장음표시 사용
21쪽
2 Introductiodere. I. Quid relatio sit . a. Quidquid de objectis cognoscitur, relationem esse; hoc est cognitionem omnem , quam de quolibet nostrae mentis objecto consequi possumus, consistere in relationibus. q. I.
R Ll xio est quidquid a nobis perci
pitur in mutua comparatione duorum, hoc est dum aliquid ad aliud mente resertur. Ita si ex comparatione e tensionis A cum extensione B perciperetur easdem esse inter se se similes,
vel squales, hujusmodi similitudo , vel
squalitas esset relatio, quae inter com- Paratas extensiones percipitur intercedere, nempe ipsarum alteri convenire relate ad alteram. Extensiones vero, &generatim objecta, quae simul conseruntur, appellamur termini correlati perceptae relationis; & quidem terminus unis recedens dicitur objectum , quod ad aliud refertur; objectum autem, ad quod refertur antecedens, vocatur terminus consequens.
22쪽
inod autem pertinet ad omnes hoa
strae mentis cognitiones, quas unice in relationibus versari diximus , osten demus quidquid attinet ad cognoscendi cujusvis objecti naturam, essentiam , pro prierates , qualitates ectiones, virtures , nccidentia , & si qua sunt alia, unice versari in relationibus, quas de ipso objecto relate ad alia quovis modo affirmari posse percipimus. Nimirum omnia , quae de quolibet objecto cognoscuntur, . affirmantur, vel ipsi tribuuntur , eidem tribui, deque ipso affirma ri , vel cognosci, nunquam absolute, sed semper telate ad alia objecta, ad quae idem scienter, vel ex simplici usu, vel natura refertur. Quo vero hoc ipsum valide comprobemus, adhibeamus interim objedium , quod primum in mentem venit, Puta Hominem, & expendantur indiscriminatim εea, quae de ipso cognosci, affirmarique possimi, utrum absoluta sint, vel relativa .
23쪽
ή Introductio animol, sed relate ad functiones animalium; ipsum esse rationalem, sed relate ad vim ratiocinandi, qua instrudius est; sanum , Vel infirmum relate ad constitutionem menris , Vel corporis , volu triuique; bipedem relate ad numerum pedum album , vel nigrum relate ad colorem Chrisianum, vel Iudaeum relate ad Religionem; probum , vel 3mprobum relate ad mores juvenem , vel senem relate ad aetatem ; iracundum , placidum, humilem, Juperbum relate ad animi passiones: do Ium , vel indoctum relate ad artes, & facultates, quibus praestat, quasve ignorat; divitem , vel pauperem relate ad commoda vitae ; masculum , Vel
feminam relate ad sexum; patrem relate ad filios ; filium relate ad patrem ;Italum, vel Gallum relate ad nationem; Ducem, Comixem, Marchionem relate ad
dignitatem; medicum, fabrum , bibliopolam relate ad artem : S sic de reliquis cognitionibus, quas tum de homine, tum de quolibet alio objecto consequi possumus, dicendum eli: eas nempe relativaS
semper e sie ad aliquid , hoc est in rela
24쪽
VErum cum his non obstantibus cenissere aIiquis posset minime relati-V' esse plurima, quae de obiectis vulgue
videntur absolute assirmari, animadver timuS praeterea, ea vocari , & censeri absoluta, quorum terminus consequens,
ad quem scilicet ipsa referentur, minime advertitur , quod ex multiplici ca- Pixe procedit.
I. Etenim absoluta vocari solent ea, quae ad unum , eumdemque terminum consequentem ab omnibus constanter reseruntur,' puta Solem esse lucidum videri . tur assirmari absolute , quia lucis affectio ab omnibus constanter refertur ad oculos ' led tamen , quia ad ipsos potiusquam ad aures , vel ad alia objecta , lux ipsa resertur, ideo eamdem de Sole non absolute, sed relate ad oculos ci gnosci, assirmarique concludimus. Neinpe. ea Solis astriduo, ob quam ipse dicitur Loidus, est affectio relativa, quia Soli tribuitur tantummodo relate ad Oct IOS. proindeque cognitio iacis, quam de
25쪽
6 Introductio Sole habemus in quadam relatione versatur. Idem dicas de reliquis corporum aDEtionibus; quae ad reliquos sensus re feruntur , cujusmodi sunt sepores , odores &c. Similiter gravitas corporum te restrium videtur affirmari de ipsis absolute, quia cum eadem constanter referatur ab omnibus ad Tellurem potiusquam ad Lunam , aliumve Planetam ,
minime consideratur terminus consequens,
ad quem gravitas ipsa refertur. Sed hac ipsa ratione , quia scilicet non ad Lunam , aliosve Planetas, sed ad Tellurem,
in quam corpora terrestria speciatim gravitant, gravitas ipsa refertur ι idcirco eamdem non absolutam , sed reipsa relativam esse dicendum est. II. Terminus consequens assirmatae relaqtionis saepe non advertitur, quia ratione phrasis involvitur idem cum ipsa relatione, quae de objecto assirmatur, quaeque ut circo quid absolutum videtur. Exempli gratia, cum de triangulo aequilatero assirin matur ipsum esse ab lolute aequiangulum,
sensus propositionis est Angulos trianguli aequilateri esse aequales inter sese, hoc est relate ad Ie ipsos mutuo. Atque ideo ae
26쪽
ad Philosophiam. γqualitas illa, quae de triangulo aequilatero videtur absolute assirmari, non as- firmatur nisi de angulis ejus, et quidem non absolute, sed relate ad se ipsos mutuo . Idque ad innumerabilia exempla facile applicari potest. IlI. Quando relatio, quae de aliquo objecto. assirmatur, reapse refertur ad majorem objecti partem, assirmari solet illa non ut relatio, sed ut res absolutae neque ut relatio affirmari solet nisi illud, quod ad minorem objecti partem refertur. Sic absolute doctus dici solet Liber, in quo multo plura sunt ea, quae approbari, quam quae improbari merentur, quasi pars major minorem ad se traheret; idem vero indoctus minime diceretur, nisi signanter relate tantum modo ad ea, quae improbanda sunt, quippe quae minorem objecti partem constituunt. Ex quo constat, in quem sensum accipienda sit exposita phrasis, qua Liber ut absolute doctus assirmatur . Ea enim phrasis intelligitur illa , relate ad quae Liber assirmatur tamquam absolute doctus, multo plura esse illis, relate ad
quae idem appellari posset indoctus.
27쪽
8 D roductis IV. Item ab Iolute assirmari aliquiade aliquo solet, quando terminus consequens, ad quem refertur assirmata relatio , universaliter , hoc est in tota sui extensione, sine ulla tacita partis exceptione accipitur. Ita cum dicitur homo esse absolute sanus , non intelligitur per hoc amrmatam sanitatem ad nullum terminum consequentem referri, sed intelligitur terminum consequentem ejus accipi sine ulla omnino exceptione, hoc est hominem amrmari sanum relate tum ad corpus , tum ad mentem . Contra vero de fatuo, nempe de homine, qui fatuus esset, assirmari non posset relatio Ianit ris, nisi relate ad A corpus dicendo, ipsum hominem sonum esse corpore, nempe relate ad corpus, quo ab affrmata rela tione Ianitatis, sanitas mentis excludere
Alii sortasse casus non deerunt , in quibus ples rima de objectis videntur cognosci, assirmarique absolute , quandore ipsa tantummodo relate ad aliquid cognoscuntur, amrmanturque. Sed ex iis, quae hactenus exposuimus , generatim concludi posse cen1emus, omnia , quae de
28쪽
de quolibet objecto assirmantur , relati esse nempe cognitionem omnem , quam de quolibet objecto consequi possumus, versari unice in relationibus.. - 3. 4
QVae cum ita sint, primae quoque
cognitiones, quas de objestis alio. quin incompertis assequimur quandoquidem de objectis non aliud quam relationes cognostuntur q. a. 3. in .c quarum ope Gieruci ipsa incipiuntur agno.
sci, relationes erunt : imo, ut rem a tente consideranti patet, relationes erunt, quarum . subjecta , nempe termini antecedentes, sunt ipsa cognoscenda objecta, earumdem Vero termini Consequentes sunt sensus nostri, ut visus, tactus, palatus 3cc. cum quibus ipsa cognoscenda objecta primo comparamus, licet cominparationes ipsae minime advertantur , quia ex usu, vel saltem ex natura fiunt.
3. 3. I. 3. Nulla igitur percipi potest relatio ,
nisi ejus termini correlati praeexistant. Ita nulla colorum relatio percipi posset, si tum
29쪽
IO . Introductἰofi tum corpora, de quibus assirmantur colores, tum oculi, ad quos relationes colorum reseruntur, minime existerent. Quare necesse est, ut termini correlati earum relationum, quas primo percipimus, quaeque primas nostrae mentis cognitiones constituunt, relationes minime sint; alas relatio , quae tamquam primo percepta ponitur, prima non esset. Dantur igitur in natura objecta quaedam, quae relationes non sunt, sed relationum, in quibus primae humanae mentis cognitiones consistunt, sunt veluti fumdamenta, hoc est termini correlati.
quae relationes non sunt, sed pri. marita relationum sundamenta, termini vecorrelati ipsarum, Vocentur Res, plane quisque percipiet, omnia nostrae mentis
objecta relate ad perceptionem nostram diastingui in duo suprema genera, quae sunt Res, & R elationes, intelligendo nomine Rerum, objecta illa, inter quae simul comparata intercedunt relationes, quas
30쪽
ad Philosophiam. IIcogitatione primo assequimur *. . Nomine vero relationum ideas omnes, cognitionesve , quas de quolibet objecto relate ad aliud pereipimus, uisimilitudo, quae percepta inter Titium , & Gaium intercedere , essicit ut Titius dicatur similis Caio, nempe relate ad Cajum. Itaque cum suprema, nempe simplicissima entium , objectorumve omnium genera ad haec duo restringantur , Res, atque Relationes , de iisdem ita agemus, ut diviso opere in duas partes , alter,
Res, alten Relationes explicentur. Cum vero omnia nonnisi per varias relationes cognosci , R declarari possint, sq. 2.3. in prima parte de Relationibus , in altera de Rebus disseremus.