Poematum editio nova. Accedunt praeter alia libri, De contemptu mortis ...

발행: 1621년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

Postremus liber docet, Hiram nostram esse in uno Iesu Chri- fo reconditam. ctuem antiqui Parres semper sunt iu-rMiti: doneς in carnem tandem venit. Idem nobis fa 4 eiendum esse. Conducere huic rei assiduam ill ι eon-remplationem, veram sidem,spem, charitatem, veramque anteacta υita poenitentiam. Cogitandum quoqua. de martyribur, qui exemplo suo docuerunt. eundem, mortu terrorem sustulisse, qui hanc sustutit. Cuius naiariuitra, vita , mors, Iriumphus de morte , describitur. IExirpinum , quod Iestat adhuc, decurrimus omnipotens. tibi mortali de sanguine creto, Nec coeli minus inuicto terraeque parenti, Ius vitae arbitriuinque sui, mors tota reinisit, Et fracti cessere Erebi cum fontibus amnes. Felices hinc moιte tua, ptimordia lucis

L I B. IV.

72쪽

Ducimus, Et victi tenebras calcamus Averni. Prima adeo leti faciem, caecosque tumultus, Corde recursanies dubio poenamque trahentes. Subdidit alma fides, magni complexa Tonantis Immensam sobolemai due: quam protulit, aeui Impatiens. semperque in se conuersus Schaerens, Eternus vitae genitor: velut aethere in alto mammantes radios . formoso e lumine, Titan.

Illum igitur, longe conspectum , atque omnia luce smen

Complentem nunquam occidua, perque Omnia nu- Tempora fundentem, cunctorum oracula patrum, Et longus venturum olim praedixerat ordo

Isacidum, sceptri gens non ignara futuri, Extra orbem letique vias: ubi nulla piorum Gaudia, cura necis, volucrisque includeret aevi Festinata dies. Quippe illuc ducere vates,

Attonitos coeli monitu sacroque furore. Illuc tot Cananaeae amnes, viridesque recessus, Fluminaque, dc dulci manantes necta Ie lucos, Arvaque coelesti vix decedentia mundo Arboribus patulis, foecundaeque ubere glebae. Illum omnes heroum animae, quas saecula prisca Ediderunt, videre, inter curasque laboresque, Et leti terrorem & moellae incommoda vitae.

Illum &Lamechide. sceleri gentique superstes

Humanae . cum praecipites e X aere nimbi, Montibus undarum grauiui, coelumque penimbres Ingrueret terris, teriasque inuolueret aequor. . :IIlum de foecundus genitor . cui natus ad aram

Astabat, generis tanti & spes sola nepotμm, Iam vinctus pictasque genas pulehrosque Iacertos, Eductumque atro tincturus sanguine ferrum: Ni puer ex alto volucer demit sus Olympo,

Libsatum, sacra ceruice . a icueret ictum. Illum s

73쪽

Canities Iacobi longaeua, in limine leti,

Vidit ouans animi: vel cum se immanibus ausis Luctator coelo opposuit, natoque Tonantis. Illum etiam, dux intrepidus per deuia Moses Additus erranti populo, conterritus hausit Saepius, aut fessis praeeuntem, aut numine fractas

Instaui antem acies: aut cum caligine multa Vestitus, totoq ue ardentis culmine montis,

Bis quinos monitus ingrato panderet orbi. Ante alios autem,imperio fidibusque decorus Nagnus Iem des, ingentes pectore motus Praetensit, totumque animo concepit Olympum. Et consanguinei regnum viresque superbi. Nec secus ac longe conspectum affatus amicum est. Quin etiam, tanto perculsus numine, tristis viturus Phlegethonta negat, manes' tie profundos, Attonitus . laetusqne animi certusque salutis Acturus quanquam medio deprensus Averno, Et circum obsessus gelidae caligine mortis; Pactorum memor, & promissi pignoris haeres. Hinc pulchros memorat sceptri venientis hon

res.

Et regem, terrae dominum , fatique potentem, Portendi: virga indomitos qui proterat hostes Ferrea. justa animum si quando incessierit ira. Hujus in aduentum, stimulis percumus ij dem, Et coelo plenusque Deo, noua saecula condit Naximus Amossides, regum haud indignus auorum. Ille &, criminibus pulsam, terrisque fugatam Astraeam, coelo comitem descendere ab alto Aspicit ingenti puero. quo frausque dolusque, Et letiis eius, & tristi vis proxima leto, Desinet, b fracto mitescent tempora ferro.

74쪽

Nee stabulis se inserre lupus cessabit, & agnis

δε cclinare latus: junctaeque informibus ursis Pascere securae media de nocte iuuencae. Nec pecudes inter totisque armenta diebus Nequicquam formae saeuor una errare leonum. Nec quinque, ac totidem , dictantes fata puellae. Nesciuere diem , caelo quae iungeret alto Depressas errore animas; certosque furores, Vitaque mandarunt folijs. Sic tempore ab omni Et vix iam prima crescentis origine mundi, Dilecto occurrit populo seqtέ omnibus unum, Aduentumque suum, dulcemque ostendit amorem. Terrorem ut leti horrificum , moestosque pavores, Vita idem, vitaeque autor, formidine captis Tolleret ex animis. summo dum missus Olympo, Ferratos magno erueret molimine postes Eumenidum, gentesque atro subduceret Orco, Ereptas leti imperio, & crudelibus umbris. Ac veluti, si quem laetae sub fore iuuentae, Vertat amor, primaque animum dulcedine tangit Casta Venus, nequit expleri, pictosque pudore miratur lustratque oculos, nutusque Ioquentis

Obseruat, sequiturque pedum vestigia passim

Obvia, nec pulchro meminit discedere vultu: Haud aliter summi non enarranda parentis Progenies, nunc hac terras sub imagine, nunc hac, Lustrauit, praesensque tuis occurrit ab alto, Et comitem dedit, & res us coniunxit egenis: Corpore dum nostro, terras intrare parantem, Suscepit, nostroque hausit de sanguine, tandem, Nupta Deo, totumque parens illaesa pudorem. Protinus exortum, tenebris cedentibus vltro,

Ceu nato post astra die, gens omnis Iessae, Promissis infixa animos, sparsaeque per urbem Telliquiae tenues veterum sensere pio rima

75쪽

tam desiderio exhausti, iam mentibus aegri:

Optantes eadem cuncti, pariterque precati, Depositum vitae, pignusque ante Ora tueri, Atque oculis coram domitorem expendere leti. Vt cum magna domus , digressu exercita pridem Grandaevi, que in sola videt, quem sola parentem,

Sola diu iam dixit auuin, spemque omnis in uno Fixit, ec astiduis lassauit sidera votis; λSi quae illum patriae carisque parentibus oIim

Prospera lux longis venientem sistat ab oris: Illum adeo, multis si jam voluentibus annis Accipiant reducem; certatim hinc turba nepotum, Hinc callae matres, hinc certant oscula natae Praeripere,& laetas diffundunt attia voces. Hunc igitur, seu mane nouo Tithonia coniux Ardentem Phoebi radijs praeuertitur Ortum, Q Seu cum candentem medio regit aethere currum,

Et sero in uini condit sub gurgite Titan;

Vnum animis specta, totoque in pectore conde, Tot quondam inlidijs, tot tempestatibus actum. Stud illum virgo infelix, castissima rerum, Magali locat in medio, foenoque reponit Plorantem, di nostro singultus ore cientem: . Seu Nilum petit exilio, patriosque penates, Heu puer,& multo quae litus sanguine linquit. Quem propter, dum dulce caput vix tollit in auras, Tot blandae cecidere animae, mediasque per urbes Attonitae planctu ruperunt pectora matres:

Siue illum genitor pallentis circuit Orci, Et longe populo semotum, in culmine sistit Verticis abruptio seu dirae incommoda gentis, Et totam Solymae crudelis sustinet iram. Sive illum, quem non animi capit igneus ardor

Humani, non coeli obices, non vltimus aer

Includit , tellusque pauet convulla tonantem, Lavit cet

76쪽

M DE CONTEMPTU MORTI

Txercet miseranda fames, morbique laborque, Pondere sub nostro assidue culpaque gementem:

Seu cum purpureus toto de corpore sudor Dimanat, triticisque Acheron horrore tremendo Nortis in aduentum gelidae perlabitur artus. Et totum iam nunc animo praegustat Auernum. . Praecipue, cum terram inter coelumque profundunt

Sublimis, latus es o sum. squallentiaque ora, Gentibus ostendit pauidis: letoque sub ipso Inclinat caput, de stillantem sanguine vultum.

Hac crebro repetens animo, crebroque reuoluens.

Dulcibus indulge Iachrymis,vitamque per omnem, Illis vulneribus, illoque in sanguine, moellus Circumerra: menvsque oculis humentibus hauri, Ceu praesens. luctantem animam, Ditique necique. Haec inter, veluti venturam ad singula, mortem Intuitor. ne quae rerum subrepat inanium Cura. vel illecebris blandae capiare iuuindi: Oblitusque tui, tantoque oppressus amore, Inge utem precibus vitae venerare parentem, Aeternamque Dei sobolem: tot saecula frustra Pratribus expectatam olim , votisque Vocatam: Cui nec lanigerum manantes sanguine fibras, Nec pinguis tauri ardentes suspendere ad aras viscera profuerit. quamquam alte in cornua surgat Jam primum, crescatque animis sed pectore ab imo Flagrantes gemitus crebro, & suspiria duci, Trro reique animo repeti, vitamque peractam; I alibus instando, crebroque . eademque monendo:

I Iagna Dei soboles, tibi enim tibi pectora moesti Soludiariis. & salsos lachrymarum effundimus imbres.

Heu genitori rerumque opifex heu patris imagor Neu totum vitae pelagusi totumque profundum

Tene olim. c o venientem. vi bisque per Omnis Brachia

77쪽

Brach Ia tendentem miseris, morbosque fugantem'

Et Regis tantum aetherii praecepta canentem. In terris, leto dedimus e tene, optime cum iam Vulneribus tergum effractus, flagrisque crusritus, i Deficeres, nourosque artus ceu pignora supplex Ingereres nequicquam oculis, d i uel lere ferro Humanae potuere manus ' at territus aetherHaesit, & obscena latuit caligine Titan. Tunc etiam dulcem mixto cum sanguine lympham Reddebas moriens, venturae pignora Vitae, Et totum rupto fundebas corpore amorem; visceribus mediis eductum & pectore tot O. Nos scelerum facies, aeterne , expleuimus omnem In te y Ceila ruit, nostraeque injuria culpae. Et lapso generi mors intentata, per arrus Exhausta est, inuicte, tuos. ne vita periret

Omnibus, aut leti submole immota iaceret, Plena metu, plena imbelli formidine & umbris. Tu serus, tu maneantinis illabere nostris, Tu C lus totusque faue. te lpiritus unum Induat: incumbatque tibi, jam functus & exors Casibus assiduis, & inerti corporis usu.Τalia cum gemitu, seu vox exacta te quatur, Seu nullus linguae strepitus te didat in auras. Haec adeo , dum vita manet : seu laeta iuuentus

Corpus agit solidum, seu nondum effoeta senectus iExercet toto defectas sanguine vires. At vero , postquam ossa calor jam linquere coeaepit, Ultimus, dc leti luprema aduoluitur hora,

Cum jam haeret lingua infelix, vitiique sub ipse

Diriguere oculi; tum vero, intendere mentem, Tum magnos gemitus praesertim, ad sidera volui

Edico, di totum precibus conuelleret ccclum:

78쪽

Tum mitem versare animo dulcemque parentem'. Cuius in aeterno fixa est elementia nato. sentiet omnipotens, & opem, miseratus, anhel istsistet, & attonitis, oculisque offundet ab alto Instantis speciem sermosam& gaudia vita . Vnum hoc praecipue, si quae est fiducia vero,

Et coelo demissa iuuant ptaecepta, monebo insidiae quantum precisus contendere fas est, Posce Fidem . posce intrepidus, certusque potiri. Illam coelicolum genitor, cum numine terram Fundaret, solidumque undis includeret orbem,

Edidit, auxilium lapsis in Tartara rebus. Illa polos penetrat, longeque in saecula mittit

Ardentes transacta oculos, venturaque lustrat, Et coeli sequitur tot per convexa Tonantem,

Picta sinus, picta undantem per nubila limbum. Heic genus heroum, coeli quibus atria Diva Reelusit, seriem longaeuam a sanguine primo,

Pectine sollicito, multaque intexuit arte. Stant terni proceres , fiat magno foedere nixa Progenies, totum terrae promissa pM Orbem, Stellarum similis. stat torva AEgyptus, Sc omnes sudorum facies, & foeda incommoda regis. Et iam seruitium pertaesia. & triste tyranni Imperium, coelo armata &famulantibus Euris, Ibat laeta acies. Helcatram incumbere nubem Fecerat Ordinibus medioque ex aere, flammet

Fulgentes radios pulchrumque albescere lumen Nocte sub obscura. Iamque illos gurgite in ipso, Instantum immemores, med ijsque incedere in un- . dis, Cernere erat. dabat egressum fugientibus aequor, Et sponte immensos sternebant aequora montes. Nec longe Debora,&Gedeo, &formosus Iephta,

Incedunt, humeris conspecti, di pectore lato: omnes

79쪽

Omnes pollicitis vatum, virtutibus Omnes Inuicti, monitisque animos ingentibus acti. At natus Manua ,spaciosa in valle leonem Connixus dextra illidit, tergoque reuulsas Hurorum portas, de alienos sustinet axes, Rupis inaccessae, aut frondosi culminis instar, Intonsus, setisque rigens immanibus heros. Nec procul hinc tactum Iordani interritus armnem

Insistit senio t. quem turbo abruptus in altum Mox, & candentes rapiunt super aethera bigae. Illum caeruleas amatu accendere nubes ras Cornipedum longe aspiceres , comitemque petau Brachia iactantem nequicqtiam. δc vana mouentem. Nec non &iuuenes, primae uae robora pubis, Ob Iitos leti, flamma in fornacibus ingens Lambebat , perque ora viris & ebrirnea colla Hinc inde errabat paulatim innoxius ignis. Atque heic porticibus subnixam Jc mille columnis, Praetextam cedro molem, ad fastigia summa, Instabat Solyme venturo attollere Regi; Templum , immane, ingens, pulchris Iue orientis amoeni Conspectum donis. & barbarico elephanto. At Vates. unum attoniti, visisque subacti, Vnurn omnes, defixi Oculis animisque, tueri. Illuna autem , qua parua iacet despectaque Bethse,

Et requies pecori, & pecoris dilecta magistris,

Ignotum terris, nec quicquam tale minantem , Vbera siccantem in gremio materna videres. Quem senior multumque animo rimatus,& ante Venturum edoctus generi, quam lumina vitae Linqueret; exanguis iam aeuo, accurrensque , ite- mensque,

Protendentque manus ambas, arcteque prehensum 'E Vocife-

80쪽

vociferans premit,ec lachrymis affatur obortis. Parte alia, tenues animae, Vitaeque silentum, Emergunt tumulis, quas vox emissa, sub auras Elicit, & turpes discedunt corpore morbi. Tantus honos, magnae tanta eli fiducia Diuae. Ipsa aeterna sedet, summoque intenta parenti, Haud unqua in immotos declinat luminis orbes,

Praesentemq; videt: genitumque ante Omnia natum Saecula, nec nostro meritum succumbere leto, Toto ardet versatque animo, totoque reponit; Iam vitae dominum, niLjam mortale tenentem.

Nec jam humiles, ut quondam, aItus, aegrosque tra

hentem a

Sed nostros tamen. & , nostro cum corpore, longe Praevectum strepitus, & victi limen Auerni. Cui simul incubuit, roseisque infusa lacertis Pressit adoratum coelo caput; omnia late Nubila discedunt, tristisque e pectore cura Vanescit letique cadit densissimus horror. Non aliter, cum blanda tenet clementia terras Aeris, exactisque simul cum nocte tenebris, Formosum parat Eous sustollere vultum, Et Solis iam venturum praenunciat aurum Vix summae nutant segetes , summoque recidit Littore, nec canis indulget fluctibus aequor. Illa etiam, quanquam flamma stridente per artus, Respicit innocuos, tutaque in pace reponit, Et totum morte in media diducit Olympum: Quantus erit, quantusque animos caligine pulsa Excipiet, fessie statio suauissima vitae. Illam autem insequitur laeto Spes candida vultu, Et sublimis Amor. quem coeli examine , nullae Formarum facies, aut pulchri avertit imago.

Quid tantum dilecta suis promisit alumnis Porticus, aut Stasira potens attollςre vero

rectora

SEARCH

MENU NAVIGATION