Horae subsecivae Marburgenses anni MDCCXXIX, MDCCXXX et MDCCXXXI quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur

발행: 1729년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 철학

721쪽

4 , IR De Notione morbi. suetas interpretandi leges revocaveriamus. Nobis autem graves omnino sunt

rationes, cur in hisce horis subsecivis multiplici exemplo aequitatem in interpretando in opere logico per praecepta stabilitam illustremus sed ea in pra, senti recenseri prolixum nimis foret. Redeamus igitur ad institutum n strum i remitigerus morbum definit. per labelactionem integritati vitae. Verba a notione morbi, quae nobis esto quam aliis Medicis praeclaris fuisse Ostendimus, prorsus aliena esse iidentur, Enim vero si consideres,quomodo inte gritatem vitae explicet, nec ipsi aliam fisse notionem sanitatis optime perspicies. Integritas, inquit Elimia&rus,consistit in legitima displisitione seu

constitutione partium quarumvis rura chinam corporis componentium, per quam agere operari secundum leges a natura praescriptas aptae natae sunt. Quare ubi integritas illa vitae vitiatur, pars una vel altera corporis humani non amplius ita constituta esse debet, ut secundum leges motus agere ae operari

possit,ad quod agendum alias per structuram suam, naturam apta depre'

722쪽

henditur. Nullus adeo denuo in redisserisus est, etsi ingens in verbis adficcanipanesta morbum medium esse ait inter vitam & mortem verba nimis ge-sieralia sunt,non tamen aliam morbi no-rionem supponunt, quam eam, quaeli clienus communis tot viris egretiis deprehensa. motionem morbi eruit ex motionibus vitae atque mortis inter se

collatis vita ipsi estico solidarum, humidarumis spiritualium partium consens mutuis officiis uribusque

contenta in animali esse per calorem immatum Corpus igitur vivum fibi repra, sentat in eo statu, quo partes sngulae, ex quibus constat, agunt, quod suum est, sicque unum uni alteri servit, ut mutuis Ofibus totum corpus conservetur. Quamobrem corpus vivit judice Cam- saniem, quamdiu partium actiones ita inter se conlpirant, ut tendant ad co poris conservationem : quando vero istiusmodi a mones in eodem amplius non conservantur,corpus mortuum est. Iam vero inter hos duos status medius quidam obser atur, quo actiones qua dam, quibus ad corporis conservatio

cc modis. lib. a. c. I. art. ι, P. 31.

723쪽

W De Notione morbi.

nem opus est, cessant,in aliis locus est ad corporis destiuetionem tendent, bus. Ad hunc igitur menti aciem intendit, dum morbum inter vitam a mortem medium dicit. nimvero status iste medius obtinere nequit, nisi quando partes quaedam ita sunt dispositae, ut ab iis actiones proficisci nequeant, ad quas per structuram naturam suam dispositae sunt, consequenter ineptae ad eos, quibus destinantur, usus. Morbum igitur tanquam medium quid inter vitama mortem sibi repraesentare nequit, nisi qui ad diversitatem constitutionis partium animum advertit, quam omnes omnino respiciunt, quan

do morbum distincla cogitatione comprehendunt obscura utique verb3 sunt Campameas, quando morbum e

normitatem praeter naturam in individuo appellat, quae extra contextum ae

gre intellexeris quare nisi ex contextu sensum aliquem eruere licuerit, qui si commodus de iis intelligendis merito desperatur motandum igitur est, panesiam assirr re, quod morbi nullus sit finis in Physica a id probare exinde, quod morbus sit prater naturam enoρο

724쪽

mitas in individuo natura autem individualis pro fine non habeat, quae eFtra suam intentionem dc contra se sunt. his intelligitur, enormitatis nomine camanesiae vςnire, quicquid fini corporis humani repugnat. Est autem finis ejus conservatio individui ea in statu naturali corporis conditio est, ut singularum partium functiones ad conservationem individui conspirent. Quare

cum impinentia agendi , seu quando partes quaedam vel plures ad functiones

suas ineptae redduntur , conservationi individui repugnet morbus hoc sensu dici potest enormitas in individuo, ea-quep ter naturam, stylo edicorum. Praetem turam enim esse dicitur, quod non est secundum eandem, hoc est, non conveniens usui, cui per structuram destinantur partes corporis humani.

normitη itaque C Nanelia in indivi

duo Genuerti impotentia actiones naturales exercendi unum idemque sunt individuum enim conservari nequit, si partes actiones naturales exercere amplius non possunt, quibus conservatio obtinetur. Quamvis autem atqui esse debeamus in interpretando,ne

725쪽

rdo IV De Notione maerbi. injurii fiamus in alios quamvis etiam istiusmodi interpretationes suo non destituantur usu, cum excitent attenti nem ad ea, quae subinde eam subter frugerent, quemadmodum in praesenti verba campanesiae in notione morbi aesanitatis opportune conservationemin- dividui, quatenus conservationi speciei contra distinguitur, in memoriam revocant non tamen ideo probamus ut

definitionibus singulis promiscue ut

mur, sed eam omnino eligendam ceterisque praeferendam esse defendimus, quae determinationes definiti distincte perpendendas clarius recenset, ut κωcilior, expeditior sit ejus usus. De

No amitana non est quod cum enim viro doctissimo libuerit definitioni suae multa inserer quae communiter ex ea exulant, utpote ex ceteris quae eam ingrediuntur, demonstranda, eam cum definitionibus

ceterorum conferre non licet, quorum

aliud plane fuit institutum. Celemne dictis patet, non tantum esse inter viros doctos dissensum, quantus viderip rerat, si ad eorum saltem verba re biciaS.

726쪽

a. . otionem morbi egregie illitrat similitudo ab horologio petita,quo auper in notione sanitatis investiganda - η-asi sumus, cum eadema juvet analysin,' 'lua notio morbi eruitur. Enimvero a quae huc spectant, iam tum una tra-lidimus, cum notionem sanitati pedi

estigaremus. Duplex nimirum in ho-ologio concipitur flatus, quamdiu h ologii munere fungi potest. Etenim vix singulae ipsus partes ita comparataeunt, Mi ad usum, cui destinantur, perui ac horologii struduram aptae snta ut una vel astera pars ita sese habet, ut id usum , cui destinatur, inepta sti uemadmodum itaque status prior saritati ita posterior morbo in corpore

a umano rei pondet. Eidem autem n

ion morbi illustranda insoritis achina quaecunque alia, cum nulla dari possit,in qua non duplicemistum statum concispere licet, quem in corpore humano di stinguimus multum prosec lo& sibi, wseientiae eonsulit, qui ii omni notio,

ne morbi ad machinamaliquam, cujus structuram intime perspicit, constanter respicit sive enim notione machinae istius uti velit ad eruendum ea, Quae no-

727쪽

tionem morbi ingredi debent, distin Oam sive eandem adhibere malueris .ad confirmandum ea, quae de morbo a contemplatione corporis eruit, lucissi que illis affundendam, in utroques ζ' re mirifice prodesse similitudinis huju usum reperiet. Neque enim finititu oVaga est, sed determinata,ea cilicet, qua ad genus constituendum suscit, sub quo machina quaevis artificialis L cor pus humanum tanquam species illo Cantur. Patet id exCosmologia,ubi adii onem machinae in genere dievolyissi.

ωtum ad mundum adspectabilem lotum ad ens compositum f)applicassiat, Hanc autem similitudinem latius pὸtc re intelliges, quam notio generis, ostremoti promittere videbatur, Riscur

ditatem inopinatam miraberis, ubi ii mul ad notionem mixti in coisologjὸ itidem g evolutam atque drponi organicii K explicatam animum ad

verteris, cum beneficio harum notionum attentio excitetur ad ea, qua aliλ acumen facila subterfugerent. Sotio

728쪽

IV De Notioηλεπροίξ. o. nes enim generales non modo hunc habent usum, ut tueantur locum principii, quoties ex eo, quod observatur , vel Mliunde quomodocunque tibi cognitum

atque perspectum evasit, colligi debet,

ouod nondum innotuerat Verum etiam alterum praestant, ut attentionem in

ea diriganti quae inter multa observabilia in objecto ad contemplandum proposito sunt perpendenda, atque in eo visipsarum directrix consistit,quae men- teha ad pervidendum .ea, quae rebus in sunt, acutiorem eisicitd ad ea, quae ob servanda sunt, mentis aciem diri it. trumque experiuntur, quia operationes mentis satis sunt attenti, dum eas in seipsis contueri possim t. Erunt autem in posterum ad eas attentiores,qui principiis nostris psychologicis animum imbutum habuerint, tum ut constet , ad quid attendi debeat , tum ut in observando nihil praetermittamus, ad quod respiciendum erat. Sed missa smilitudine ad notionem tmorbi plam denuo accedamus, visuri quidnam ex ea con sequatur.

. Controversa olim inter Me-s dicos agitata, num subiectum morbi -

729쪽

so V. De Notione morbiis sitit sint tantummodo partes solidae,an vero δη ς . etiam fluidae. Ratio dubitandi inde

tasumta, quod subjectum morbi B-

tuerint partes Viventes, in quarum tamen numero non esse humores, vel spiritus existimarunt. Quamobrem si quae actiones tasae ab eorum vitio proficiscuntur, id non a morbo, sed errore quodam externo provenire cum Galeno Pronunciarunt. Nostrum jam non est prolixe recensere, quid in utramque partem disputatum fuerit, cum id apud

Sennertumii legi possit sed quid ex

definitione morbi, quam in dubium vocare non licet, sequatur, dispiciendum. Atque ita simul apparebit, quod paulo ante monuimus non esse prorsus indisserens, quibus mentem tuam verbis efferas, etsi in interpretando aequitas iubeat, ne aliis minus apte loquentibus sensum verborum assingas a mente ipsarum alienum. Dari partes corporis humani non modo solidas, verum etiam fluidas nemo anatomicorum negat. Quis enim in dubium vocaverit, san guinem spiritus animales seu fluidum nerveum clympham non minus esse

730쪽

IV. De natio morbi. os partem corporis humani, quam vent mculum, intestina, cor pulmones, minsculo, Nec minus pro explorato h beri debet, esse singulorum fluidorum peculiarem quendam usum scuti s gulae partes solidae usum sibi peculia . rem habent quemadmodum praeeunte Galeno, qui de usu partium ex instituto commentatus est, Anatomici usus pasetium indicare solenta in Teleologia imprimis usus iste stabiliri, immo in Phy- sologia ex ipsa partium structura, obstetricantibus experimentis , quidem opus fuerit, a priori eruitur Usus illi, quibus destinantur partes suid non minus ad finem totius corporis faciunt, quam usus solidarum idquod proba- tu haud difficile, ubi recordatus fueris, finem corporis humani esse conservationem individui, quemadmodum finis organorum genitalium xseminis pro

lifici est conservatio speciei. Quare

eum extra omnem controversae aleam

positum si corpus ideo fieri aegrotum, quando partes solidae non sunt aptae ad suos, quibus destinantur, usus, quia sic non inserviunt conservationi individui ceterisque finibus homini praescriptsi;

SEARCH

MENU NAVIGATION