alteri traderet pro Pensionum assecuratione t Certe non video disparitatem. Sexto, sustineri potest . attento jure naturae, Paetum . quo, si non solvatur pensio, res censita cadat in commiSsum. dum hoc onus venditori impositum compensetur . oportet

tamen censuarium culpa sua pensionem non Solvere, et Poenam esse eulpae proportionatam: irrationabile enim esset, si pro non soluta pensione e. g. 2O. aureorum, adlquam percipiendam emptum fuisset jus quingentis aureis, deberet eadere in eommissum praedium valoris Eooo. aureorum censui subjectum. Septimo, Sustineri posset Pactum, ut census totus simul redimatur, nec desunt DD. qui affirmentid contrarium non esse constitutioni f. Pii. Et de facto . sicut qui emit eum pacto retrovenditionis non potest cogi ad restituendam rem emptam venditori . ni iste totum restituat Pretium . ita et dicendum simile pactum in censibus non esse illicitum. Immo neque hoc pactum videtur compenSandum venditori censust cum omnivo aequum sit . ut qui vult redimere rem . quam vendidit, sicut tolum habuit pretium in vendendo, ita, et lotum restituat tu redimendo. octavo. non est contra jus naturae paelum de rescindendo contractu, si censu arius per duos vel tres annos non solvat pensiones: nam jus naturale dictat. ut qui non servare vult obligationem solvendi. quam aliquis emit sua pecunia, eamdem pecuniam debeat restituere illi, qui emit hujusmodi obligationem. T. VI. 6

80쪽

85 TRACT. XIV. DE CONTRACTImsomnia praefata non adversari iuri naturae in creatione census passim theologi sustinenti et cum ex a ae parte nora pauci dicant bullam s. Pii solummodo pro foro eaeterno valere . non statim ac confessarii adinveniunt in creatione census aliquid , quod non apparet sectandum dictam hullam. iudicare debent contractus esse nullos, pensiones Percepta

esse restituendas etc.

III. Advertere etiam debet confessarius, quandoque crearacensus super aliquo fundo, cuius fructus obligati sunt anterioribus censualistis. In tali casu utique emptor secundi census non potest ex vi ejusdem aliquid exigere, si fructus fundicensiti non sint adeo pingues, ut sufficientes sint pro Primo et pro secundo censu. Ex his videat consessarius, quod si emptor secundi census postea sciat sundum jam alteri censui fuisse obligatum, et non superesse fructus pro solvendo novo censu, non potest aliquid vi ipsius percipere, utpote quia secundus census nulliter fuit emptus. Et hoc verum est, etiamsi venditor pro solutione obligasset etiam fructus ali rum Praediorum i nam hoc non efficit quin census nulliterfuisset emptus, cum fructus aliorum Praediorum non habeantur pro fundo census, sed solum pro majori securitate percipiendi pensiones. Quomodo ergo se gerere debet confessarius cum eo, qui plures pensiones exegit ex censu nubliter empto tSi mala fide percepit, debet omnes restituere. Si bona fide, solummodo id. in quo factus est ditiori vel etiam nihil , si ex censu bona fide male empto passus est damnum. vel lucrum cessans, quae reputentur aequare id, quod cepit: nam venditor dolosus tenetur ad damna et interesse. IV. Aliam rem subjicio considerationi confessariorum . Dantur e . g. quidam antiqui census, ex quibus haeredes venditoris adhuc solvunt quinque, sex. vel etiam septem Pro quolibet centenario haeredibus emptoris. Talium censuum Pensiones nescio videre quomodo non sint injustaei nam dum creati fuerunt tales census . frumentum, vinum etc. multo maiori pretio vendebantur, unde bene concipi potestrem censitam tunc produxisse fructus Correspondentes Peramsionibus census: at cum modo fructus quasi pro medietate in pretio decreverint . difficile est rem censitam producere fructus correspondentes talibus pensionibus: et si fruetus tantam pensionem non adaequant, quomodo censualistae Possunt illam reciperet

SEARCH

MENU NAVIGATION