De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

Α clinet his viriliter , t parui pro filijs certantes state, sicut bene a Iesu fi

lio sitach dictum est: Vsque ad mortem certa pro Veritate , & semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te . Accipere enim personam impij ncinest bonum ut declines a veritate iudicii. Sin minus illicita sunt haec, pateat nobis talis omnibus licentia,beatissime pater. Aut si liceat hos,vel aliquos etiam minorum gladuum clericos, nisi canonicε tempore legibtimo vocatos, aut sine legitimis accusatoribu aut absque veris & innoeentibus testibus, vel nisi manifeste canonice conuictos,aut sponte com fessos , vel a suis sedibus eiectos, aut suis expoliatos rebus, vocare ad synodum vel damnare: quia legimus, eos non posse canonice ad synodu, ante iam diu tenendam & gubernandam , viribus scilicet pleniterr B scimptis integerrime euocari, aut ut veniant ad synodum , nisi sponte

voluerint, imperari. Deus ergo Creator omnium conseruet longaeum,

Apostolatu vestrum ad stabilitatem Ecclesiarum sanctatu,& orthodoxesidet, vosque Pastorem bonum,qui pro spiritualibus ovibus vestram ponitis animam,atque baculo pastorali lupos rapaces expellitis,omnibusque oppressis auxilium fertis. Quod & istis atque omnibus vos semper face re optamus, sanctissime Papa. Subscriptio. Et alia manu. Ora pro nobis

carissime Pater. Epistola Damasi Papae ad eundem StepIramim di ad eoncilia Asrieae . qua decisivam. sententiam super exhibitas Appellationes tribuit. Damasus seruus seruuorum Dei, atq; per gratiam eius Episcopus sanistae catholicae Ecceta - urbis Romae . tephano Arcniepiscopo concili; Mauritaniae. Ac uniuersis. - i Episcopiς Africanae Prouinciae.

LΕchis fraternitatis vestrae literis, primo gratias ago , quod tantorum fratrum merui benedictione frui: deinde quod circa fratres solicitos vos reperi, ει cum eis crucem Domini deferre qui ait. Qui vult venire post me,&c Igitur quoniam in prqsenti opportune gaestorum consultatione, Apocholicis vestra beatitudo visceribus commoda, nos hortata est,tuitionem fratrum Apostolica impendere authoritate,& eorum inimrijs subuenire,dum constet, eadem vos cum Apostolo compassibiliter dicere. Quis infirmatur& ego non infirmor quis scandalizatur & ego non uror satagentes ne aliquis de his qui vobis crediti sunt a saeuis best ijs Iaceretur aut capiatur. pro quam oportet, iuxta Vestram prudentem co- D monitionem,magis autem secundum Domini diuinam praeceptionem, nos qui supra domum eius, hoc est,uniuersalem Ecclesiam catholicam episcopale suscepimus ministerium, solicite vigilare , ne de sacris eius muneribus, idest Apostolicis viris, Apostolorumque successoribus atque ministris quisquam, nobis dormitantibus valeat supprimi,atque iniuste, nobisique inconsultis , damnari. Scitis fratres carissimi, firmamentum a Deo fixum di immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, idest omnium Episcoporum, Apostolicam sedem esse constituta, re verticem Ecclesiarum. Tu es enim s sicut diuinum pronunciae verbuveraciter) Petrus, dc super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui

232쪽

Episcopi intelliguntur confirmatae sunt: & tibi claues regni caelamini Acommisi, atque ligare dc soluere potestatem quae in caelis sunt oc quae in

terris,promulgaui.Tu prophanatorum hominum & membrorum meo. rum , maximeque discipulora meorum existis ut princeps & doctor o thodoxae & immaculatae fidei, cuius vice hodiae, gratia Dei, legatione pro Christo fungimur, oc omnes huius sanctae sedis praesules eius vices gesserunt, gerunt, oc gerent. Ideo omnia quae innotuisti non licere ma- darem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta, super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis. Discutite namque Episcopos oc summas Ecclesiasticorum negociorum causas Metropolitano, Vna cum omnibus suis prouincialibus , itaut nemo ex eis desit, oc omnes in singulorum concordent negocij licet: sed definire eorum atque Eccle- Bsiasticarum summas quaerelas causarum, vel damnare Episcopos, absqs huius sanctae sedis authoritate,minime licet, quam omnes appellare , si necesse fuerit, ic eius fulciri auxilio oportet, dic. Accusatores autem Episcoporum oc testes, supet quibus rogitastis , absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula ic verae fidei pleniter instructi esse debent,6cc. Vocatio enim ad Synodum, canonica eius qui impetitur, tam sua praesentia, quam 5c scriptis atque apochrisariis, per spatium fieri debet

congruum atque canonicum,dcc. De eiectis vero atque suis rebus expoliatis , nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres di ierunt Sc nostri praedecessores Apostolica authoritate roborauerunt. Ita enim haec se habent. Episcopos eiectos, atque suis rebus expoliatos, Ec- Cclesias proprias primo recipere,oc sua eis omnia legaliter reὸdisancti canones de creverunt, ic postea si quiseos accusare voluerit, occ. Accus tores vero id accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sint in horum admittendae causis, occ. Nullus autem introducatur personaliter, se ccusatores ec accusati aequa audianmr ratione, occ. Nam

inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel damnari, cum oc saeculi leges haec eadem retineant, occ. Induciae enim accusatis in criminalibus Episcopis ex mentam,vel eo amplius si necesse fuerit cocedendae sunt, icci Patenter enim his & alijs innumerabilibus decretorum testimonijs, omnibus manifestum est,non debere Episcopum danari, licet eius perscru- Dietur opinio,donec iudicium de co noltrae Apostolicae authoritatis, hoc est principis Apostolorum Petri cognoscatur, ut pote quoniam solus Spre omnibus creditus est atque percipere meruit a Rege Regum Christo Deo claues regni caelorum,occ.Ideo quae huic sanctae sedi concessa sint, nullus usurpare sine eius consiuitu praesumat, qui non vult honore E cIesiastico indignus aut contemptor iudicari, occ. Itaque qui potest obviare te perturbare peruersos , & non facit,nihil aliud est, quam fauere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae qui mania festo facinori desinit obviare , occ. Dominus vos custodiat dilectissimi

233쪽

h fratres incolumes semper. Data octauo Kaleldas Novembris Flauio&Stilicone viris clarissimis Consulibus.

QUINTA AFRICANAE ECCLESIAE

Ad Rom. Petri eathedram Appellatio: cuius decisiva sententia in sequenti liabetur epist Epistola eiusdem Damasi Papae ad Episcopos Numidiae. Dominis venerabilibus fratribus, Prospero Numidiae primae sedis Episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto . Ruso & omnibus caeteris , ubique inree a sancta& Apostolica fide consistentibus orthodoxis Episcopis, Damasus Episcopus.

LIcet fratres carissimi vobis sint nota Patrum decreta, mirari tamen . . . . non possumus vestram solertiam circa instituta maiorum, ut cuncta quae potant aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput, B ut semper fuit consiletudo deferre non desinatis,ut inde capiatis responsa , unde Ecclesia accepit institutionem&normam recte vivendi, ecc. Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium,aut quid eis agere liceat, aut quam authoritatem habeant, vel si liceat eos fieri an non, quia audiuimus iam eos esse prohibitos , aut quid de his, qui iam ordinati reperiuntur agendum sit: nil vobis certius respondere nobis videtur,&c. Nimis ergo eorum institutioimproba, nimis est prauas quia ut hi de summo sacerdotij ministerio aliquid praesumant, omni authoritate caret, & sacris canonibus inuenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba & superflua tendit elatio, ic vacuum est & inane quicquid in praedicto facerdo-

C tij summi egerunt ministerio. Quod ipsi ijdem sint qui & presbyteriauf

ficienter inuenitur, quia ad sormam 5c exemptu septuaginta, inueniuntur prius instituti, occ. Nam ut nobis relatum est,quidam Episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidant .dc ut

illicita atque prohibita agunt,ijsdem ea quq solis Pontificibus debentur,. .sbi usurpant, & ipsi in sita quiete torpent,ic curam sibi a Deo commista negligunt, cum Dominus dicat, Bonus pastor animam suam dat pro ovibus sitis,&c. Et ideo sunt prohibiti, intantum , ut si aliqui ex his reperti fuerint a proprio decidant gradu. Illi namqs Episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos alijs nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidine D explere valeant. Sic&isti infantes suos, idest populos sibi commissos, alijs educandos tradant, ut suas libidines expleant, id est ut pro suo libitu

saecularibus curis inhient,6c quod unicuique visum fuerit,liberius agant. Pro talibus enim animae negliguntur , oues pereunt,morbi crescunt, haereses & Chismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur,& reliqua mala proueniunt. non taliter Dominus docuit, nec Apostoli

istituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant, & ipsi proprios

manipulos Domino repraesentent,&c. Corrigantur haec fratres necesse est, quia qui plus laborat maiorem mercedem accipiet.' Nam non amplius qua duos ordines inter discipulos Domini esse cognouimus, id est

234쪽

duodecim Apostolorum 6c septuaginta discipulorum , unde iste tertius, processerit,funditus ignoramus, &c. Cum autem dixit chorepiscopus . profecto villanum voluit intelligi Episcopum . Et si villanus, quid agit in ciuitate, cum in una ciuitate duo omnino prohibeantur esse Episcopi Sc. cum N in modica ciuitate vel in villa aut castello Episcopus fieri prohibeatur, &c. Omnia haec decretalia, & cuncto 3am praedecessorum nostrorum constituta, quae de Ecclesiasticis ordinibus & canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vobis & omnibus f p scopis,ac cunctis generalibus sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa co- miserit, veniam sibi deinceps nouerit denegari, quoniam occurreret Veritas, sifalsitas displiceret .& merito nos qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula,causa respicit, si silentio faueamus errori. Datum

Kalendis Iunij Liuio & Theodosio viris clarissimis Consulibus.

SEXTA AFRICANAE ECCLESIAE AΡPELLATIO

Ad quam decidendam Siricius Papa θnodum 8o. Episcoporum Romae collegit: decisivam autem sententiam in sequenti epistola denunciat. Epistola Siricij Papae ad Episcopos Asricanos. Dilectissmi fratribui ct coepiscopis per Africam; Siricius .

QVum in unum plurimi fratres conuenissemus ad sanisti Apostoli Petri reliquias, per quem & Apostolatus di Episcopatus in Christo

coepit exordium,placuitque propter emergentes plurimas causas,quq in aliquantis non erant cause sed crimina, ut de caetero solicitudo esset unicuique in Ecclesia curam huiusinodi habere, sicuti Apostolus praedicat Paulus talem Deo Ecclesiam exhibendam non habentem maculam aut rugam,&c. Extiterunt enim nonnulli,qui statuta maiorum contemnentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluptatem populi sequentes,Dei iudicium non timentes. Ergo ne pari more 1ilentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gchennae poenas possimus incurrere,dicente Domino, Furem videbas & currebas cum eo, &c. haec sunt,quae deinceps, intuitu diuini iudicij omnes cath licos Episcopos expedit custodire. Primum, ut extra conscientiam sedis Apostolicae, hoc est primatis audeat ordinare. Integrum enim iudicium est, quod plurimorum sententia consequatur. a. Ne unus Episcopus D piscopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum viὸeatur. hoc enim in synodo Nicaena constat esse definitum. 3. Item si quis postremissionem peccatorum,cingulum militiae saecularis habuerit,ad clerum admitti non debet. 4. Vt mulierem, idest viduam , clericus non ducat uxorem . s. Utis , qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. 6. Vt aliena de Ecclesia ordinate clericum nullus virpet. 7. Vt abiectiam clericum alia Ecclesia non admittat. g. Vt venientes a Nouatianis vel Montensibus , per manus impositionem siuscipiantur, praeter eos quos rebaptigant. 9. Praeterea, quod dignum S pudicum α honestum est, suademus ut sacerdotes NLevitae cam uxoribus suis non coeant, quia in ministerio diuino quot,

clani s

235쪽

A dianis necessitatibus occupantur, &c. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere , qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Data Romae in concilio Episcoporum 8 o. sub die octaua idus Ianuarij, post consulatum Arcadij Augusti& Bautonis vir. clarissim . consulum.

SEPTIMA AFRICANAE ECCLESIAE

Ad Romanam Petri cathedram Appellatio: quae a seqv enti concilio Carthaginensi 37. Episcoporum fuit exhibita. an. Pam. Concilium Carthaginepse triginta septin Episcoporum Pelagium de Coelestium haereticos i Τ' damnauit. & hane, quae lubsequitur, Epistolam synodalem Innocentio Papae dedit. Domino beatissimo & honoratissimo fratri Innocentio Papae, Aurelius, Numidius, Rusticianus, &c. qui in concilio Ecclesiae Carthaginensis assuimus.

CVm ex more ad Carthaginensem Ecclesia solemniter veniremus, risisis. atqs ex diuersis causis,congregata ex nobis synodus haberetur,&c. 72nt 'His ergo lectis, Pelagium & Coelestium authores nefaris prorsus & anathematigandi ab omnibus nobis erroris aduertimus. Vnde factum est ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coel stij nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum. Quo μν' recitato, sicut ex subditis aduertere poterit sanctitas tua, quamuis iudicatio manifesta constaret, quia illo tempore Episcopali iudicio excisum hoc tanta vulnus ab Ecclesia videretur, nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, huiusmodi persuasionis authores, quamuis

S ad presbyterium idem Coelestius postea peruenisse dicatur , nisi haec

apertissime anathematizauerint,ipsos anathematizari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eoru qui decepti sunt ab eis, vel decipi possunt, cognita sententia, quae in eos lata est sanitas procuretur. Hoc itaque gestum Domine frater, sanctae caritati tuae intimandum duximus,ut statutis nostrae mediocritatis,etiam Apostolicς sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum,& quorundam etiam peruersitate corrige-da. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defen- dedo,sed potius in sacrilegam superbiam, extolledo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei qua Christiani sumus, &c. Si ergo Pelagius Episcopalibus gestis, quae in Oriente consecta dicuntur, etiam

tuae venerationi iuste visius fuerit absolutus,error tamen ipse & impietas,r,quae iam multos assertores habet per diuersa dispersos, etiam A postolicet 1edis authoritate anathematiganda est . Consideret enim sanctitas tua,& pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestifera & exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessariosequitur, Vt nec orare debeamus ne intremus in tentationem, quod dioipulos monuit & posuit in oratione quam docuit, &c. Paruulos etiam sopter salutem quae per Saluatorem Christum datur , baptizandos negant, ac sc eos mortifera doctrina in aeternum necant,promittentes etias non baptizentur habituros vitam aeternam, dic. Vnde etiam si Pel, gius Coelestiusque correpti sunt, vel si ista nuquam sensisse se dicunt,&quaecumque scripta contra cos prolata fuerint, sua esse negabunt, nec

236쪽

ais DB APPELLATIONI sus

est quemadmodum de mendacio conuincantur generaliter tamen qu, Acunque dogmatizat ec assirmat humanam sibi aci vincenda peccata re Dei mandata facienda, sussicer posse naturam, & eo modo gratiae Deiquet sanctorum euide ius orationibus declaratur, aduersarius inuenitur:

quicunque negat paruulos per baptismum Christia perditione liberari , & salutem percipere sempiternam, anathema sit. Quaecunque autem alia eis obijciuntur,non dubium venerationem tuam, cum gesta Episcopalia perspexerit,quae in Oriente in eadem causa cofecta dicuntur. id iudicaturam, unde omne in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis Domine beatissime Papa.

Rescriptum Innocenti j Papae aci Concilium Carthaginense. quod in causifidei Papam appellauit, ut synodi sententiam ratam haberet. BInnocentius Aurelio. & omnibus sanctis Episeopis , vel caeteris qui in conellio Cari has nensis Ecclesiae affuerunt dilectissimis fratribus in Domino salutem.

, --.T N inquirendis his rebus,quas omni cum solicitudine decet a sacerdo-I tibus, maxime a vero iustoque & catholico tractari concilio,antiquq traditionis exempla seruantes, & Ecclesiasticae memores disciplinae,nostrae religionis vigorem non minus nunc in conssilendo, quam anteacta pronunciaretis,ueneratione firmatis,qui ad nostrum referendum appro-ν - bastis esse iudicium, scientes quid Apostolicq sedi debeatur cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostoluὶ, a quo ipse Episcin

patus & tota authoritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam

mala iam damnare nouimus, quam probare laudanda,vel id vero quod patrum instituta facerdotali ossicio custodientes, non censetis esse Cab ccanda: quod illi non humana,sed diuina decreuere sententia : ut qui quid, quamuis de disiunctis remotisque prouincijs ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius seciis notitiam perueniret, ut tota hinius authoritate iuxta quae fuerit in pronunciatio firmaretur: indeque sumerent caeterae Ecclesiae s velat de natali suo fonte aquae cunctae proce derent,& per diuersas totius mundi regiones puri capitis incorruptς manarent) quid praecipere,quos abluere, quos veluti incaeno inemundab, ii sordidatos, mundi digna corporibus unda vitaret. Gratulor igitur carissimi fratres quod per fratrem dc coepiscopum nostrum Iulium, literas ad nos destinastis. & cum pro illis curam geritis,quibus praesidetis Eccle-sjs solicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis: & per cu- Uchas totius Orbis Ecclesias, quod omnibus prosit, decernendum esse una deposcitis, &c. Quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione psalmorum, talique abdicata doctrina, sua suros se aliquibus esse confidunt, nos adiutorium Dei nec debere quaerere, nec eger si cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur Liberum enim arbitrium olim ille perpessus , dum suis inconsulitus utitur bonis, cadens,in paeuaricationis profunda demersus est: & nihil quemadmodii exinde surgere posset,inuenit, Sc. Sed satis vestris monitis & sic satis Dbundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum. Nec qui

quam

237쪽

A quam superesse dicimus quod dicamus, cum nihil praetermisitim 1 v his , nihil constet esse suppressum,quo illi refutati & penitus cognoscantur esse conuicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur,quia & his plena relatio est , di satis constat,ut doctissimos sacerdotes cuncta dixisse. Nec decet credere, vos aliquid quod ad causam possit proficere,printeriisse. Et alia manu bene valete fratres.

OCTAVA AFRICANAE ECCLESIAE

Ad Romanam Petri cathedram Appellatio. Epistola eoncilii Mileuitani in Africa ad Innocentiu Papam,qua Patres Appellat.exhibent. Domino beatissimo, meritoque venerabili in Christo honorando Papae Innocentio, An s Siluanus senex idest Primas J Ual en tinus, Aurelius, Donatus, Restitutus,Lucianus. Alipius, Augustinus, Placentius, Seuerus, M. t suerunt Episcopi quinguagintan nouem ex concilio Meliuitano, in Domino salutem .

QVia te Dominus gratiae suo praecipio munere in sede Apostolica collocauit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam Venerationem quae pro Ec- - 'clesia sunt suggerenda tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere, magnis periculis infirmorum mem brorum Christi pastoralem diligentiam squaesumus)adhibere digneris. Noua quippe haeresisac nimium perniciosa tentat assurgere inimicoru gratiae Christi , qui nobis Dominicam etiam orationem impijs disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra sicut di nos dimittimus debitoribus nostris, isti dicunt, C posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis,ad tantam perfecti

nem iustitiae sine adiutorio gratiae Saluatoris, persolum liberae volunt iis arbitrium peruenire,ut etiam non sit necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra. Illud vero quod sequkur, ne nos inferas in tentatione, non ita intelligendum, tamquam diuinum adiutorium poscere dcte mus,ne in peccatum tentati decidamus : Sed hoc in nostra positum esse potestate , & ad hoc implendum solam sussicere hominis voluntatem. tanquam frustra Apostolus dixerit: Non volentis neque currentis , sed miserentis est Dei. Et fidelis est Deus qui vos non permittit tentari super id quod potestis, sed faciet in tentatione etiam exitum , ut possitis sustinere. Frustra etiam Dominus dixerit Apostolo Petro: Rogaui pro te ne D deficiat fides tua. Et omnibus suis : Vigilate ει orate, ne intretis in temtationem. Si hoc totum est potestatis humanae,pueros quoque paruulos, si nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis, habituros vitam ste nam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, euacuantes quod dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum , di per peccatum mors, & ita in omnes homines pertransijt,inquo Omnes peccauerunt,&c. Vt ergo alia omittamus, quae contra scripturas sanctas plurima disserunt,haec interim duo quibus omnino totum quod Christiani sumus, conantur euertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum, ut contra peccati malum, atque ad operandam

iustio

238쪽

13 DE APPELLATIONI Busiustitiam sit noster adiutor: & non opitulari paruuli ad consequendam Avitam aetetnam, Christianae gratiae sacramentum Haec insinuantes Α--- - postolico pectori tuo non, habemus opus multa dicere , S tantam impietatem verbis exaggerare, cum proculdubio te ista permoveant, ut ab eis corrigendis,ne latius serpant, moltosque contaminent vel potius

interimant, dum sub nomine Christi, a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis . Huius autem perniciossimi erroris authores esse perhibentur Pelagius & Coelestius , quos quidem in E clesia sanari maluimus quam disperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, idest Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia peruenisse dicitur. De quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesa melius instruitur. BPelagius vero sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae) Ierosolymis constitutus, nonnullos fallere asseritur. Veruntamen multo plures qui eius sensius diligentius indagare potuerunt,aduersus eupro Christi gratia , & catholicae fidei veritate confligunt, sed praecipue sanctus filius tuus,frater ει compresbyter noster Hieronymus. Sed arbitramur adiuuante misericordia Domini Dei nostri Iesu Christi, quae tes 1, - & regere consulentem,& orante exaudire dignatur,authoritati sanctita tis tuae de claro scripturaru lumine depromptae, facilius eo qui tam peruersa oc perniciosa sentiunt, esse cessuros, ut de correptione potius eoru

atulemur: quam constristemur interitu, Domine beatissime. Quodn- et autem ipsi eligant, certe vel alijs,quos plurimos possunt, si ab eis dis si

simuletur, suis laqueis implicare , cernit venerabilitas tua , instanter&celeriter prouidendum.Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem Ecclesiam , & Carthaginensis prouinciae coepiscopos nostros quos ad sedem Apostolica,quam beatus illustras, de hac causa stripsisse comperimus. Et alia manu. Memor nostri in Domini gratia augearis, Domine beatissime , meritoque

venerabilis N in Christo honorande sanctissime papa.

Rescriptum Innocenti j Papae ad supradictum Mileuitanum concilium. Innocentius Sylvano Seni, Valentino caeteris qui in Mileuitana synodo interfuerunt, dilectissimis statribus in Domino salutem.

Irra, T Nter caeteras Ecclesiae Romanae curas,& Apostolicae sedis occupati nes, quibus diuerλciam consulta fideli ac medica disceptatione tra- ' ctamus,frater & coepiscopus noster Iulius dilection is vestre literas,quas

J ex Mileuitano concilio cura fidei propensiore misistis,mihi inopinanter ingessit,Carthaginensis etiam synodi quaerelae parilis scripta subiungens,

Nimirum exultat Ecclesia, tantam sollicitudinem commissis gregibus cxhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare, sed si quas ovium magis saeuae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicite vel illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari, in utraqs pase

239쪽

A te videlicet considentes,ne vel suscipiendo tales,simili caeterae ducantur

exemplo, vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum, & catholicae fidei plena consultationis voluntas. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere corrigente3Nam ut durum arbitror, conniventiam praebere peccantibus, ita impia iudico manum negare conuersis.Diligenter ergo & congrue Apostolici consultis honoris arcana, honoris inquam illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, solicitudo manet omnium Ecclesiarum, super anxijs rebus quae sit tenenda sententia: antiquae scilicet regulam secuti, quam toto semper Orbe mecum nostis esse seruatam . Verum haec missa facio. Neque enim hoc vestram credo latere prudentiam quid id etiam aetic-B ne firmastis, scientes quod per omnes Prouincias de A postolico fonte petentibus responsa semper emanent. Praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres & coepiscopos nostros, non nisi ad Petru, idest sui nominis & honoris authorem referre debere,velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit Ecclesiis omnibus in a Commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inuentores malorum ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statu iis vide rint ab Ecclesiastica communione seiunctos. Gemino igitur bono cha rias vestra fungetur: nam & canonum potiemini gratia seruatorum, &heneficio vestro totus orbis utetur, &c. quid enim acerbius in Dominii fingere potuerunt,quam cum adiutoria diuina cassarent, causamqsquΟ-

C tidianae precationis auserrent 3 Hoc est dicere, quo mihi opus Deo 3 merito in hos dicat hymnodicus: ecce homines qui non posuerunt Deum in adiutorem sibi. Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi Possessissicere, nec gratia hunc egere diuina, qua priuatus, necesse est diaboli laqueisirretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda m data, sola tantummodo libertate contendet. &c. Quare pelagium Caelestiumque idest inuentores vocum nouarum,quq sicut dixit Apostolus, aedificationis nihilum, sed magis vanissimas consueuerunt parare quae stiones: Ecclesiastica communione priuati, Apostolici vigoris authoritate censemus, donec resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenemtur, secundum ipsius voluntatem: eosque interim Dominico ouili nono recipi, quoad ipsi peruersae viae quem secuti sunt tramitem deserere vo-Iuerint. Abscindendi sunt enim qui nos conturbant, & volunt conue

tere euangelium Christi. Simul autem praecipimus, ut quicunqs id pertinacia simili defensare nituntur, par eos v indicta constringat non solii enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus) quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, & consentientis fauorem. &c. Iubemus sane, quia Christus Dominus noster propria voce signauit nolle se mortem morientis, sed latum ut reuertatur & vivat, Vt

si unquam ad sanum deposito praui dogmatis errore) resipuerint danauerintque ea quorum seipsi praeuaricatione damnarunt, eis medicinam

solitam a

240쪽

solitam, idest receptaculum suum ab Ecclesia non negari: nedum eos Aredeuntes forsitan prohibemus ,Vere extra ouile remanentes, expectaniatis, hostis rapidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis m, Iae disputationis armarunt. Bene valete fratres. Datum 6 Kalendas Feb. Honorio & Constantio viris clarissimis Consulibus. Anno Domini ir. post obitum Innocentij, Zosimus decima nona

Augusti eligitur, qui est annus Honoris a 3.&Theodosj 1 o. Pelagius&ωu Coelestius ab Africanis condemnati, etiam consentiente & confirmantehac damnationem Innocenti O Romano Pontifice, ut supra narrauimus, ut solennem sui damnationem audierunt,Innocentium appellarui, o

latoque fidei libello plane catholico, se in omnibus paratos esse dixerui eadem de fide sentire, quae Rom. Pontifex sentienda proponeret. Quibus B persuasus Tosimus pontifex qui Innocentio successit, de utroque ut videri poterat, catholico reddito, ad eosdem Africanos Episcopos literas dedit, quas infra subiungemus . & quid in causa Pelagij inter Zosmum Papam di Africani concilis patres actu fuerit, infra etiam enarrabimus. Interea Romae Coelestius in iudicium vocatus, de fide&doctrinae.

xaminatus, peccatum originale cum Pelagio negasse repertus fuit,quamobrem in utrumque sacer Patrum consessus hanc sententiam damnationis protulit, ut nisi correpti poenitentiam agerent, toto orbe terrarudamnati censerentur.Sixtus Romanus presbyter,Coelestini in pontific tu successor, quem Pelagianae haereseos fautorem ac Patronum esse C lumniati fuerant, primus in illos auathema proclamauit, oc commem clarium aduersus eosdem scripsit,teste August. epist. Io .& Io s. Honorius Imperator edicto promulgato eosdem etiam proscripsit. Fautores Pelagi j ex clero Romano,tamquam rebelles & perturbatotes omnium, a Tosimo excommunicati, cum ad Honorium Imperatorem de Pontifice conquaesturi se contulissent, sub poena excommunicationis vitati iubentur per epistolam Losimi ad presbyteros S diaconos Rauennates perscriptam. Damnati haeresiarchae, Pontificem, clerum Romanum, Augustinu, aliosve catholicos calumnijs impetiuerunt, & Ecclesiam Romanam orientalibus odiosam reddere laborarunt: sed frustra. Inuenitur tandem dissentio quaedam Africanorum Episcoporum cum Romano Pontifice Poborta de prosecutione scilicet ad sedem Apostolicam Appellationum:&Faustinum Fpiscopum potentinum in Piceno, Asellum & Philippum Legatos a larere anno D. I g. Carthaginem missos esse pariter legimus. Et quia interim Z simus ex hac vita migrauit, res ad Bonifacium successorem eius deuoluta fuit. Quid autem in hac causa& controuersia vertim sit, di quid resolutum, infra dicemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION