장음표시 사용
251쪽
A bemus, quae virorumque concordia terminata siunt, non ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur: in quibus salua quidem cacitate non tamen sine paruo altercationis labore) demorati sumus, ea gestis delibantes, quae nunc ad causam pertinent, quanquam & ille, si adhuc esset in corpore, hoc acciperet gratius quod videret pacatius termi natum, domine frater. Apiarius presbyter de cuius & ordinatione &excommunicatione fuerat exortum, non solum Siccensi, verum etiam
toti Africanae Ecclesiae non leue scandalum) de omnibus erratis suis veniam petens , communioni est restitutus . Prior autem coepiscopus
noster Siccensis Urbanus quod , in eo corrigendum visum est , sin ulla dubitatione correxit. Quia vero paci & quieti Ecclesiae non tantuB ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam talia multa praecesserant, ut vel similia , vel etiam grauiora deinceps praecaueri oporteret: placuit nobi ut de Siccensi Ecclesia retento scilicet honore gradus sui, presbyter remoueretur Apiarius : S accepto Epistolio ubicunque alibi vellet &posset, presbyterij munere fungeretur : quod eidem ipsi per literas proprias postulanti, sine dιfficultate concessimus. Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia, quae diuturnis disceptationibus versabamus, quia rogatio ipsa poscebat,ut apud acta Ecclesiastica a fratribus nostris Faustino coepiscopo N philippo atque Asello compresbyteris quaereremus ut promerent, quicquid eis nobiscum fuisset iniunctum agendum, nonnulla quidem sine ullo scri-
to prosecuti sunt verbis: sed cum id potius flagitaremus, quod in literis
ferrent, commonitorium protulerunt. Quod recitarum nobis, etiam
gest is quae secum ad vos deferunt,est allegatum. In eis quatuor quidem nobiscum agenda mandata sunt: Vnum de A ppeli attonibus Episcoporum ad Romanae Ecclesiae facerdotem. Alterum ne ad comitatum Episcopi importune nauigent. Tertium de tractandis presbyteroru & diaconorum causis apud finitimos Episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint. Quartum de Urbano Episcopo excommunicando, vel etiam Romam euocando, nisi ea quq videbantur corrigenda corrigeret. Quorum omnium de primo & tertio, idest ut Romam liceat Episcopis prouocare, & ut clericorum causae apud suarum Prouinciarum Episcopos finiantur,iam priore anno etiam literis nostris ad eundem venerabilis memoriae Zosimum Episcopum datis,insinuari curauimus, ut ea seruare sine ulla eius iniuria pauli er sineremus, usque ad inquisitionem statutorum concilij Nicaeni . Et nunc de tua poscimus sanctitate ut quemadmodum ea apud Nicaeam a patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facias custodiri, & ibi apud vos ista , quae in commonitorio attulerunt , facias exerceri , idest . Si Episcopus a
cusatus fuerit, & iudicauerint congregati Episcopi regionis ipsius,& de gradu suo deiecerint eum , oc appellasse videatur, & confvigerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae Episcopum, & voluerit audiri.
252쪽
ει iustum putauerit, Vt renovetur examen scribere his Episcopis digne- Atur, qui in finitimae . propinqua Piouincia sunt,ut ipsi diligenter omnia requirant, & iuxta fidem veritatis definiant. Quod si his qui rogat causa suam iterum audiri, d cpraecatione sua mouerit Episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate Episcopi quid velit,& quid aestimet, & ii decreuerit mittendos esse qui ct c. Item de presbyteris & diaconibus: si Episcopus quis iracundus, Sc. Haec utiquo Vsque ad aduentum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt: quae si sibis quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex Apostolica sede directi,commonitorio alligauerunt) continerentur, eoqIordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talias qualia commemorare iam nolumusὶ vel tolerare cogeremur, vel intolera- Bbilia pateremur. Sed credimus,adiuuante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus iam istum typhum passuri: S servabuntur erga nos ea quae nobis etiam non differentibus custodiri debeant, cum fraterna caritate , quae secundum
sapientiam atque iustitiam , quam tibi donauit Altissimus, etia ipse perspicis esse seruanda , si sorte aliter se habent canones concilij Nicaeni. Quamuis enimplurimos codices legeremus, sed nunquam in Nicaeno concilio in Latinis codicibus legimus , quemadmodum in supradicto. commonitorio inde directa senti tamen quia hic in nullo codice Gigcoea potuimus inuenire,ex Orientalibus Ecclesi se, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus affer. Cri. Pro qua re tuam quoque Venerationem obsecramus, ut scribere etiaipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae N. Constantinopolitanae&alijs,si etiam tuae placuerit sanctitati, ut inde ad nos ijdem canones, apud Nicaeam ciuitatem a patribus constituti, Veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occia
dentalibus Ecclesjs in Domini adiutorio conferenti. Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii in Graecia Nicaenet synodi congregatae, quae de tam diuersis locis, , de nobilibus Graecis Ecclesijs adlata &comparata concordant 3 Quod donec sunt haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt, de appellationibus Episcoporum ad Ro- omanae Ecclesiae sacerdotem,& do clericoru causis apud suarum prouinciarum Episcopos terminandis , nos usque ad probationem seruaturos esse profitemur: & beatitudinem tuam ad hoc nos adiuturam an Dei voluntate confidimus. Caetera vero quae in nostra Synodo gesta vel firmata sunt,quoniam supradicti fratres nostri Faustinus coepiscopus, Phili in pus S Asellus compresbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae notatacient sanctitati. Et alia manu Dominus noster te nobis annis plurimiscuitodiat beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus Possidius, Marinus & caeteri Episcopi a i .
Ioit haec iidem concilij Alricani patres super huiusmodi tem ad Epi
253쪽
Λ scopos Alexandrinum. Antiochenum di Constantinopolitanum scrip serant, petentes ab eis exemplar concilii Nisi aeni: a quibus illud utique acceperunt,sed non concilii Sardicensis exemplar quia illud non petimrunt. quamobrem praefati Episcopi literas huius di eiusdem tenoris quilnunc referam reddiderunt. di ne lectorens verborum prolixitate graummus, epistolam Constantinopolitani Episcopi, cum caeterae ut diximus eiusdem sint tenoris, solum recensebo. . I
Dominis sanctis, merito beatissimis statribus coepiscopis, Aurelio. Valentino. 6ccaeteris carissimis in synodo apud Carthaginem habita constitutis Atticus Episcopus Consiam.
ΡER filium nostrum Marcellum subdiaconum vestrum , scripta vestiae dilectionis cum omni gratiarum actione suscepi. Domino gra- η tias agens quod merui tantorum fratrum benedictione perfrui, domini beatissimi fratres. Scribitis sane ut verissimos canones apud Nicaeam ci uitatem, Metropolim Bithiniae a patribus constitutos sub fidei adstipulae, tione dirigam. Et quis cst.qui communem fidem , vel statuta, a patri bus firmata suis fratribus deneget, Qua de re, per eundem filium meum Marcellum subdiaconum vestrum, nimium festinantem , scut statutastini in Nicaea ciuitate a patribus canones in integro, ut iussistis, direxirpetens ut pro me plurimum vestra sancta congregatio orare iubeat. &alia manu. Deus noster sanctitatem vestram custodiat, quod optamus. sancti fratres .
His ergo peractis, Afri Episcopi qui ia saepe simul conuenerant,adeo V quod per quinquenium idem concilium licet quasi plura fuerint recitetur oc notetur perdurasse videatur plures canones pro mis Ecclasijs re, formandis& corrigendis sanxerunt, & demum cum ex canonibus comelli j Nicaeni acceptis ius appellationum ad Romanam. Petri cathedram non inuenissent, quia in concilio generali Sardicensi, quod est Appendix concilij Nicaeni tantum fuerunt & ad sunt. aestimantes quod opinxti sunt verum esse,se nempe a iudicio Romanae cathedrae esse immundi, hanc quae subsequitur, synodalem epistolam Caelestino tunc Romano Pontifici, scripseruntue eum monentes, ne amplius Appellantes ex A'
frica susciperet, nec iudicaret. ... . tD Domino dilectissimo de honorabili fratri Caelest no. Aurelius,ualentinus, Antonius,
Put .seruus Dei, Terentius, Fortunatus. 6c caetaeri qui in uniuersali Asrieano iconcilio Carthagials affuimus. :1 i. s . i
optarem si quemadmodii cinctitas tua de aduentu Apiarii laetatos i.
vos fuisse missis per compresbyterum nostrum Leonem literis, in T. timauit, &c. Praefato itaque dubitae lalutationis ossidio,impendio deprecamur , ut deinceps ad vestras aures hinc venientes, non facilius adivit talis, nec a nobis excommunicatos incommunionem ultra velitis exicipere:quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile aduertet venerabilitas tua. Nam S si de inferioribus clericis vel laicis videtur ibi praea ueri, quantomagis hoc de Episcopis voluit obseruari, ne in sua pro-
254쪽
uincia communione suspensi,a tua sanctitate vel festinato, vel prςpope- Ate, vel indebile videantur communioni restitui . Presbyterorum quoqs& sequentium clericorum improba refugia sicuti te dignum est) repebiat anctitas tua: quia & nulla patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae, & decreta Nicaena siue inferioris gradus clericos, sine ipsos Episcopos ,suis Metropolitanis apertissime commiserunt. Prudetissime enim iustissimeque prouiderunt, quaecunque negotia in suis I cis, ubi orta sunt, finienda: nec unicuique prouinciae gratiam sancti Spiritus defumram, quae aequitas a Christi sacerdotibus & prudenter videmtur , oc constantissime teneatnr: maxime quia unicuique concessum est,
si iudicio offensus fuerit,Cognitorum, d concilia suet prouinciae vel etiavniuersale prouocare . Nisi forte quisquam est qui credat, unicuilibet dposse Deum nostrum examinis inspirare iustitiam, & innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsumirnsmarinum iudicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem , multis alijs imtercurrentibus impedi mentis, adduci non poterunt Nam ut aliquis,t quam a ruae sanctitatis latere mittantur, nulla inuenimus patrum synodo constitutum.Quia illud quod pridem per eundem coepiscopum n strum Faustinum, tanquam ex parie Nicaeni concilij, exinde transmissistis: in concilijs verioribus quae accipiuntur Nicaena , a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexand inae Ecclesiae, it a venerabili Attico Constantinopolitano Antistite ex authentico missis, quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum cic Marcellum subdiaconum , per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio Episcopo prindecessori vestro a nobis transmissa sunt,in quibus tale aliquid non potuimus reperire. Executores etiam clericos vestros quibusque potentibus nolite mittere, nolite concedere, ne sumosum typhum saeculi in Ecclesiam Christi quae lucem simplicitatis & humilitatis diem, Deumvidere
cupientibus praefert, videamur inducere . Nam de fratre nostro Fausti,no famoto iam pro suis nefandis nequiti js de Christi Ecclesia dolendo
Appiario securi sumus , quod eum probitate ac moderarione tuae sam et itat is, salua fraterna caritate ulterius in Africa minime iustinere patia- ntur. Et alia manu. Dominus noster sanctitatem vestram aeuo longiore orantem pro nobis custodiat, Domine frater. Haec ex concilio Africano seu Carthaginense sexto controuersa sunt,
quae perpendere & examinare debemus: quia ex his ab hostibus fidei &Romanae cathedrae aduersariis plures collectae sunt obiectiones ad Petri sedem exprobrandam:& si post rei examen eas tantum ad obijcientium stibio circumliniendam haereticam apostasiam inseruire declarabimus. Igitur concilium hoc Africanum ab Ecclesiae Romanae aemulis confictum , vel saltem secundum aliquam sui partem deprauatum fuisse. iure assirmare nobis liceret. cnm operari & moliri sorte excogitauerint.
255쪽
A ut omnem Romane Petri cathedrq dignitatem & potestatem a solis Ecclesiae legibus emanere ostendunt, omni quo possunt modo ipsam quae diuina sanctione Christi Dei nosti uniuersae praeest Ecclesiae, deprimeret,
re minoris aestimationis dignam promulgarcnt. vel ut ipsis . consi milibus Ecclesiae legibus, proprias sedes ad libitum cxtollere liceret, etiam Petri sede contradicente, ut saepe tentare quidam non destiterunt: di in praemissis disputationibus enarrauimuS. Enimuero quis de huius concilij veritate ambigeret , dum in eo leagimus Africanos patres ducentos, per quinquennium canones Sardicetis concilii inquirentes, qui appellationes ad Romanum Pontificem statuunt, eos ncn inuenisse nec adesse tandem proclamasse,cum apud om-B nes Nationes inueniantur Susque ad hodiernum diem in toto Christiano Orbe sint manifesti Quod primo hanc rem dubiam statuerint, transeat eis redarguere liceret: quia Episcopum sacras Ecclesiς leges ignorare non decet. sed quod haec quaestio per quinquennium protracta tuerit, & conciliumgenerale Sardicense ad illos tunc non accesserit, nec a Romana Ecclesia super hanc rem non fuerint moniti di quod demum Post annos quinque illos non inueniri canones definierint, & Romanis Pontificibus de non suscipiendis amplius Africanorum appellationibus denunciauerint: aut omnes Afros Episcopos stolidos, negligentes, di maxinia mentis caecitate laborantes,quod mihi dicendum non videtur: aut haec acta fallata vel fieticia esse proculdubio annunciare debemus C Et eo magis quia Legati papae concili j Sardicensis cora patribus meminerunt : & eos illius non meminisse cum ad Orientales scripserunt, nec inter illud & Nicaenum concilium discrimen posuisse,dum res ipsa tanto tempore controuersabatur,est prorsus impossibile. praeterea Leo magnus Romanus Pontifex annis viginti post hoc Africanum conciliu celubratum , A ppellationes suscepit ex Africa ,& illuc legatum Potentium misit ad causas Episcoporum appellantium iudicandas, & pacifice haec
omnia exequuta fuerunt, ut costat ex eiusdem Leonis epistola 2 7. quae immediate infra proponetur, cum iuxta Africanarum seriem appellationum contingat: nec huius disceptationis di controuersiae meminit,ri cum Afros tunc Leo iure monere & arguere potuisset de hac,quam prae manibus habemus, controuersia . Euidens ergo est concilium hoc falsum vel aliatum fuisse s nec unquam inter Afros & Romanam cathedram hanc controuersiam extitisse. Cum autem in epistola ad Bonifacium Papam, quam supra retulimus
dixerunt: f Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilij in Graecia Nicaenae synodi congregatae, quae de tam diuersis locis, & de nobilibus Graecis Ecclesijs adlata di comparata concordant ὶ &c. J Si haec quae
de hoc concilio enarramus vera sunt, his verbis patres Africani in priorum temporum historijs se parum fuisse versatos omnes docuerunt. na Constantinopolitanorum praecipue Episcoporum plures fuerant haere-
256쪽
tici quam Catholici s & cum Gregorius Naaianaenus Episcopatu Com Astantinopolitanum accepit celebrato iam Nicaeno concilio illa sedem& uniuersam urbem a Macedonio , Eudoxio , dc Demophilo Arrianis Episcopis , quorum unus alteri successerat quadraginta circiter annis,l, befactatam ita inuenit, ut catholica fides ibi esset penitus extinta : quod non amplius quam annis circiter triginta quinque ante huius concilij celebrationem fuit. Nec illa Ecclesia caruit scripturaru falsarijs, ut in praecedentibus disputationibus pluries dictum est : quomodo ergo ab Ori talibus concilij Nicaeni veriora exemplaria , quam ab Apostolica sede Asticani patres accipere potuissent, ipsi videant f qui tot ineptias in hoc eorum concilio dummodo verum fueri6 eructarunt.Etenim haec quae ex hoc concilio Romanς caledrae obiciuntutar vel obiici possunt, potius 3 Africanae Ecclesiae,quam A postolicae sedi derogare videntur, ut legentipatet. & quid ineptius quam per quinquennium super Sardicensis concilij canones cum Romana cathedra disceptare & eosdem canones, qui semper fuerunt & sunt in toto Christiano Orbe, prae manibus non hab re , non legere, non scrutari prudens lector edicat. Ad veritatis autem patrociniu ,&Rom. Petri cathdrς iurisdictione a Christo Iesu Deo nostro ei delegatam, tuendam ac propugnadamsomnia quae ex huius Africani concilis actis, Aquilonares haeretici, caeteriqs
Romanae Ecclesiae hostes & aemuli obijciunt, vel obijcere possunt, o
dinatim narrabimus & solvemus.
Prima obiectio. Africani patres Appellationes ad Romanam cathe- cdram respuunt & abijciunt,nisi hoc ius ei a concilio Nicetno concessum inuenerint 3 ergo supremum iudicium omnium Ecclesiarum Romanae cathedrae iure diuino non obtingit, sed tantum a synodorum legibus illud obtinuit, ergo Christiano Orbi diuina sanctione non praeest , quia si ex diuino iure descenderet, ab Afris patribus canones synodorum non
Respondeo, hoc argumentum esse sophisma & fallaciam non causae pro causa: de qua philosophus inlib Elenc. agit ut si quis dicat, sortes
dixit platonem non esse ris bilem, ergo Plato non est risibilis. argumetum hoc utique est fallacia non cause pro causa', quia risibilitas Plato- nis non pendet ex eo quia sortes illam affirmat vel negat, nam Plato est risibilis, etsi sortes illud non affirmet, quia propter nostrum assirmare vel negare res non est vera vel false. Sic in re proposita: Asricani patres dicunt Romanam cathedram supremum ius Appellationum suscipiendarum & resolvcndarum non habere,ergo Romana cathedra illud non
habet: utique fallacia est di sophisma: quia licet Africani patres illud
negent, non tamen sequitur Romanae cathedrae non inesse. Praeterea eo
amplius hoc sophisma redditur inefficax, quia semel tantum hoc patres Asel dumodo verum sit) hoc ius negauerunt, seu dubiu proposuerunt: nam per plura saecula hoc confessi sunt, ut ex his, quae ante hius concilij
257쪽
A celebrationem enarrauimus, constat: N por ca quq post hoc idem Concilium facta fuerunt, patebit. Secundo Respondeo, petii Romanam Cathedram plura iura a Deo accepisse, quae ab uniuersis Ecclesiae patribus semper venerata fuerunt, ut ius iudicandi fidei controuersias, cogendi concilia generalia, illisque praesidendi, eaque confirmandi, vel si opus fuerit, cassandi di irritandi:
Ecclesias patriarchales instituendi, canones generalium conciliorum
morales sbluendi&dispensandi, ius appellationes suscipiendi & resoluendi ,&c. potest autem in dubium verti, stante Romanae cathedrae suprema potestate a diuino iure & sanctione emanante,an ius supremum appellationes suscipiendi &resoluendi habeat, vel ultima appellati B num decisio sit quae a synodis nationalibus vel Prouincialibus obtinetur:vel liceat a sententia horum conciliorum ad Romanam Petri cathedram adhuc appellare. Itaque Africanum concilium nationale, & si de hoc Romanae cathedrae iure dubitasset, non tamen de suprema Petri sedis super uniuersam Christi Ecclesiam potestate & authoritate haesitasse affirmandum est i quia dictum fuit,hoc particulare & singulare ius controuersari potest, integra manente catholica fide circa Petri Romanam cathedram, uniuersae militantis Ecclesiae caput visibile. Nec obstat Romanam cathedram hoc ius Appellationum de facto a concilio Sardicensi generali, quod est appendix concilij Nic ni generalis primi, obtinuisse: ideoque a diuino iure non descendere: quia decre- C ta fidei, ut disput. a. diximus,non ita pendet a concilijs, ut ante concilij
canones vera non sint, quia si prius vera non essent, Ecclesia , vera itatuere non posset: sunt ergo prius vera, quia fides non ab homine, sed a Deo reuelante pendet,cum Deus reuelans si fidei obiectum: cum autequaedam fide credenda aliquando controuersentur , Ecclesia hoc esse
credendum, S illud abijciendum statuit: idcirco iudicium eius in rebus fidei est declarativum,& non principaliter constitutivum: quia in fidei
articulis illud prius erat,inuoluc batur,quod N accedente occasione, E clesia fide tenendum decernit. igitur cum Sardicense concilium supremum appellationum iudicium Romanae Petri cathedrae obtingere fanxit, quia hoc est praecipuum Christianae fidei dogma,petrum scilicet cuD successoribus suis esse catholicae Ecclesiae supremum caput visibile &Pastorem ue non ita hoc statuit, ut prius verum non fuerit, sed sic declarauit,ut alicui amplius tale ius vertere in dubium non liceat. Non enim
concilium Nicaenum statuit Filij Dei consubstantialitatem quia prius
non erat Patri consubstantialis . nec concilium Constantinopolitanum primum,Spiritus sancti veram diuinitatem sanciuit contra Macedoniu, quia prius Deus verus non existebat . nec concilium Ephesinum Christi humanitatem,unitatem Personae cum Verbo Dei habere,contra N
storium, decreuit, quia ante concilium id non erat, & sic de similibus: ita a pari, ante concilij generalis Sardicensis decretum quod ius supre
258쪽
mum omnium suscipiendarum & re luendarum Appellationum Romanae Petri cathedrq obtingere docuit: id a Christo vero Deo nolito suscepisse ac statutum fuisse, necessarib asserendum est i quia ut superius diximus, primatus Petri cum successoribus suis super catholicam Christi militantem. Ecclesiam est inter fidei dogmata praecipuum, cuia dc in Evangelio praedicatur:& ab onmibus synodis N Ecclesiae patribus lic ab initio oc semper traditum fuit: & quia su premo capite di Iudice ab E
clesia remoto,eadem Ecclcsia rueret, & haereticis ac schis naticis succuberet, cum modum haec refellendi ει calcandi non haberct: nec Ecclesiae concilia hoc munus suffcienter exequi valeat, quia ut ipsa experientia docuit, plura fuerunt generalia concilia falsa&cassanis a quae haereses docuerunt,ut Ariminense pro Arrio,Sardi cense secundum ab Orientalibus Episcopis Arriannis coactum, Ephesinum secundum sub Dioscoro Alexandrino patriarcha: in concilio Chalcedonens ultima sessio furtim habita absentibus Papae Legatis, dc plura Constantinopolitana a Graecis celebrata, inuitis, vel obstantibus ec contradicentibus, vel prorsus inscijs Romanis Pontificibus , quae deinceps a Romana Petri cath dra irritalc cassata fuerunt: quae utique cassari ec irritari minime potuissent remota Romanae Petri cathedrς suprema potestate: consequens ergo est, ut de synodorum statutis circa Petri cathedrae Romanae potest
tem,sicut S de cςteris synodalibus de fide decretis philosophandum sit ea scilicet eadem & vera esse & eiusdem veritatis oc roboris fuisse, prius quam ab Ecclesiae synodis declararentur. hoc tantum posito discrimine Mquod quidam articuli fidei, eis clusitem veritatis semper extiterint, ante tamen Ecclesiae dec larationem & decreta, licet aliquibus ea reddere dubia id veritatem disputationibus inquirere 3 quod post Petri Romanae cathedrae sanctionem, praeter haeresis notam, ec catsolicae fidei ac salutis propriae iacturam operari non licet. Secunda obiectio. Tosimi Papae Legati in hoc Africano concilio Nicaenos Canones pro iure Appellationum probando citauerunt S protulerunt, qui tamen Canones in Nicaeno concilio non adsunt nec inuenti fuerunt, ergo Tosimus Papa falsarius compraehensius est: Qui praeterea nec ad huius iuris sui defensione diuinas leges attulit, ergo allis Ec- Dclesiae legibus oc priuilegijs Romana cathedra hoc ius sibi vendicat.
Respondeo, Zosimum papam Nicaenos oc Sardi censes canones printulisse: nam cap. primo huius synodi num. 3. illos Nicaenos canones, &cap. 6. Sardicensesnuncupauit s non ad Atros patres decipiendos, vera ad Nicaeni concilii cum Sardicensi synodo connexionem aperiendas
quod passim ab omnibus Ecclesiae patribus factum est, quia ad eundem
finem, nempe Arrij haeresim damnandam ce bratum fuit, c spatio annosum viginti tantum mediante: cumque in Saldicens concilio nouus fi let articulus declaratus non fuerit,sed tantum eadem Nicaenorum patrum declaratio confirmata, visum fuit semper antiquis patiabus utruqs
259쪽
a concilium sie simul coniungere atque conectere, ut non duo sed unum dc idem dicat s quamobrem Sardicense, Nicaeni appendix dicitur: &in conciliorum serie, non secundum generale concilim appellatur, sed Constantinopolitanum primum hoc gaudet titulo seu nomine vel numero. Si autem Afri patres haec ignorabant, & adeo negligentes extiterunt, ut concilium Sardicense percurrere noluerint, illudque prae manibus habere non studuerint, cum turpe sit tot Africae Prouinciae Episcopos sacras Ecclesiae leges ignorare: an haec haereticorum obiectio patres Afros seu hoc Africanum concilium, di s haec concilij pars a Romana: Ecclesiae aemulis conficta videatur) an Tosimum Romanum Pontifice redarguat, prudens Lector edicat. B Ad secundam obiectionis partem, Zosimum scilicet in hac cum Α- his controuersia ius diuinum pro se non citasse r dico eum id utique fecisse: nam in epistola quam Afris ante concilij huius adunationem tradidit ius diuinum in his exequendis protulit:& ne eadem bis recitare cogamur, Lectorem rogamus ut illa percurrat epistolam,quam ante huius
concilij descriptione immediate exarauimus ibi enim in huiusmodi cata. sa ius diuinum Zosimum proposuisse conitabit: quod saeptisime priores di posteriores Romani pontifices etiam fecerunt, ut volumen hoc legenti manifestum est. Tertia obiectio . Canone sexto huius Africani concilij statutum est, ut primae sedis Episcopus non appelletur princeps sacerdotu aut sum- mas sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis Episcopus.J ergo redarguitur Romana sedes icerrat da similia nomina assumit. Respondeo Concilium hoc non su isse generale, ut omnibus patet, quia in generalium conciliorum serie non collocatur sed fuit Nationalis synodus,nempe unius Nationis, s nam ut diximus tomo primo lib. 3. disp. i. Concilium quatruplex est, nempe, Generale, Nationale, pr uinciale, 6c Diaeceianum ) nec Papae Legati, dum patres Afri canones condiderunt, erant in Africa, ut ex ipsa synodo constat s quia ibi pontitur tantum praesentes, cum disceptatio, quam recensuimus, proposita
fuit; deinde cum synodalibus literis quas superius recitauimus ad Boni- factum Zosimi successorem directis, Romam redierunt: in alijs autem D sequentibu eiusdem concilij adunationibus, pro Africanis Ecclesijs dirigendis non tantum citatum sed plures edideriit canones. Igitur huiusmodi sextus Canon de Episcopo primae sedis in Africa , scilicet de Car, thaginensi Episcopo, non autem de primae sedis Episcopo in ordine ad uniuersam Christi Ecclesiam intelligendus est non enim ad Nation te concilium, Romanae petri cathedrae leges praescribere pertinet: dc cupraecipue S. Augustinus Hipponensis Episcopus Romanet Petri cathedri Obsequentissimus huic concilio interesset, sub alio sensa patres Astos illud decreuisse asserendum est . Adde quod in re huiusmodi oc in caeteris rebus tanta est Apostolicae sedis modestia,ut cu certissime, Christo Deo
260쪽
M. DE APPELLATIONI avsveromandante,toti pr sit Christiano Orbisattamen vix eas assumit voces A& nomina quae aliquo modo oc nimis implicite id valeant sigruficareat reipsa costat. Concilia autem generalia & primarum sedium patres Romanis Episcopis, nomen Patris patrum, uniuersalis Ecclesiae Episcopi, Patriarcharum patriarchae, Papae Oecumenici,&c. dedisse, ex his quae in huius operis serie saepe narrauimus, manifestissime constat. Quarta obiectio. In hoc Africano concilio, Papae Legati primum i cum non obtinuerunt, sed synodo Aurelius Carthaginensis Episcopus praesedit: ergo tunc uniuers Africani patres omnem Romanae cathian; primatum dibium reddiderunt, di non solum ius appellationum controuersati sunt. Respondeo verissimum id esse quod in antecedenti obibcitur, consequens autem falsissimum di ineptum esse dicimus . etenim a Nationalibus & Prouincialibus Concilijs, quia a Primate nationisEp, scopo, vel a Metropolitano indicuntur & congregantur , ipsi etiam iblis praesident: idcirco eiusdem non sunt dignitati Averitatis, di potestatis cum generalibus concilijs, quae a capite Ecclesilae visibili coguntur rum errare valeant f & saepe a Petri Romanat sede cassata tuerint & irrbia . Nec tantum huic nationali concilio Papae legati primum non obtinuerunt locum,sed in cocilio Constantinopolitano sub Agapeto, &Menna quod est Nationale contra Anthymum celebratum, di habetur uincialium S Nationalium mec legati ad talia celebranda concilia mittuntur , sed ad alia peragenda tunc negotia Ecclesiaru attamen,audiant obicijentes quid idem Mennas actione quinta citatae synodi in eius sententia contra Anthymum dixerit. Γ Nos enim, sicut vestra caritas, Ap stolicam sede sequimur & obedimus: & ipsus communicatores, communicatores lia mus &condemnatos ab ipsa,& nos condemnamus. JIgitur Mennas in sua synodo primum obtinet locum, & ei praesentibus Papae legatis praesidet, nihilominus Romanae Petri cathedrae obedientia
ac venerationem profitetur. stante itaque veritate antecedentis, in hac
obiectione, falsitas consequentis est manifesta. & eo amplius quia hoc
Africanum, de quo loquimur, concilium, magna veneratione, ac d
bitis interpositis circumstantijs in hac disceptatione & causa scripsit, ut praemissas epistolas legentibus ac perpendentibus luculenter patebit. Quinta obiectio. In epistola huius Africani concilij ad Bonifacium Papam, patres dixerunt f Haec utique usque ad aduentum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilij inserta gestis sent, quae si sibi contin
rentur , eoque ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia , qualia commemorare iam nolumus Vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur: sed credimus,adiuuante misericordia
Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente,
I m. a. conc. pag. 42 a. Ipu n Omanae calneorae legati nec primum locu
tenuerunt, nec eidem synodo praesederunt, sed ei Mennas Constant,nopolitanus Patriarcha praesedit: quia haec sunt iura conciliorum Pro-
