Nova et generalis introductio ad philosophiam auctore Claudio Fromond ..

발행: 1748년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

et1 IntroductIoconsequens ejus relationis , quam objecti

nomen complectitur. q. II.

SEcundd relationibus determinantur objecta , quando ad relationem ,

qua objectum aliquod indiCatur nominaturVe , adduntur aliae ab ea distinctae , quae in illa, hoc est in indicante non comprehenduntur, nempe ad allius compositionem, si composita fuerit, s*.7.) non pertinent. Objectum enim eo magis determinatur , distinguiturque a reliquis objectis eodem nomine VocatiS, eademve relatione indicatis, quo majori relationum numero illud circumscribitur. Ita si ad relationem humanitatis, qua plurima objecta vocantur nomine hominis adderentur relationes doctrinae , sanitatis, parriae, dignitatis &c. objectum appellando hominem dodium , sanum , Italum, Comitem, &c. hae omnes relationes Praeter primam, quae indicans est , essent determinantes, quia iisdem, utpote quae non comprehenduntur in relatione humanitatis, ita determinatur objectum

42쪽

ed Philosophiam. 23ctum indicatum nomine hominis, hoc est Telatione humanitaxis , ut ipsum facile distingui possit a plurimis aliis objectis

Eodem nomine vocatis; nempe ab ho

minibus indoctis, tormis, Gallis, &c,

TErtib relationibus quoque explicantur objecta relationibus composi iis indicata, sive potius explicantur relationes compositae, quibus objecta indicantur, quando scilicet, objestio relatione composita indicato, aliqua ex componentibus relationibus speciatim notanda exprimitur. Ex. gr. Cum relatio sumanitaris , qua 1ub nomine hominis indicatur objedium , composita sit ex pluribus relationibus, s 3.7.) si aliqua ex iisdem componentibus exprimeretur, dicendo hominem rationalem , vel a Deo creatum, vel anima, cT corpore concretum; hae omnes relationes dicerentur exinplicantes, quia aliquid explicant, quod in ipsa relatione composita humanitatis

continetur.

43쪽

HInc I. Relationes explicantes in

eo differunt a determinantibus , qudd illae aliquid explicant , quod continetur in relatione indicante; determinantes verb aliquid addunt, quod in relatione indicante non continetur. ζ 3. II.)2. Relationes explicantes vocari possisunt intrinsecae, hoc est ab intra, vel essentiales subjecto, de quoassirmantur; relatrones autem determinantes possunt appellari extrinsecae, nempe ab extra, vel eidem subjecto accidentales . Siquidem priores illae continentur in id ea subje Eli, in qua non continentur poste

riore S.

3. Relationes, quae relate ad aliquod objectum, de quo amrmantur, sunt determinantes , hoc est extrinsecae , fieri possunt intrinsecae , nempe explicantes

relate ad alia objecta, quae sub i llo sunt, ut species sub genere, vel ut individua sub specie, vel ut partes sub toto. Exempli

gratia relationes tum rationalitaris , tum

44쪽

ὰd Philosophiam. 2sἰrrationalitatis sunt determinantes relare ad animal, quia ipsis ita determinatur ipsum animal, ut rationalitate distingui possit idem a brutis , irratio ua- Iitate vero ab hominibus .. Eaedem vero

relationes si affirmentur, illa quidem de homine, haec autem de bruto, essen rexplicantes, hoc est intrinsecae , nempe essentiales suis quaeque subjectis, quia in ipsorum id eis continentur. 4. Quare idem objectum aliis relationibus explicatur, aliis autem de te minatur . Veluti homo, nempe obiectum, quod relatione humanitatis indicatur , determinari potest relationibus sanitatis, infirmit aris , divitiarum , paupertaris , aliisque hujus generis, quae sub i- dea hominis non comprehenduntur, quibusque idem circumscribi potest, dicendo hominem Ianum re divitem , , Vel hominem infirmum , pauperem, O abjectum . Explicatur vero ipsum objectum relationibus rationaIitatis, gravitatis, impe-nerrabilitaris, aliisque 1 ub hominis idea comprehensis, ut si diceretur homo ra. rionalis, gravis, impenetrabilis. I. Relationibus explicantibus explica

45쪽

2 6 Introductio tur subiecti natura, veluti dicendo superficiem esse, quae extenditur in longitudinem, & latitudinem: determinantibus vero distinguitur subjectum in genera inferiora, vel in species , vel in individua, vel in partes quae sub ipso,

vel in ipso continentur . ita subjectum Animal rationalitate, & irrationalitate distinguitur in hominem , & brutum , quae sunt ejus genera inferiora. 6. Quibus relationibus determinatur, distinguiturve genus aliquod supremum in genera inseriora, vel aliqua 1pecies in 1 ua individua , vel aliquod totum in suas partes, iisdem explicatur natu ra partium, vel individuorum , vel specierum , vel generum inferiorum . ita rationalitate, & irrationalitate , quibus determinatur, distinguiturve animal in hominem , & brutum , quae sunt ejus genera inferiora, explicantur eadem genera inferiora, veluti cum dicitur: homo es rationalis, vel brutum es irrationa

le .

p. Ex qω inserimus suprema entium genera innumeris quidem relationibus

distingui, determinarique posse; nullis

autem

46쪽

ad Philosophiam. 2

autem relationibus eadem posse explicari. Siquidem explicari minime possunt, nisi ea, quae composita sunt o adeoque suprema entium genera, quippe quae ut suprema sint, debent esse simplicissima, nullis poterunt componentibus relationibus explicari. Sed jam ad quartum relationum usum

deveniamuSa

g. I 4. Jarid igitur relationes usurpari diis ximus tanquam Res , de quibus

aliquid enunciatur.

Notandum est enim relationes , quibus objectum compositum explicari potest, habendas esse veluti totidem adspectus, lecundum quos vel conjunctim, vel singillatim objectum ipsum expendi potest, dum idem in 1ermone indicatur, quo de ipso aliquid enuncietur. Ita superficies , ut composita ex relationibus longitudinis & latitudinis , indicari expendique potest tum relate ad longitudinem, tum relate ad latitudinem, tum relate ad utramque simul. Quare

47쪽

23 Introductio Quare cum sepe contingat , ut ad majorem sermonis claritatem signanter exprimi debeat adspectus ille, secum dum quem objectum compositum indicatur, ipsumque accipiendum est hinc relatio, quae adspeetum ipsum exhibet, enunciari solet brevitatis gratia tanquam res. Puta cum dicitur Longitudo juper- fetet , vel Latitudo supersciet , potiusquam longiori sermone superficies accepta relate ad ipsius longitudinem , vel accepta relate ad eius latitudinem: nempe superficies proης es longa , Vel prout es tata. Idem evenit etiam quando obiectum compositum, ut facile subaudiendum, silentio omittitur, pura cum dicitur pti iachritudo subintellige objecti pulchri) δε-

Ubi vero adspectus omneS , omnelae relationes, quibuS enunciandum objectum componitur, signanter exprimere juvat, ipsarum quoque aggregatum unica voce tanquam res indicatur ; sed quia apud Veteres rariora sunt exempla, ideo istiusmodi voces ut barbarie habentur, Veluti Petreitas , Pauleitas . Tamen Asinius

48쪽

ὰd Philosophiam. 29nius Pollio Patavinitatem quamdam in Tito Livio se notare dixit. Et Plato quamvis alioquin eloquentissimus athi-xarem quoque & Mensalitatem dixit . Hinc apud Laertium in Diogenis Cynici vita, Platone de ideis disserente, nominante: Equidem, inquit Diogenes, mensam, & cyathum Video; mensalitatem Verd, athita emque non video. Cui ille: Recte, inquit, quibus enim cyathus, mensaque conspicitur oculos habes; quo autem meWalitas, & e arbitas c spicitur , animum non habes. Sed & apud Fabium elegans est distichon in Hermen quemdam, qui longis dictionibus oblecta

batur

Gaudet honorificabilitudinitatibus

. Hermes

Consuetudinibus, sollicitudinibus f. 13.

Porro quando accipiuntur relationes

veluti si res essent, dicuntur acceptae in sensu abfracto I in sensu autem concreto, quando eaedem usurpantur ad explicandum , vel determinandum aliquod obje

49쪽

Υ IU. De relationibus relate ad proprietatem improprietatemque fensus in quo accipiuntur , ο vocabulorum, quibus c-

nunciantur.

AD primum quod attinet, duplex

est sensus , in quo accipiuntur relationes: proprius, alter & improprius, sive metaphoricus . Sensu proprio dicitur accepta ex: gratia relatio volatus ubi loquimur de Avibus; eadem vero sensu improprio, sive metaphorico, si de anima, vel spiritu amrmaretur. Idem dicas de relatione laetitiae , quae sensu proprio usurpatur ad notandum aliquem hominem; si vero adhiberetur ad determinandum colorem vestis ejus, eadem relatio sensu metaphorico diceretur accepta. f. II.

50쪽

ὰd Philosophiam. 3t

Q Uod utem pertinet ad proprietatem

improprietatemque vocum, quibus relationes exprimuntur, plurimae quidem ipsarum suis, propriisque vocibus explicantur, ut aequalixos, similitudo, pulchri-rudo ; sed aliae quam plurimae ob defectum aptae , propriaeque vocis, nonnisi alienis , impropriisque vocibus, Vel peculiari circumloquutione exprimi possunt. Ex.gratia: Si exprimenda sit relatio non quidem olbedinis, sed quae albedini quam maxime accedit, vocem albedinis usurpamus, sed eamdem ut improprie usu Patam moderamur, praefigendo ipsi particulam sub , qua veluti admoniti auditores de ipsa improprietate vocis, mentem nostram assequi intelligentia valeant;

atque ita de subjecto, de quo loquimur dicimus ipsum esse jubalbum. Idem intellige de relationibus subacidi, sermo

suidi, di aliis hujusmodi.

SEARCH

MENU NAVIGATION