De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

ECCLESIAE IROSO LINITAN A.

A delphensium ciuitatis . ut locum nostrum in omnibus Ecclesiasticis a ficulis in partibus orientissuppleat,&creet in omnibus ciuitatibus,quq Antiochenae sedi, quaeque Ierosolymitanae facerdotaliter subsint, Episcopos & presbyteros di diaconos: J ne sicut dicit Propheta , deficianta comestione oves, eoquod non sinrboues in praesepibus, idest fideles ει orthodoxi populi, quod catholicae Ecclesiae Episcopos non habeant,

qui spiritualem ipsis cibum excolant & praebeant, per aptam rerum cinuenientium doctrinam atque institutionem, M. Vt tanquam obedieneiae filij unanimiter omnes,sacro diuinoque studio adiuuetis proposita Apostolica auctoritate vicarium nostrum, nempe dilectiun Episcopum Philadelphensium , ut omnimodis perficiatis opus ministerij huius ad :B salutem animarum vestrarum e non configurati inobedientibus aut Contradicentibus veritati per inconsistentem ipsorum haeresim s sed fecundum eum qui vocavit vos, sanctum, Ac ipsi sancti in omni comoersatione sitis, per obedientiam & gratiam in eodem verbo fidei.Ecce enim ipsi,quae a nobis synodaliter gesta sunt,missimus t permittentes ut ea vobis omnibus manifestet, & nota faciat quae a nobis ibi confirmata sunt pia praeconia sanctione's praefatorum sanctorum Patrum, & prinhalarum uniuersalium quinque synodorum: atque ut vobiscum hori tur vos omnes pios atqs Orthodoxo Vt quemadmodum exipisis accepbstis Dominum ac Deum nostrum Iesum Christum sic in ipsum credatis, ct in ipso ambuletis. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, di s C lutifera nostra de hoc accipite monita,ut exaltet vos in tempore diuinissimae ipsius reuelationis, inqua multa erit superque omnem cogitatione merces ijs qui eius fidem dc mandatum usque in finem impraeuaricabit, ter seruauerint. Deus autem Omnis gratiae, qui vocavit vos ad aetemam ipsius gloriam proficientes in omnibus bonis , & ascensionem vi tutum in ipsum semper facientes , perficiat, stabiliat, confirmet ac fundet in ipsius metu & cognitione veritatis. Ipsi imperium & gloria cum Patre & sancto Spiritu in saecula saeculorum Amen. Haee igitur si1nt optime Lectonquae usque ad annum Domini inimianam Ecclesia m directa, qualis & quanta sit Papae potestas super illam di qualem obedientia ac reuerentiam ipsa Romanis Pontificibus exhibere debeat, manifestissime cernitur: consequensergo est, ut ipsa Ier solymorum Ecclesia nunc etiam , sicut olim fuit, Romanae Petri cathedrae, sicut ovis Pastori sivo, sit subiecta.

gentesimum erga Iem1olymitana Ecclesiam leaes retri operata eli, Vnde eiusdem Ecclesiae subiectio ad Romanam Petri cathedram,fatis aperitur . nam praecipue ex praemissa Martini Pa pae Epistola,ad Ierosolymb

222쪽

DE APPELLATIONI Bus

DISPUTATIO QUINTA 'DE APPELLATIONIBUS ECCLESIAE

AFRICANAE

Frica, quarta orbis terrae pars, pietatis S religionis suae non obscura dedit testimonia: nam ab initio Apostolicae praedicationis;Christiana instituta suscepit, & ab ipso Ecclesiae exordio Euangelium ibidem promulsatu eximia deuotione amplexa est,id circo eo Ethnicorum tempore , innumeri huius Nationis homines pro fide; Θprofuso sanguine, illustre testimonium Christo dederunt . Doctores acerrimi ingeni j Ecclesiae genuit: Tertullianum scilicet, Cyprianu,Ath nasium, Cyrillum, Augustinum, Gelasium & alios. Huius orbis Prouinciae Carthago fuit Metropolis, in sacris Biblijs Tharsin dicha s quae olim gentibus, opibus , & armis insignis extitit: sed Romani Imperij nimis

aemula a Scipione Himiliano Romanorum duce, mandante Senatu iunditus euersa est: quam tamen D. Caesar restaurauit, & Romae coloniani instituit: & si nunc praeter ruinas, nihil amplius huiuSurbis appareat. . Inter huius Prouinciae praeconia , id non est silentio praetereundum ripiam nempe Romanae Petri cathedrae obsequentissimam fuisse: & que- admodum olim Romanorum armis strenue restitit, & illoru dominio Cfortiter repugnauits sic ex aduerso, pace Christiana redundans, Romanae cathedrae mitissime obedientiam praestitit eamque summa religione venerata est. Hanc demum extremis temporibus Arabes & Turcae occuparunt, qui eam Christiana religione & pietate fecerunt prorsus ex-Pertem. Quo tamen tempore catholica ibi viguit fides , sub Petri sedis moderamine:fuit quod a nobis enarrandum est, & ad eiusdem Nationis laudes recolendas, oc ad nostrum probandum institutum, cum demonstrare teneamur Romanae Ρetri cathedrae, uniuersam Christi Ecclesiam obedientiam praestitisse,& uniuersis Nationibus ipsam beati petri sedem semper praefuisse. his praemissis. I. Dicimus, Africanam Ecclesiam Romanae Petri cathedrae, sicut ovis VPastori suo, subiectam esse. Probo. Cuicunque ab alijs,accedente occasione fieri debent Appellationes,ad ultimam controuersiarum obtinen. dam decisionem, eidem pariter tanquam supremo Iudici, Pastori , &Principi in illo ordine appellans subiectus est & subditus: sed Africana Ecclesia de facto ab initio & usque ad annum Domini octingentesima

Romanam Petri cathedram sic appellauit, ergo Africana Ecclesia Romanae Petri cathedrae, ut ouis Pastori suo, & ut subditus suo Principi est subiecta. maior propositio est euidens, minor probatur per ea quae facta sunt oc euenerunt, seu per appellationes iam actu ex hibitas.

223쪽

A PRIMA AFRICANAE ECCLESIAE APPELLΑΤΙΟ

Ad Romanam Cathedram. anno Domini III. Euarissus eligitur Romanus Pontifex , qui ad Africae Episcopos,traditiones quasdam Apostolicas ab eo tanquam a totius Christianae Ecclesiae magistro requirentes di a proprijs sententijs ad Petri sedis doctrinam appellantes, hanc scripsit epistolam. Dilectissimis fratribus valuersis virica regionis Discopis, Euarinus.

Consulentibus vobis fratres carissimi, quid super his quae in vestris lcontinebantur salptis, visium nobis esset, vel quid docilis ratio Jpersuaderet, aut quid a beatis Apostolis nobis traditum aut custoditum remareret, optantes, ut retulistis, nostris institui documentis, haec vero rescribimus. Siquidem dilectio vestra normam sequuta prudentium. ad sedem Apostolicam referre maluit,quasi ad caput, quid deberet de B rebus dubijs custodire , potius quam Vsurpatione praesumere .

Diaconi qui quasi oculi videntur esse Episcopi in in una quaque ciuitate,iuxta Apostolorum constituta,septem debent esse,qui custodianti Episcopum praedicantem, ne aut ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur , aut laedatur a suis , aut verba diuina, detrahendo aut insidiando polluantur vel despiciantur, sed veritas spirituali redoleat fer- uore, & pax praedicata labijs, animi cum voluntate concordet. Similiter custoditum & traditum habemus, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum ut a Patribus accepimus di a sanctis Apostolis eorumque successoribus traditum inuenimus) non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam taminam dominationem videntur habere, & a C quibus custoditur, uxor petatur, & a parentibus, aut propinquioribus

sponsetur, & legibus doletur, &suo tempore, Sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus & oblationibus a sacerdote benedicatur , & a para- nymphis, ut consuetudo docet,custodita di consociata a proximis tempore congruo petita legibus detur,& solenniter accipiatur, & biduo vel triduo orationibus vacent,& castitatem custodiant,ut bonae seboles generentur,& Domino in actibus suis pIaceant. Taliter enim N Domino placebunt, & filios non spurios,sed legitimos atque haereditabiles gen rabunt, dic. Aliter vero praesumpta , non coniugia , sed aut adultera , aut contubernia,aut stupra,&c.potiusquam coniugia legitima esse non

dubitare nisi voluntas propria suffragata fuerit, & vota succurrerint le- P gitima, occ. Haec canctis recitanda per omnes Ecclesias Africanas scripta dirigere, & istis connectite quas adiunximus literas Praefectorum, ut de his quae inique laudantur, si quid tale probari poterat, iudicium fiat, di inhibita coerceantur, & praeterita mala, illicita coniungia,si doceantur admissa, digna seueritate corripiantur, dic. De his vero, quibus ab insidiatoribus fatigamini,vnde & nos consulere,& a nobis edoceri inter caetera voluistis, eoquod sint quidam, qui arbitrantur de Patre solo dictum esse , quia ipse solum habet immortalitatem , & lucem habitat inacessibilem, ita eos Apostolicis percutite ferulis, & diuinis redarguite praeceptis. Non enim solus Pater, &c.ν Coosla

224쪽

Ad Romanam Petri Cathedram Appellatio. Anno Domini Ios Victor natione Aser, Romanus Ponti sex eligitur, qui ad uniuersos Asrieae Epis hane misit epist ut his qui ex Aseica ipsum appellauerant satisfaceret. Victor Erebs Romana ct urbis Archiepiscopus, uniuersis Epimpis per Africam eoaιtitutis , in Domino salutem.

SEmper enim in aeterno consilio Dei, mansit humani generis incom-- mutabiliter praeordinata reparatio , sed ordo rerum per Dominum nostrum Iesum Christum temporaliter gerendarum dispositione Verbi diuini sumpsit exordium. Quapropter Oportet vos, Fratres , Vnanimes esse, & adminiculum vicissim ferre: in recta ergo fide,& in sacramentis diuinis non discrepare, sed concordes esse: quia licet pauci sitis malorucomparatione, si tamen concordes fueritis, facile, auxiliante Domino, B vestros insidiatores superabitis. Si vero discordes, quod absit, fueritis, non superabitis,sed superabimini. perlatum est enim ad sedem Apost licam,aliquos vestrum nocere fratres velle,& ut cadant decertare. Simbliter in sacramentis discrepare, & ob id contentiones & aemulationes imter vos fieri, a quibus dissensionibus vos auertere S in his omnibus com cordare , & opem ferre vicissim, mandamus. Nam si hoc agere citon

glesseritis, & vicissim reconciliari non studueritis ab Apostolicae sedis di totius Ecclesiae communione vos pelli non dubitetis, &c. Nulli vero ibρ -- ceat doctrinam euangelicam deserere di sacerdotali honore gaudere . Data Kalendis Septembris, Laterano & Rufino viris clarissimis Consul. Anno Domini as 3. septima Christianorum adfuit persecutio, publi, Cco edicto Decij Imperatoris promulgata, quq tam immanis S atrox e titit, ut non solum Fabianum Romanum Pontificem ex hac vita abstulerit, verum etiam metu & horrore omnibus incusso, impedierisine per annum integrum, licet causae grauissimae maxime id exigerent,successor

ei subrogari potuerit. quo tempore Cyprianus Cartaginensis Episcopus ad clerum urbis R omae hanc fraterna dilectione plenam dedit Epistola, quae de martyrio & dormitione Fabiani Papae tractat.

Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fiatribus, salutem.

successu boni viri collegae mei rumor apud nos incertus esu set, fratres carissimi, & opinio nutaret, accepi a vobis literas ad

me missas per Clementium hypodiaconum, quibus plenissime de glo- Prioso eius exitu instrueret. Et exultaui fatis quod pro integritate administrationis eius, consummatio quoque honesta processerit. In quo vobis quoque plurimum gratulor, quod eius memoriam tam celebri & illustri testimonio prosequamini, ut per eos innotescere nobis, quod & Vin his esset circa praepositi memoriam gloriosum ,& nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum . Nam quantum perniciosa est ad sequemtium lapsum, ruina Praepositi,intantum contra utile est & salutare,cum Episcopus se per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum, Sc. to vos statres carissimi semper bene valere.

Post

225쪽

ECCLESIAE AFRICANAE. tos

A i Post haec autem persecutio creuit in A tam , quamobrem Cyprianus ab Ecclesia At urbe Carthaginensi , ut persecutionem declinaret, ic ad populorum falutem seipsum seruaret, abijt atq; discessis: quod cum Romanus clerus intellexisset per Clementium hypodiaconu ede vacante, idem Romanus clerus munus sedis assumens, clerum Carthaginensem monet oc instruit , quid circa lapsos, tempore praefatae huius persecutionis, interea dum illorum Episcopus non aderat, fieri oporteat.

EPISTOLA CLERI ROMANI AD CLERVM CARTHAGIN. DIcimus secelsisse benedictum Papam Cyprianum a Clementio

subdiacono, qui a vobis ad nos venit certa ex causa s quod utique recte fecerit, propterea quod cum sit persbna insignis, di imminete ago. B ne quem permisit Deus in saeculo collinstandi causa cum aduersario, simul cum seruis suis, volens etiam Angelis & hominibus certamen hoc manifestare, ut qui vicerit coronetur : vietas vero portauerit in se sententiain, quae nobis manifesta est. Et cum incumbat nobis qui videmur praepositi esse 5c Vicepastoris custodire gregem 3 si negligeMes inueniamur, dicetur nobis quod Bc antecessoribus nostris dictum est , qui tam negligentes praepositi erant,quoniam perditum non requisiuimus,& edirantem non correximus, ec claudum non colligauimus, oc lac eorum , edebamus, oc lanis eorum operiebamur, dic. Videtis ergo fratres, quinnia de vos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt, hortatu vestro corrigentes animos eorum, si adpraehens fuerint iterato, confiteantur, C ut possint priorem errorem corrigere. Et alia quae incubunt vobis etiam ipsa subdidimus, ut si qui in hanc tentationem inciderunt, caeperint ap- praehendi infiimitate, di agant paenitentiam facti sui,oc desiderent communionem . utique subueniri eis debet, occ. optamus vos carissimi

bene valer .

Anno Domini as . Cornelius Romanus tempore Decij Romanora Imperatoris pontifex eleetias est,qui plures dedit Ac accepit a sancto CD priano Carthaginensi epistolas . huius pontificis tempore Nouatianus atribus Episcopis electus, Antipapa factus fuit, quem tamen Cyprianus reprobauit, nec cum eo conssiciationem tenere voluit. Res gelia in hac materia describitur a Cypriano epist. s. ad Cornelium .ec sa. ad An-N tonianum . quamobrem aliquas Cypriani epistolas hic recensebo, in quibus oc legitima Cornelij electio, & pariter A fricanae Ecclesiae ad Romanam Petri cathedram subiectio fit manifesta.

Exta u. 1.

Epistola S. Cypriani Episcopi Carsis nensia ad Cornelium Romanum Pontificem. Cyprianus Cornelio tri Distem.

VΕnerunt ad nos, frater carissime, missi a Nouatiano,Maximus pres byter, oc Augendus diaconus, oc Macheus quidam ic Longinus. Sed enim cum ex literis, quas secum ferebant,dc ex eorum sermone atque asseveratione Nouatianum Episcopum factum comperissemus, it licitaeoc contra Ecclesiam catholicam factae ordinationis prauitate commoti,

226쪽

a sol irrumicatione eos nostra statim cohibendos esse censiuimus, resu- Aratis intellis ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter asserere tetitabanti Nam ego& collegae mei plurimi, qui ad me conuenerant, expectauimus aduentum collegarum nostrorum Calidonii &. Fortunati, quos ad te nuper & coepiscopos nostros, qui ordinationi tuae assuerunt, legatos miseramus, ut eis aduentantibus, & rei gestae veritatem reportantibus. maiore authoritate, & elucidata per eos probatione, partis aduersae imis probitas frangeretur: superuenerunt vero Pompeius o Stephanus Collegae nostri, qui & ipsi quoque ad instruendos istic nos manifesta secundum grauitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerut,ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui a Nouatiano venerant missi: qui cum in statione, inuidiosis quoque conuicijs, & clamoribus turbulentis pro- Bruerent & flagitarent, ut crimina quae se afferre ac probare dicebant,publice a nobis & a plebe cognoscerentur, dic.

Altera S. Cypriani Epistola ad Cornelium Papam de Fortunato & Felicissimo.

siue contra haereticos . .

prianus cornelio fratri satiram.

--, T Egi literas tuas frater carissime, quas per Saturum fratrem nostrum' '' I acolythum misisti, & dilectionis fraternae & Ecclesialticae disciplinae,& sacerdotalis censurae fatis plenas quibus stignificasti,Felicissimum hostem Christi, non nouum,sed iam pridem ob crimina sua plurima &grauissima abstenmm, & non tantum mea, sed plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, reiectum a te illic esse, dic. Sed enim lecta alia tua epistola frater,quam primis literis subiunxisti,fatis miratus sum , quum animaduertissem te minis atque terroribus eorum qui ven rant,aliquantum esse commotum,quum te secundum quod scripsisti:)agrestiassent cum summa desperatione cominantes,quod si literas quas attulerant,non accepisses, publice eas recitarent,6c multa turpia ac proebrosa & ore suo digna proferrent. Quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia, v t quod mali iure atque aequitate non possunt, temeritate atque desperatione perficiant, actum est de Episcopatus vigore,& de Ecclesis gubernandae sublimi ac diuina potestate:nec Christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si adhoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus. Nam di Gentiles &Iudaei minantur , &haeretici atque omnes, quorum pectora & mentes diabolus obsidet, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur: non tamen idcirco cedendum est quia minanturi aut ideo aduers, rius & inimicus maior est Christo, quia tantum sibi vendicat & assumit in saeculo,&c. Nihil interest quis tradat aut saeuiatiquum Deus tradi pedimittat , quos disponit coronati, &c. Quales putas esse eos qui sacerdotu hostes , oc contra Ecclesiam catholicam rebelles, nec praemonentis Dinmini comminatione nec futuri iudici j vltione terrentur 3 Neque enim aliunde haereses obortae sunt aut nata sunt schismata, quam inde, quod

Sacer.

227쪽

Λ Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus Sacerdos & ad tempus iudex vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria diuina obtemperaret fraternitas uniuersa, nemo aduersus sacer dotum collegium quicquam moueret,nemo post diuinum iudiciu post populi suiffragium, post coepiscoporum consensum,iudicem se iam noEpiscopi sed Dei faceret: nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet: nemo sibi placens ac tumens seorsum foris nouam haeresim com cieret,nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet, sine Dei iudicio fieri Sacerdotem , cum Dominus in Evangelio lodicat.Nonne duo passeres asse vaeneunt,& neuter eorum cadit in terram

sine patris vestri voluntate Cum ille nec minima fieri sine voluntate B Dei dicat, existimat aliquis summa & magna, aut non sciente, aut non permittente Deo, in Ecclesia Dei fieri & Sacerdotes idest, dispensatores eius non de eius sententia ordinari hoc est fidem non habere, qua viubmus ι hoc est Deo honorem non dare, cuius nutu & arbitrio regi & gubernari omnia scimus & credimus . Plane Episcopi non de voluntateis Dei fiunt, qui extra Ecclesiam fiunt, sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit di dicit. Sibimetipsis regem constituerunt & non per

me, &c. Et tam en ille non increpuit recedentes aut Frauiter commina-

natus est, sed magis conuersus ad Apostolos suos dixit. Nunquid & vos vultis ire seruans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus, & in arbitrio proprio costitutus, sibimetipsi vel mortem appetit vel salutem.

V Petrus tamen super aedificata ab eodem Domino fuerat Ecclesia , unus pro omnibus loquens,&Ecclesiae vocem respondens ait: Domine ad quem ibimus,&c. Cum haec in notitia tua esse confiderem, S pro certo haerere memoriae & disciplinae tuae scirem , necessarium non putaui celeriter & urgenter haereticorum tibi ineptias nunciandas . Neque enim ad catholicet Ecclesii; maiestatem,pariter ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haere licorum & schismaticorum moliatur audacia . Nam di pars Nouatiani Maximum presbyterum , nuper ad nos a Nouatiano

legatum missum , atque a nostra communicatione reiectiam , nunc

istic sibi fecisse pseudo episcopum dicitur. Nec tamen de hoc tibi scri

seram,quando haec omnia contemnantur a nobis,&miserim tibi pro-M xime nomina Episcoporum istic costitutorum qui integri & sani in E

clesia catholica fratribus praesunt, &c. Per Felicianum autem significaui tibi frater, venisse Carthaginem priuatum veterem haereticum in pa-besitana colonia ante multos fere annos, ob multa & grauia delictatanonaginta Episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod & vestram conscientiam non latet, Fabiani di Dona. ti literis seuerissime notatum, qui cum causam suam apud nos in Conci. G M immlio, quod habuimus idibus Maijs, quae proximὶ fuerunt, velle se agere diceret, nec admissus esset , Fortunatum istum sibi pseudo Episcopum, dignum collegio suo fecit,&c. hi Romam cum mendaciorum suorum

228쪽

so DE APPELLATIONI Bus

merce nauigauerunt, quasi veritas post eos nauigare non posset, quae Λmendaces linguas rei certae probatione conuinceret,&c. Post ista adhuc

insuper pseudo Episcopo sibi ab haereticis constituto, nauigare audent,& ad Petri cathedram usque ad Ecclesiam principalem, unde unitas Sa- 'cerdotalis exorta est a schismaticis N profanis literas ferre, nec cogitare eos esse Romanos, squorum fides Apostolo praedicante laudata est in ad quos perfidia habere non possit accessum, &c. A n adhoc frater carissime deponenda est catholicae Ecclesiae dignitas ,&plebis intus positae fidelis

atque incorrupta maiestas, & Sacerdotalis quoqs auctoritas ac potestas, ut iudicare velle se dicant de Ecclesiae Praeposito, extra Ecclesiam constitutiὶ de Christiano haeretici de fano saucijὶ de integro vulnerati Z de stante lapsi de iudice rei 3de Sacerdote sacrilegiὶ Quid superest quam ut BEcclesia Capitolio cedat , S recedentibus Saccxdotibus, ac domini altare remouentibus, in cleri nostri sacrum venerandumque consensum, simulachra atque idola cum aris suis transean i, & Nouatiano declamandi aduersum nos atque increpandi largior & plenior materia praestetur, si ij qui sacrificauerunt,& Christum publice negauerunt, non tantum rogari, & sine acta poenitentia admitti, sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari c. Concilium Carthaginense secundum sub Cornelio Papa celebratum contra Nouitianos hqreticos asserentes lapsos in fide nunquam in Ecclesia recipiendos esse& contra Felicianos opinantes lapsos absque poenia tentia mox suscipiendos esse . contra quos Cyprianus Concilium qua- ctraginta duorum Episcoporum in urbe Carthagine collegit : statuitque lapsos ad Ecclesiam recipiendos esse, adimpleta sbi imposita poenitentia . quo Concilio absoluto, Cyprianus cum omnibus Episcopis qui eide Concilio adfuerunt Cornelio Papae pro synodi confirmatione hanc,quq subsequitur, scripsit epistolam.

TERTIA AFRICANAE ECCLES

ad Romanam Petri cathedram Appellatio. C prianus, Liberalis , Caldonius, Nicomedes, cacilius, edic. Cornelio fratrisalutem.

O Tatueramus quidem iampridem, frater carissime participato inui- o cem nobiscum consilio, ut qui in persequutionis infestatione suin plantati ab aduersario, ut lapsi suissent, ac sacrificijs se illicitis maculas Psent,agerent diu paenitentiam plenam,& si periculum infirmitatis vrg

ret,pace sub ictu mortis acciperent. Nec enim fas erat, aut permittebat

paterna pietas & diuina clementia, Ecclesia pulsantibus claudi, & dol tibus& deprςcantibus spei salutaris subsidiu denegari,ut de saeculo rece- detes, sine comunicatione& pace Diti dimitteretur quando permiserit ipse qui legem dedit,ut ligata interris etiam in cςlis ligata essent tui autem possent illic, quae hic prius in Ecclesia soluerentur. Sed enim quum

videamus diem rursus alterius infestationis appropinquare caepisse , ω crebris atque assiduis ostensionibus admoneamur, ut ad certamon, quod

229쪽

ECCLE si AE AFRICANS IosA nobis hostis indicit, armati Ac parati simus, plebem etiam nobis de diu,

na dignatione commissam, exhortationibus nostris praeparemus,& Οm- ώnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, & praelium flagitant intra castra Domini colligamus: necessitate cogente censuimus, eis qui de Ecclesia Domini recesserunt, sed poenitentiam agere & lamentari, F ac Dominum depraecari a primo lapsus sui dio non destiterunt, pacem dandam esse, & eos ad praelium, quod imminet, armari & instrui opo tere . Obtemperandum est namque ostensionibus atque admonitionibus iustis, ut a pastoribus oves in periculo non deserantur, sed grex omnis issvnum congregetur, & exercitus Domini ad certamen militiae caelestis armetur. Merito enim trahebatur dolentium poenitentia tempore B longiore, ut infirmis in exitu subueniretur, quandiu quies di tranquillitas aderat , quae differre diu plangentium lachrymas , di subuenire sero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis,sed fortibus pax necessaria est i nec morientibus, sed viventibus communicat io a nobis danda est, ut quos exhortamur & excitamus ad praelium,non

inermes & nudos relinquamus , sed protectione Sanguinis N Corporis Christi muniamus: & quum adhoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse cotra aduersarium Volumus, munimento. - . Dominicae saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut prouoca-- .mus eos in confessione nominis anguinem suum iundere , si eis militaturis Christi sanguinem denegamusὶ Aut quomodo ad martyrij pocula C idoneos facimus,si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum D mini , iure communicationis admittimus 3 Interesse debet, frater carissi-

me, inter eos qui vel apostatauerunt, & ad saeculum cui renunciauerant reuersi, gentiliter vivunt : vel ad haereticos transfugae facti contra Ecclesia patricidialia quotidie arma suscipiunt: & inter eos qui ab Ecclesiae limine non recedentes,& implorantes iugiter ac dolenter diuina & paterna solatia,nunc se ad pugnam paratos esse & pro Domini sui nomine,ac pro sua salute stare fortiter & pugnare profitentur. Hoc in tempore pacem non dormientibus sed vigilantibus damus : pacem non delicijs sed armis damus: pacem non ad quietem, sed ad aciem damus :si secundum quod eos audimus , & optamus di credimus , sortiter steterint& aduersarium nobiscum in congressione prostrauerint, non paenitet pacem concessisse tam fortibus: imo Episcopatus nostri honor grandis & gloria est, pacem dedisse martyribus,ut Sacerdotes qui lacrificia Dei quotidie celebramus,hostias Deo & victimas praeparemus, dic. Ne igitur ore nostro quo pacem negamus, quod duritiam magis humanet crudelitatis,quam diuinae & paternς pietatis dulcedinem apponimus, oues nobis commissae a Domino reposcantur: placuit nobis,sancto Spiritu suggerente,&Domino per visiones multas oc manifestas admonente, quia hostis nobis imminere praenunciatur & Ostenditur. colligere in- tracastra milites Christi , dc examinatis singulorum causis, pacem lapsis

date

230쪽

dare,imo pugnam is arma suggerere quod credimus vobis quoque,ρο- ternae misericordiae contemplatione placiturum. Quod si de collegis Mliquis extiterit, qui urgente certamine,pacem fratribus & sororibus non putant dandam, reddet ille rationem in die iudicij Domino, vel impodiam D. tunae censiIrae,Vel in humanae duritiae suae. Nos quod fidei & caritati &solicitudini congruebat, quae erant in costientia nostra protulimus: die

certaminis appropinquasse, hostem violentum cito contra nOS exurg re,pugnam non talem qualis fuit, sed grauiorem multo & actiorem venire t hoc nobis diuinitus frequenter ostenditur ,&c. optamus te frater carissime semper bene valere.

Anno Domini as . persecutione cessante , ad quassatam Ecclesiam componendam, Cyprianus eiusque collegae Episcopi Africanae Ecclesiae, ex more conuenerunt, partim ut rectam fidem & catholicam unitatem conseruarent, partim etiam ut collapsam Ecclesiasticam disciplinam restituerent ac bon fidelium mores informarent, oc tria par, ter edidit decreta. primum fuit ut Diaconus Episcopo contumelios aut poenitentiam agat & emendetur, aut deponatur. Secundum ne cle rici in testamentis tutores constituantur. Tertium, Infantes ante Octauudiem baptizari posse. hoc concilium celebratum est sub Stephano Papa cum quo Cyprianus deinceps certamen inijt circa baptismum haerael, corum: an scilicet haeretici rebaptizandi essent . de qua re satis diximus tomo primo libro octauo Cornelius autem Romanus Pontifex Steph ni precessor, gloriosus martyr ex hac vita migrauerat.

V ARTA A F R I C A N AE ECCLESIAE AB Cad Romanam Petri cathedram Appellatio. Epistola Stephani Archiepiscopi & trium Coneiliorum Africae ad Damasum Rom. Papam Beatissimo D. & Apostolico culmine sublimato , sancto patri patrum Damaso Papa di summo omnium praesulum Pontifici : Stephanus Archiepiscopus concili jΣ.-- Mauritaniae,& uniuersi Episcopi de tribus concilij Asricanae Provinciae.

Iotum vestrς facimus Beatitudini,quod quidam fratres in confinio

1 nobis positi,quosdam fratres nostros,venerabiles videlicet Epist Pos, Vobis inconsultis, a proprio dei jciunt gradu, vel dei jcere moliuntur, cum vestrς sedi Episcoporum iudicia & summorum finem Ecclesiasticorum negociora, in honore beatissimi Petri, patrum decreta omni , o

cunctam reseruauere sententiam , inquirendi reuerentia de Dei rebus, Vquas omni cura & solicitudine obseruare debemus. Maxime vero iuste debent ab ipso praesulum examinari vertice Apostolico , cuius vetusta solicitudo est tam mala damnare, quam reuelare laudanda . Antiquis enim regulis censium est, ut quicquid horum, quamuis in remotis vel in longinquo positis ageretur prouincijs, non ptius tractandum vel accipiendum sit , nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, victus auctoritate, iuxta quod fuisset pronunciatum,firmaretur:& reliqua multoties talia di his similia quae super his constituta sunt: quibus si illicite laetum est, ut semPer vestrae sedi consuetudo fuit,festinanter occa

SEARCH

MENU NAVIGATION