Poematum editio nova. Accedunt praeter alia libri, De contemptu mortis ...

발행: 1621년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

pectora, vicinoque senex collatus Hymetto, Dulcior eloquio perculsas flectere mentesὶ Qua nuis Elysios depingat plurima campos Pharnaretae soboles, solique incumbat honesto, Nec leti nequicquam animis instillet amorem; Multa canens, quae nec diuina oracula vatum Non cecinere prius. Sic, cum vestigia lustrat Densa ferar, terramque impressis naribus haurit . Vesigatque canis; nunc huc nunc vertitur illuc, Et sese augurio infelix oblectat inani Errantis Prepetitque eadem, sequiturque relicta. : Exululans: montesque procul campique resuliant, Et longe, nemore e medio respondet imago. Illa Iatet, solumque sui diffundit odorem. Namque diu, primum Assyriis in finibus orta, AEgyptum mox Recundam permensa, Pachynum Contigit, & doctas Sapientia venit Athenas; Larga quidem, multamque ita hens e fontibus unis dam: ' i Non tamen expurgata satis, nec sordibus expers. Abramidae qualem, prisci gens hospita Nili, Accepisse ferunt, summoque e numine natus Hausit, &in terris diuino prodidit ore, Cui semper tranquilla Fides innixa recumbit. Hanc deposce igitur, votisque ardentibus Vrge, Venturisque intende animum, dc praesentia temne. Qui netiam, vitiorum odium, dc virtutis amo

rem,

Posce frequens. mors impuras formidine earpit Exercetque animas: Furiaeque ante ora vagantes, Terrifico admonitu tardarum, & tristibus hydris, Supplicia intentant miseris, poenasque minantur. Quas probitas, quas prisca piis a mentibus arcet Simplicitas, rectique ardor, neglectaque terris, F dapenas, sparsa incultos Melancea capillos:

82쪽

Visu haud laeta quidem, sed qua non aptior vlla,

Aut coeli reserare fores, aut Nilere leti Terrorem, moestasque animis abstergere curas. Felices nimium, quibus his se iungere solis Contigit, & vitae comites assii mere tantas. His haere, his assuesce lubens, his pectora firma. His neque te Musarum Helicon, nec mollia vatum Carmina, regalesque epulae, multusque Lyaeus Avertat, Somnusque pater, qui nocte sub atra Voluitur, & fessos curarum illabitur artus. Nec legum tristisque fori sapientia discors, Paeoniusque labor: quem nunc male turpis egestas Commendat; eoelo quondam Phoeboque parente Exortum. si vera reseri, ambage sub illa, Graecia, nil ultra vires mirata decusque.

Egregiae, dignaeque Di js autoribus artis. Sed neque dulce poli studium, lapsusque tueri

AE theris assiduos,& quae simulachra vagantur, Aut certis, aurata, lociS immota qui ei cunt. Mittendum est animum longe super aethera, longe Aurorae thalamos supra, & laquearia mundi ultima: si leti tibi cura excedere fines, Et vitam gustare prius penitusque requiris. Ante suo tardi quam cedant corpore sensus. Sed neque magnorum properanda negocia regum. Et quaecunque humiles inuitant praemia mentes. terno rege abducant vitaeque parente: Aut sublimis honorum ardor. defixaque terrae Nunquam expleta fames auri. quantum illa veneni Intulit humano generi, quantumque retiuo In terris animi patitur sordescere coelo Ut cum sepositum teritur rubigine ferrum, Neglectum simul agricolis, & inutile bello: Sive hastas iuuat, dc volucres armare sagittas,

Vomere seu duram splendenti inuertere globam.

83쪽

Trgo Iterum subigi tellurem iterumque monebo

obstantem , tardosque, ut pridem, auertere sensus, Vsbus humanis, totamque auertere mentem Sensibus: & certis immotam affigere rebus. Ex quo deceptos coluber formidine turpi Inuoluit, pulchroque hominem non passias in arvo, Immunem Ieti imperio traducere Vitam. Illic sub tremulis argutae frondibus aurae Assidue suspirabant, dc odoriferum Ver Spargebat tellus, spargebat lacteus aer. In medio,sons purus aquae, niveaeque videri Crystallo similis, formoso natus in horto, Quattuor hinc totas atque hinc obeuntia terras

Flumina fundebat, Iatis solatia campis. Qujppe illinc, musco virides, interque Iapillis

Di itincti niueis, certabant currere rivi, Et tuto uinino suadere in margine somnos. Quarum temperie madidasque aspergine ripas, Herbarum partu assiduo ridere putares. Ridebant ripae, ridebat roscida tellus. Nec pictae florum facies, cantusque volucrum Vsquam aberant, vallesque cauae, collesque supini.

Ipli autem, nullo contacti corda dolore, Et vacui curarum , aut circum in gramine laeto' Plaudebant choreas , aut fontes propter opacos, Ignaros operum condobant carmine soles. Aut rerum perculsi animo novitate, recentem

Naturae genium,& magni primordia mundi. Lustrabant, pictosque oculos flammantis olympie

Quotque dies, tanto surgentem corpore Solem, Quantus coelo ardet, flagrantem lampada voluens Per spacium mundi immensum, vultumque coman

tem.

Nec non & terras animalia sparsa per omnes Tum ptimum, primaque omnes ab origine causis.

84쪽

At nimbos segetum, quos terra inculta ferebat, Ambrosiae tinctos succo dc vitalibus auris, Amabant Tephyri errantes, messemque perennem.

Non sulco genitam, non curuae falcis egentem, Et sponte ex ipso manabant aere mella. Nec minus de multum coelo nemus, arbore densa Surgebat. quarum in medio, pulcherrima longe, therios panaceae imbres, rorisque beati AE ternos latices, nigrae medicamina morti,

Spirabat Vitae folijs felicibus arbos. Saepe sub hac ut fama refert, flagrantibus ambo Inuoluit radijs, dc luce ardentis Olympi,

Naiestas vicina Dei, totamque iuuentam Amabat vox una, dc inenarrabile murmur. Saepe Dei soboles, clara se in luce refulgens, Exhibuit, turba aligerum comitata, per aethram

Delapsa, rursusque polo discedere u isa. Altera, laeta quidem, blandisque uberrima pomis, Quam foeda ingluvie spirisque immanibus ingens Cingebat coluber, Diti sacer. heu quibus ille

Perditus insidijs rerumque ambagibus orsus, Impulit, attingi vetitos, decerpere fructus. Exit Io, labor tu solitus, terrorque, metusque, Invectumque nefas terris: curaeque, dolorque, Et foeda ignotam traxerunt crimina mortem. Quam supero natus genitore, in faucibus Orci Perculit attonitam , domitoque autore pauentem.

Iulgidus exuuijs spolijsque intrauit Olympum.

Continuo exorti iuuenes, gens edita coelo,

Gens inuicta fide, gens turpis nescia culpae: Quo S neque poenarum species, neque mortis imago Terruit ulla: nec immiti superaddita leto Saeuities, fractique artus, admotaque flamma Visceribus vivorum, & inundans sanguine tellus;

Vt quondam, superis, vitaeque aduersa parenti. Tantus

85쪽

LI BER IRE

Tantus amor, Ditis domitas perrumpere vIres, Et, vitae,super astra sequi, regemque ducemque, Frotinus inuasit vacuas formidine mentes. Quanquam illum solio formosus continet aether Aurato; tamen ril praesenti numine, terras Implentem proprias, coelique e limine pulchros Aspirantem animos. Qualis, cum mille per hostes Elapsus, dux impavidus, stat in aggere valli Victor, & instantes spoliis accendit amicos: Illi autem neque tela vident, neque sanguine duros Perfundi spargique humeros. dum vita receptos Deserit, inque ipso morientes aggere linquit. Ipsi igitur, coelo intenti, mortalia supra

Extulerunt aciem versae ad sublimia mentis, Venturaeque animo lustrabant gaudia vitae, Assidue; Venerem auersi, licitosque Hymenaeos Saepe etiam, castaeque domus solatia natos. Pars quippe in solis ducebant montibus aeuum, Et nemorum spacijs , aut per deserta viarum Errabant, exosi homines, famosque tyrannos Vitantes structosque dolos, rabiemque nocendi; Tuti inter latebras tantum, & spelaea ferarum. Pars tumulos inter monumentaque luce carentum, Quos idem addiderat coelo pulcherrimus ardor,

Fortem exercebant animum letoque parabant.

Pars, quanquam populi in medio, turbaque piorum. Instantem veluti versabant pectore mortem Assidue, vitae immemores; corpusque domabant Terrarum exilio : delictaque moesta luebant Diluuio lachrymarum, actoque ad singula luctu; Infandamque necem pendentis ab arbore Regis Insculpti impressique animos. sic linquere terras, Et veram soliti moriendo inuadere lucem; Ardentes vel ut effuso prorumpere cursu,

Gi quando exigeret saeua inclem entia Vitam,

86쪽

να DE CONTEMPTU MORTIs

Aut rerum genitor collapsos solueret artus. Primus ab cxcussa gelidi formidine leti, . Norte Deo geniti, subito discedere coelum Saxorum quanquam in inedio nil territus imbre Isacides vidit juvenis, natumque parenti Iam junctum, dextraque simul de parte micantem. Ille quidem . primusque tulit certusque coronam In lignem . fulgentem auro gemmisque coronam, discriptusque polo legitur radiantibus astris. Hunc alii rursusque alij mox deinde secuti, Flamma: inllar: quae sponte sp a Petit aethera magnum,

Exorta aut nigro in nemore, aut in culmine montis, Vestiti circum arboribus. volat illa per auras, Restingui indignata. licet cum fontibus omnis Undique diagricola,& curtius concurrit arator' Vnde viris vis hanta 3 unde hic in mentibu

ardor,

Nec blandis vitae illecebris, nec cedere morti' Sola Dei praegressa viam certillima proles,

Victores animos , coelique afflauit amorem, Immo tamque fidem. qualem neque Tartarus ater Excutit, aut mortis vis importuna minantis.

Ante etenim aduentum geniti bis Regis, di ante Humanae quam foeda Deus contagia labis Abluit, & mi sso lustrauit pignore terras, Haud frustra aeternam spondebant omnia mortem. Nec quicquam ante oculo . leti nisi tristis imago, Astabat, maestoque Acheron horrore premebat, Desertas Superis animas neglectaque corda. dus, in rum atrox, iminenlum,atque insuperabile pon- Missa Dei soboles, fessa ceruice gementum Abstulit,& trunco moriens suspendit ab alto. Haud secus, dc si quis connixum corpore toto, Guruatumque artus Atlanta, humeris'; tenentem. Ingente q

87쪽

73 LIBER IV.

Ingentes astrorum orbes, onus exuat ultro, Et cum sideribus istum subducat Olympum. Quin etiam, nostra penitus sub lege teneri, Mortalesque haurire auras dignatus.'ut omne Depressum tenebris, pridemq ue in Tartara missum, Erueret leto genus, & pallentibus umbris, Morte sua , gentemque aliam, noua pignora , tellus Tolleret, immemorem scelerum, letique pavorum, Heu a mors heu inuicta fides jacet altus olympi Rector humi, nostroque ultro se corpore cingit, Et tantum haud ullam patitur de corpore lordem. Qu in etiam, coelo ignarus terraque teneri, Dilectae sedet in gremio genitricis, & ore, Quo nubes, pelagique iras, ventique remittit, Olcula materno partitur dulcia collo,

Virgineisque genis. illi pudor aemulus igni

Eoo. vultumque horror demittit honestum. Et tacitus stupor. & magni reuerentia coeli. Nam quis te, puerorum o sormosissime, nostras Speret adire domos moribundaque sumere membra, Et vitam hanc, leti sub conditione, pacisci' Nate Deo, quis tantus amor, quae tanta lubido, Humanum seruare genus: ut inhospita terrae, Et nostro indignam nasci de sanguine gentem Respiceres, an trique ignota in parte jaceres Tene ali sustinuisse decem lastidia inensium Inclusum materno utero Meia' sanguine multo Turpatum. trilleiiq ue genas, coelestiaque ora. ternum statuisse atra de morre trophaeum 3 Iamque tibi pecudum vigiles ante Omnia cingunt Pastores, tuguri exiguum, dc pcnetrabile culmen Immiti Boreae, matutinaeque Pruinae, Parvaque dona ferunt, cernutuque in limine primo Insolitos coeli thalamos & virginis aureae. Atque utinam vestit,o pueri, pars magna laboris,

88쪽

5eruassem pecudes, pecudes in finibus ijsdem

Seruassem. Lycidasque aliquis, vel pauper Amyntas, Insomnes illo duxissem tempore noctes: Victori certe umbrarum letique futuro, Duxissem viridem circum incunabula laurum: Quamuis tristis hyems, gremio constringeret omnes Arboreos foetus, florem neque panderet ullum: Nec spes aut Hyacinthe tui foret, aut Amaranthe.

At de suberibus prompsissem dulcia mella,

Aut pressum lac de calathis, quae copia ruris: Aut incomposito certe, quae prima voluptasPastorum pueris, cecinisse in carmine laudes Virgineasque tuasque: nec hinc aut pulcher AleΣis, Aut partem Galatea sibi subduceret ullam. At non sidera vasta, Deum nescire fatentur, Angusta quanuis sub paupertate iacentem. Nec tantum potuere , humili de cespite culmen Congestum squale incultus festinas arator, Horrida cum laeuae cireum stant frigora brumae, Indutique humiles abiecti corporis artus. Omnipotens quantum mens, & sublimis imago

theri j genitoris, & inde scripta potestas:

Quantum, quae,terrasque omnes, pontumque Profundum

Et coeli liquidos maiestas sustinet orbes. Iamque domo procul exciti, dictantibus astris,

Adueniunt longe Nabathaeo e littore vates. Nec minus aetheri j juvenes, circum undique culmen Exiguum, choreasque agitant plaudentibus alis, Et totus rerum artifici descendit Olympus. Nam qRanquam, nequeTarpeias bellator ad arces Ibis ouans, procul augusto comitante Senatu;

Murali neque tormento Mavortia rumpes moenia,nec clusas perrumpes ariete portas:

At raucunxtonitru , quo fractus dissilit orbis

89쪽

Terrarum pontusque; tuum est. tu ardentibus astris Transfixum, multo percurris fulmine mundum. At Boreas tibi seruit, at igni armatus & auro Orion: at Pleiades. septemque Triones, Nocte atra, sedesque tuas & limina seruant. At vero, quacunque pedum vestigia figes, Ad tua perculsi cessabunt nomina morbi, Et caeco Pluton animas dimittet Auerno. At te, terribilis leti Ditisque potentem,

Aerias equitantem auras, nubesque secantem, Circum acies fusa aligerum, atque exercitus omnis Caelorum, qui nascenti se iunxerat ante,

terna euectum Capitoli in sede locabit,

Excipietque iterum venientem, & nube serena Fulgentem, nostrosque humeros, nostrosque lacertos. Tum, simul horrisono fremitu,tua buccina Gangen Percurret gelidamque Helicen, mors tota Iemittet Pallentes populos, de dulci luce.carentes. Salueautor, salue omnipoteus, qui sanguine nobis Effuso patriam peperisti, & munera Vitae. Salve ingens leti domitor , quein corpore toto, Tertia lux nigris venientem caecepit ab umbris. Continuo fracta in lenierunt omnia mortem, Iamque triumphatum penitus penitusq; subactiim Audacem colubrum, morti qui vincula prini us Laxauit, totumque Erebo dimisit in orbem. Hinc ,leti immemores, venturo incumbimus aevo,

Et vitae egressi tenebris, donamur Olympo. FINIS.

90쪽

Amice

SEARCH

MENU NAVIGATION