De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

1 NONA EX AFRICA A D ROMANAM pETRI CATHEDRAM

Appellatio: quae Coelestij suit. &insequenti epistola exponitur. Epistola Zosimi Papae ad Asrieanos Episcopos, qua Coelestium, prout videri poterat,

eatholicum esse nuciat.

κυλυι Aurelio O uniuers Episcopisper Afieam eonstitutis dilectissimissatribusia Domina salutem.

' 4 Agnum pondus examinis magna desiderat, ut non sit rebus ipsis LVI quae geruntur inferior libra iudicij. His accedit Apostolicae sedis

authoritas, cui in honorem beatissimi Petri, patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam,&c.Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea , quae de se Apostolicae sedi aliterquam por-B tuit essent inculcata purgari. Et licet multae occupationes maioribus vinculis Ecclesiasticorum negotiorum curam nostram solicitudinemqi distraherent: tamen ne paternitatis vestrae de aduentu ac discussiono

praedicti diutius penderet expectatio posthabitis omnibus,die cognitionis resedimus in S. Clementis basilica, qui imbutus beati Petri Apostoli

disciplinis, tali magistro veteres emendasset errores, ratosque profectus habuisset, ut fidem quam didicerat oc docuerat, etiam martyrio conse Craret: scilicet ut ad salutiferam castigationem, tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni csset exemplo . omnia igitur quae prius fuerant acta discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis.Intromisso Coelestio, libellum eius quem dederat,secimus re-C citari. Nec hoc contenti, utrum haec quae scripsisset corde loqueretur an Iabijs,s penumero explorauimus,cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda iam praesto sunt. Quid voces eius contineant, compendiosus duximus ad

sanctitatem vestram legenda cognosci. Vnum sane mouet no Ut cum

in praesenti ibi Coelestium habuertis, nihil liquido iudicatum sit. Ad literas Herotis oc Laetari priori relatione destinata, equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse, promptissimum est,&c. Vnde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta C estij fide nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam testimonio apud nos esse debuisset, ne inexpi D satis, famaque iactantibus tam facile crederetur.Quare intra secundum mensem aut veniant qui praesentem redarguant aliter sentire , quam libellis ec confessione contexuit: aut nihil post haec tam aperta oc manifesta quae protulit, dubij sanctitas vestra resedisse cognoscat. Ipsum sane Coelestium lc quoscunque qui eo tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admonui,has tendiculas quaestionum S inepta certamina quae non non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo dc intemperanti elinquentia suprascripta abutitur,occ. Ex multiloquio non vitari peccatum.

Et sanctus David postularet circumstatiam labiis suis, orique custodia.

242쪽

Caritatem vestram tam Apostolice sedis auctoritate quam mutua amo. Aris affectione commoneo, ut iam ingenia Vestra sanctarum omnium scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque maiorum praecepta sunt, praeceptis obseruationibusque iussi iant. Quid illic, non .

DECIMA EX AFRICA AD APOSTOLICAM SEDEM

Appellatio: quae Pelagij suit, di in sequenti exprimitur epistola. Epistola Zosimi Papae ad Africanos, qua etiam Pelagium catholicum videri scribit. Zosimus Episcopus Aurelio & uniuersiis Episcopis per Asricam constitutis, dilectissimis fratribus in Domino salutem .

Postquam a nobis Coclestius presbyter auditus est,& quid de fide semtiret euidenter exprexit eadem quoque quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roborauit: de eius nomine plenius ad di- 3 lectionem vestram scripta direximus. Ecce epistolam Ierosolymitani

Episcopi praylij, qui in locum quondam sancti Ioannis Episcopus est

ordinatus, accepimus, qui causae Pelagij enixus adstipulator interuenit. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundam

tissime misit: quibus S professionis suae fidem, quid sequeretur, quid

damnaret,sine aliquo fuco , ut cessarent totius interpretationis insidiae. cumulauit. Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria & eodesensu sententijsque formata ,' quae Coclestius ante protulerat, contin bant. Utinam ullus vestrum,dilectissimi fratres recitationi literarum imteresse potuisset . quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit

quae admiratio singulorum Vix fletu quidam se & lachrymis temper, cbant. Tales etiam absolutae fidei infamari potuisse ρ est ne ullus locus in quo Dei gratia vel adiutorium praetermissum sit 3 quod quisquis potest

praeter eandem vel mente concipere , nec illi supernae sententiae subi eius, quae de sancto Spiritu lata est,quod neque hic neq3 in futuro venia vel remissione donetur Video etiam hunc Pelagium,Herote & Lazaro scribentibus, infamari. Ita ne fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesae vel procellae nec opinione peruenit 3 Sc. Haec ideo scripsimus, ut de caetero si qui absentes, minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes vestri aduersus alietem framdulentiae . Unde& lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sam ctus exorat3scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis S errabunda vestigia,&c. Et in Actibus Apostolorum aduersus principes sacerdotum & seniores Iudaeorum postulantes absentis Pauli Apostoli damna tione iustissimam sententiam Gentilis Festus Τribunus protulit,quam conuenit etiam nos in facie credentium obijcere verecundiam, dicens: Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi a .cipiat ad abluenda crimina r Si hanc igitur moderationm extra septum fidei nostrae positus tenuit contra sacerdotalem pudorem inclinato, crindelitas de absentibus in absentes : quotusquisque immunis inuenietura

243쪽

a vulnere , si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur Sc. Si Deo nostro cordi fuit,propter oues perditas, Verbum carnem fieri , reex Domino formam seruientis induere, ut diu interceptam redderet ibbertatem : sit vobis gaudium eos quos falsi iudices criminabantur, agninscere a nostro corpore & catholica veritate nunquam fuisse diuulsos. Certe hoc quod nostra expectatio desiderabat,luxit,ut damnanda damnarent , & sequenda sequerentur, &c. quantum haec uberior exultatio

est fidei, non mortuos essenec perijsse de quibus falsa vulgata siunt M, simus igitur ad dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parum v cibis in Domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dati tr. Kal. Octobris.

. Cum epistola transnissus, sed a Zosimo aeceptus.

C Redimns in Deum Patrem Omnipotentem, dic. Resurrectionem

etiam carnis confitemur & credimus,ut dicamus nos in eadem imqua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos: qualesq; semel

post resurrectione fuerimus assecti, in perpetuum permansiuros. Vnam esse vitam sanctorum Omnium, sed praemia pro labore diuersa: e contario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. Baptis via unum tenemus,quod ijsdem Sacramenti verbis in infantibus,quibus etiam in maioribus asserimus esse celebrandum. Hominem si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse saluari, &c. Ex .cramur etiam eorum blasphemias qui dicunt inpossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse,&mandata Dei non a singulis sed ab omnibus in communi posse seruari: vel qui primas nuptias cum Manicheo , vel secundas cum Cataphrigis damnant. Anathematizamus etiam illos,qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, & eum propter assuinptu hominem non omnia facere potuisse que voluit.Ioviniani quoque damnamus haeres m, qui dicit in futuro meritorum nullam esse distantiam nosque eas ibi habituros esse virtutes,quas hic habere neglexerimus. Liberum sic esse confitemur arbitrium,ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio :& tam illos errare , qui cum Manicheis dicunt hominem peccatum vitare non posse , ut semper nos liberi confiteamur esse

arbitrij. Haec est fides Papa beatissime quam in Ecclesia catholica didici.

mus,quamque semper tenuimus di tenemus. In qua si minus perite,aut partim caute aliquid forte positum est, emendari cupimusti te,qui Petri α fidem & sedem tenes. Sin autem haec nostra confessio Apostolatus tui iudicio comprobatur: quicunque me maculare voluerit, se imperitum vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.

Sciendum est a Lectore, Pelagium & Coelestium eadem haeresi scedatos, eadem arte fallendi sedem Apostolicam ambos usos fuisse. Sicut enim Coelestius ita pelagius inliteris quas ad Innocentium scriptas, eo

244쪽

i DB Ap P0 τIONI sus defuncto Tosimus accepit, nihil praeterea magis conatus est , quam ab Aipso Romano Ponifice catholicus videri atque probari. Et ne posset velut haereticus reijci, addita fidei consessione ac libello quem nunc rei limus , professus est se in omnibus paratum esse eadem de fide sentire . quς Romanus Pontifex sentienda proponeret.Has literas una cum libello fidei adiuncto dum Tosimus accepisset, sicut praecedentem epistola de Coelestio,item hanc de Pelagio iam catholico, sprout videri poterat reddito, ad eosdem Africanos Episcopos scripsit.

Epistoli Zosimi Papae ad concilium Carthaginense. Z mur Aurelio Meateris, qui in eo filio carthaginissi assuerunt , di Elissimis fratri ι

Gamuis Patrum traditio Apostolicae sedi auctoritatem tantam tri- 3buerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque seruauerit: & currens adhuc suis legibus E clesiastica disciplina Petri nomine, a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet, exoluat tantam enim huic Apostolo canonica amtiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoquo Christi Dei nostri promissione, vidi ligata solueret, & soluta vinciret: par potestatis data conditio in eos, qui sedis authoritate , ipso annuente, meruissent. Habet enim ipse cum omniumEcclesiarum,tum huius maxime ubi sederat, curam r nec patitur aliquid priuilegij aut aliqua titubare aura sententia cui ipsa sui nominis firma & nullis hebetata motibus constituit fundamenta,& quae sine periculo temere nullus incesset. . Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit,& sequentia omnium m iorum studia firmauerit, ut tam humanis diuinisque legibus & discipli-- nis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cuius locum nos regere. & ρο-

testatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis fratres carissimi, te quemadmodum sacerdotes, scire debetis. Tamen cum tantum nobis esset auctoritatis. ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimuet, quod non ad vestram notitiam nostris vltro literis referremus, dantes haec fraternitati, Ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus , aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret,sed pariter vobiscum voluimus habere tra-

ctatu de illo qui apud vos sicut ipsi per literas diciti fuerit accusatus,& U

ad nostra qui se assereret innocentem ion refugiens iudiciu ex appellatione pristina, venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, ct quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnas:omnem eiusti, - petitionem prioribus literis quas vobis misimus putauimus ac nouimus explicatam: satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis,credimus efferesponsium . Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen voluimus: quo aliquando perlecto, ita totum literarum compraehenditiis textum: quasi nos Caelestio commodauer,mus in omnibus fidem , verbisque eius non discussis, ad omnem , ut ita

dicam

245쪽

Α dicam, syllabam praebuerimus assensum . Nunquam temere quae sunt diu tractanda sinantur a nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio.Idcirco nouerit vel ira fraternitas nihil nos post illas quas superius vel literas vestras accepimus, immuta se, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cu hoc nostris literis vestrae indicauimus sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos

missa erat obtestatio, remaneret . Subscripsi. bene valete. Data I a. Kal.

Aprilis Honorio Λugusto r a ' Cons Accepta tertio Kalend, Maias. Anno Domini ra. defuncto Tosimo, Bonifacili Romanus Pontifex electrus est . huius pontificis tempore concilium illud Africanum quod dicitur sextum, seu Carthagine sextu inchoatum asseritur, quod po-B stea usq;ad C testini tempora pordurauit in quo de modo prosequendς Appellationis, seu de non danὸis Appellationibus ad Apostolicam sede disceptatum scribitur praesentibus Romanae sed is N aliarum Ecclesiarulegatis viginti duobus quod in tomo primo Concilior. ex Binio habetur pag. 6is. & 644. Quae disceptatio dicitur per annos quinque ab Afris

patribus protracta,usque dum ab Orientalibus Nicaeni canones ad Afrucanos Episcopos transmissi fuerint a quibus eos postulauerant. Verum quia Nicaenosoc non Sardicenses canones petierunt, natus est error &rumor de iure Appellationum suscipiendaru a Romana cathedra usii

pato: quod in synodo generali Sardicensii,quae appesdix concilii Nic

ni dicitur, sancitum fuit: quia intentales non Sardicenses canones, C sed solum Nicaenos, miserunt. In concilio autem Sardicensi Can. tertio, quarto,quinto.& decimo , de hoc antiquo Romanae cathedrae iure fuse disseritur.Licet huius concilij Africani,de quo loquimur disceptatio qua habuit de iure Appellationum, potius commenticia &. conficeta ab hostibus fidei & Romanae cathedrς esse videatu quia Afrorum patrum ne minem conciliorum Nicaeni oc Sardicensis exemplaria habuisse impossibile videtur. Et cum usque ad tempus praefati concilij trium saeculora spatio sedem Apostolicam Appellauerint, arduum esse videtur, ut deinceps hanc veritatem dci Romanae Petri cathedrae iurisdictione dubiam reddere ausi merint . nam ut ex praemissis patet, Africana Ecclesia usque ad illud tempus,Romanae cathedrae obsequentissima fuit. Praeterea cap

D primo seu Actione & sessione prima huius Africani concilii, Legati Papae ad ius Romanae cathedrae tuendum Canones concili j Nicaeni proposuerunt e S. patres Afri se tales canones ab orientalibus acciper avelle dixerunt . cum ergo ab orientalibus hos canones petierunt. cui non Sardi censes , quos iam Orientales habuerunt & retinent

sed solos Nicaenos postularunt certe synodus hςc cum epistolis suis es, qua saltem falsitate, fictione, & impostura non caret. Ad de quod si canones solius Nicaeni concilii perpendamus, hoc ius Romanae cathedrae de quo loquimur optime inde eligitunnam canone sexto Diae ses Episcopotu Alexandri; dc Antiochis describuntur,& plura Regna & niuitq

246쪽

Prouinciae illis iam ab initio subditae confirmantur.& rationem huius rei fidantesaiunt, quia Romano Episcopo parilis mos est. J quid enim est

hoc, nisi quia a Romano Episcopo haec lex emanauit,& ipse reliquarum Orbis Prouinetarum curam tenet immediatam si enim Orientaliu Prin ' uinciae sub Alexandrino & Antiocheno Episcopis immediate collocantur, s& si omnis ciuitas situm proprium haberet Episcopum) adhoc ut ' ἡ iura Epistoporum & Clericoru caeterorum per appellationes ad praeninminatos Episcopos non violarentur, nec quisquam in sua dignitate vim ρ' ut pateretur: Africa , & caeterae Occidentales Prouinciae sub nullo Patriarcha degere deboant consequens ergo est,ut illius Nicaeni concilij caninnis sensius sit, ut sicut Romanus Eph bpus Patriarchale & Pastorum nus super Occidentales Prouincias i illinedia te retinere volui e& exercet, B sie Alexandrinus SAntiochenus in pretistis Prouincijs hanc teneant curam & dignitatem. ergo patres Afri,etiam ex solo concilio Nicaeno poterant su am erga Romanam cathedram subordinationem recognosce- rei &si in concilio Sardicen si id explice lancitum fuerit. igitur ex omni capite concilium hoc Africanum de veritate suspectum apparet. Marcus Antonius Cappellus nostri ordinis min.Con. SFrancisci doct. insignis,hoc concilium percurrens, opusculum quoddam consulto cinposuit & in lucem edidit, quo falsitatem huius concilij cum suis epistolis ad Bonifacium & Caelestinum Romanos Pontifices directis, ostendit: eo quia ex his quae in hoc praefato concilio leguntur huius temporis haeretici multa contra Romanam cathedram obi jciant, quae infra recensin chimus& refellemus. &essicacissimis rationibus rem hanc ficticiam fuisse demonstrat.Attamen ratione,una quam ad suam sententiam probam dem assumit, rei jciam. Igitur, cum huius concilij & epistolam eius fal- statem ex tempore mendaciter citato colligit, sufficienter concludere non videtur: videlicet,quia Romani Consules tunc temporis describuntur in Actis, qui tamen cum illud concilium coactum scribitur, munus Consulis non habebant. Quia non desunt caeterae summorum Pontificulegitimae epistolae, inquas falsitas temporis Consulatus irrepsi, quas ta men non rehcimus nec rei jcere debemus, ut est epistola prima Iuli j Papae quae data scribitur Feliciano& Maximiano Consulibus: quae tamen hanno Domini 3 3 . Feliciano N Titiano Consulibus tradita fuit.ex rum. primo Concit. pag. O O. Romana synodus sub Iulio Feliciano & Maximiano Consulibus coacta scribitur,quae anno Christi 3 3 q. Feliciano&Titiano Consulibus celebrata est. tomo primo Concit. pag. 4l 3. Epistola quinta Gelasi j Papae ad Episcopum Dalmatiae data scribitur Fausto V.C Cons quae Albino V. C. Cons scrip.fuit tom. 2.conc.p. a 39. Epistola secunda Ioannis Papae primi ad omnes Italiae Episcopos, data legitur Maximo & Olybrio Consulibus , quae tamen data est tempore Consulatus Olybrij absque collega anno D. I a 6.lom. a. ncit.p. 379.

247쪽

ECCLESIAE AFRICANAE rar

a imo ipsu Sardicense concilium ut patet tomo I. conc. ex Binio pag. 4 3 3. anno sexto Constantis Imperatori Leontio&Salustio Consulibus notatur celebratum,quod tamen rectius dici debet anno undecimo eiusdem Constantij, Ramno,& Eusebio Consulibus fuisse coactum, ut idem BLnius monet ex Baronio anno D. 3 7.quod etiam in nonnullis aliis synodis euenisse legimus, ut versatis in rerum Ecclesiasticarum historijs pa tet: consequens est,ut haec ratio,ad hoc concilium Africanum reijciendureddatur inessicax : quidquid igitur sit, hanc Africanam synodum hic

exarare & examinare decreui: ec deinceps , veritatem doctrinae de Ampellatione , quam praebemus, minime laesam demonstrabo. nam rationes,quas huius temporis haeretici contra catholicam Ecclesiam inde co. y ponunt,nihil prorsus concludere etiam patefaciam. imo ad hostes fidei fortius vincendos, gratis hanc Africanam synodu reipsa celebrata fui Gse,ut etiam Card. Baronius eam iam coactam supponit, concedam.nihil tamen pro se inde colligent,priter cognitionem,quam,si voluerint,inde Obtinere potant, nempe haereticorum opiniones, inanibus , phanaticis, ct leuissimis innixas esse fundamenti. .

Concilium Carthaginense sextum Tempore Zosimi,& Bonifacii 3e Caelestini Romanorum Pontificum celebratum . de prosequendis vel non prosequendis ad Apostolicami sedem Appellationibus. Caput primum.

POT Consulatum gloriosissimorum Imperatorum Honorij duodecimum: Theodosij octauum Augustorum oectauo Kal. Iunij, scripta haec sunt Carthagine in secretario basilicae Fausti, cum Aurelius Papa una cum Valentino primae sedis Numidiae, & Faustino Ecclesiae Potentinae, primae sedis prouinciae Italiae Piceni, legato Ecclesiae Romanae, sed ει legatis diuersarum prouinciarum Africanarum , idost Numidiarum duarum, ByZanae, Mauritaniae Sitifensis, S Mauritaniae Caesariensis sed di Tripolis, & V incentio Culicitano, Fortunatiano di caeteris Episcopis prouinciae Proconsularis, ducentis decem & septem, nec non Philippo& Asello presbyteris Romanae Ecclesiae, cum consedisset, aditantibus diaconibus, Aurelius Episcopus dixit. Post diem praestitutam concilij,ut recordamini fratres carissimi mul- D ta flagitata sunt, per expectantes fratres nostros qui nunc ad praesentem synodum legati aduenerunt, quae gestis necesse est consocientur. Qua

de re Domino nostro, de latς Congregationis coetu gratias referimus.Sin per est, ut tam exemplaria Nicaeni concilij, quae nunc habemus,& a patribus constitata sunt: quam etiam hic a praedecessoribus nostris, eandefirmantes synodum, vel quae secundum eam formam , per omnes cle ricorum gradus a summo usque in ultimum salubriter ordinata sunt, in medium proferatur. Ab uniuerso concilio dictu est proferantur. Daniel

notarius recitauit, Nicaeni conc. fidei professio vel statuta sic se habent. Et cum legisset Faustinus Episcopus plebis Potentinς prouinciς Itali , Piceni, legatus Romanae Ecclesiae dixit. Iniuncta nobis sunt a sede A po-

D stoli

248쪽

ing DB APPELLATIONI Bus

stolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis cum vestrabea, Atitudine tractanda, sicut &gestis sirperioribus meminimus. Hoc est do Nicaenis canonibus, Ut conseruentur, & constituta eorum lc consuetudo, quia aliqua ordine & canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini vestrae, tractemus M. &postea caetera quae acta Vel inchoata sunt, inserta formabuntur,ut ad sedem Apostolicam rescriptis vestris intimare possitis, atque nos vos admonuisse apud venerabilem Papam euideter pateat, licet & capitula acti num iam inserta sint gestis. De ipsis ergo ut dictum est superius,quid vestrae beatitudini placeat, agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit vestra beatitudo,quid in eo contineatur,Vt ad singula respondeatur. BAurelius Epistopus dixit: proferatur commonitorium , quod fratres Ecconsacerdotes nostri in aci is nuper alligauerunt, & caetera quae acta sunt, vel quae agenda sunt, subsequantur. Daniel Notarius recitauit

commonitorium, Fratri Faustino, & filiis Philippo & Asello, Zosimus Episcopus.

Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, imo quia nostra ibi in vobis praesentia est,cuncta peragite:maxime cum S hoc nostrum possitis habere mandatum, verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inseruimus. Ita enim dixerunt i lectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de Epistoporum appellatione d cernerent . Placuit autem, ut si Epistopus accusatus fuerit, & iudicauerint congregati Epistopi regionis ipsius,°radii suo deiecerint eum, di appellasse Episcopus videatur & confugerit ad beatissimum Ecclestia Romanae Epistopum, & voluerit audiri, & iustum putauerit ut renoue. tur examen i scribere his Epistopis dignetur, qui in finitima & propim qua prouincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, & iuxta fidem veritatis definiant. Quod si his qui rogat, causam suam iterum audiri, deprecatione sua mouerit Episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate Episcopi Romani quid velit, & quid existimet. Et si decreuerit mittendos esse, qui praesentes cum Episcopis iudicent habentem authoritatem eius, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere Epistopos, ut negocio terminum imponant, faciet, quod sapientissimo consilio suo iudicauerit. Et cum recitaret,Alypius Epist.Tagastensis legatus prouinciς Num, diae dixit. De hoc iam superioribus etiam literis concilii nostri rescripimus,& id nos seruatur ptofitemur, quod Nicaeno concilio constitutuest. Adhuc tamen me mouet,quoniam Cum inspiceremus Graeca exemplaria huius synodi Nicaenae, ista ibi nescio qua ratione minime inueni. mus . Vnde petimus venerationem tuam , fancte Papa Aureli, ut quia hoc authenticum concilium Nicenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana , aliquos cum scriptis suae sanctitatis mittere digneris : & no

solum

249쪽

1 solum ad ipsum sanctum fratrem nostriam Constantinopolitanum Epi

scopum, sed etiam ad Alexandrinum di Antiochenum venerabiles sim cerdotes, qui hoc nobis concilium cum subitipulatione literarum suarii dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur : quia nos ita, ut

frater Faultinus attulit , minime inuenimus . Ista nos tamen tantis per seruaturos, Ut antea dixi,donec ntegra eIemplaria veniant, profitemur. Petendus est autem literis nostris & venerabilis Ecclesiae Roman Episcopus B. nifacius, Ut ipse quoque dignetur ad memoratas Ecclesias aliquos mittere , qui eadem exemplaria praedicti Nicaeni concilij . s,cundum eius possint scripta proferre . Nunc autem memorati concili j Nicaeni qualia exemplaria habeamus, his gestis sociemus.

B Faustinus Episcopus legatus Ecclusiae Romanae dixit. Nec vestra anctitas praeiud icat Ecclesiae Romanae, siue de hoc capitulo , sue de alijs quia dicere dignatus est frater noster & coepiscopus Alypius, dubios esse canones. Sed haec ipsa ad sanctum & beatissimum Papam nostin in . scribere dignemini, ut & ipse N intefros canones inquirens, cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Suffcit autem,ut& i' se beatissimus Episcop.urbis Romae,scuti vestra sanctitas apud se tractat, ita & ipse inquirat, ne contentio inter Ecclesias nasci videatur: sed magis caritate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente,quid melius obseruati debeat. Aurelius Episcopus dixit : Praeter ista quae promismus, ctis, necesse est,ut etiam nostrae paruitatis literis, sancto fratri S confa-C cerdoti nostro Bonifacio,si uula quae tractamus,plenissime intimemus. Ergo si omnibus placet prosecutio nostra , ore omnium condiscamus. Vniuersum concilium dixit: placet. Nouatus Episcopus, legatus Mauritaniae Siti sensis dixit : Nunc meminimus , in hoc praesenti commotorio lecto, etiam de presbyteris siue diaconibus contineri, qua liter ab Episcopis suis vel a finitimis audiri de beant, quod in Nicaeno concilio minime legimus: Vnde hoc ipsium iu beat sanct tas vestra nobis recitari. Aurelius Episcopus dixit. Recitetur ad' locum etiam hoc quod deposcitur. Daniel notarius recitauit. De appellationibus autem clericorum, idest minoris loci restat ipsius syn

di certa responsio: De qua re quid acturi sitis, credimus inserendu quod D taliter dictum est ex Sardicensi Concilio . Osius Epis opus dixit: Quid

me adhuc moueat, reticcre non debeo . Si Episcopus forte iracundus C quod esse non debet) cito aut asp re commoueatur aduersus presbyterum siue diaconum suum,& exterminare eum de Ecclesia voluerit,prinuidendum est, ne innocens damnetur aut perdat communione. Et ideo habeat potestatem eiectus, vi finitimos interpellet Epistopos,ut causam suam audiant, & diligenter tractent, quia non oportet negari audientia roganti. Et ille Episcopus, qui aut iuste aut iniuste eum eiecit,patienter accipiat ut negotia discutiatur,& probetur eius aut emendetur sentetia.

Cumque recitaretur, Augustinus Ecclesiae Hipponis Regiensis lega-

250쪽

tus prouinciae Numidiae dixit. Et hoc nos seruaturos profitemur, salua Adiligentiore inquisitione concilij Nicaeni. Aurelius Episcopus dixit : si hoc etiam omnium vestrae caritati placet responsione firmate . Vniue sum concilium dixit. Omnia quae in Nicaeno concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Iocundus Ecclesiae Sufestulae Episcopus, legatus prouinciae Bigacenae dixit. Quod constitutum est in Nicaeno concilio violari a quoquam nullatenus potest. Faustinus Episcopus legatus Ecclesiae Romanae dixit. Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae, tam sancti Alypij, quam S iratris nost ri Iocundi, aliqua infirmari credo, aliqua firmari debeant, cu iam in dubia ipsi canones venerint.Ergo ut placet &nobis & beatitudini vestri ad sanctd di venerabilem Ecclesiς Romanς Bonifacium Episcopum v Bstra referre dignetur fanctitas,ut & ipse quod sanctus Augustinus statu re dignatus est, deliberare possit, utrum nam & hoc concedendum sit , an reticendum, hoc est de appellationibus inferioris gradus. Si ergo ag- hue in dubium venit de hoc capitulo, iustum est, ut beatissimae Roma nae sedis Episcopus informari debeat, si tamen in approbatis canonibus hoc inueniri possit. . 1 Aurelius Episcopus dixit: etiam quae dudum vestrae caritati intim uimus,nunc patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilij sed & quq hic salubriter a nostris decessoribus, secundum eiusdem concilij norma formata sunt Vel quae nunc ordinata sunt a nobis recitari S gestis inseri. Omne concilium dixit: exemplaria fidei & statuta Nicaenae synodi, quae cad nostrum concilium per beatae recordationis,olim praedecessorem tuqsanctitatis squi interfuit) Caecilianum Episcopum allata sunt,sed & quq

patres ea exemplaria sequentes hic constituerunt, vel nunc communi

tractatu statuimus, his gestis Ecclesiasticis inserta manebunt, ita ut simperius dictum est,uenerabilibus viris Antiochenae & Alexandrinς sed &Constantinopolitanae Ecclesiarum Episcopis, scribere vestra beatitudo dignetur, ut exemplaria verissima concilij Nicaeni sub adstipulatione

literarum suarum dirigant, quo declarata veritate, ea capitula squae incommonitorio praesens frater&coepiscopus noster Faustinus &compresbyteri Philippus&Asel lus secum attulerunt) aut ibidem reperta a nobis firmabuntur: aut si non inueniuntur, collecta synodo, de hoc in D

sequenti tractabimus.

Epistola ab omni concilio Africano ad Bonifacium urbis Romae Episcopum,per Faustinum Episcopum Philippum & Asellum presbyteros , legatos Ecclesiae Romanae, directa. Domino beatissimo & honorabili fratri Bonifacio, Aurelius. Ualentinus primae sedis pro-

itinciae Numidiae, di caeteri qui praesentes adsuimus, num.aIT. ex omni concit. Africae,

OVoniam Domino placuit ut de his qui nobiscum egerunt, sancti

fratres nostri, coepiscopus Faustinus,& compresbyteri Philippus& Asellus, non beatae memoriae Episcopo Tosimo, a quo ad nos mandata ic literas attulerunt, sed tuae venerationi, qui in eius locum es diui . nitus constitutus, humilitas nostra rescriberet: ea breuiter insinuare de-

SEARCH

MENU NAVIGATION