Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

- Vlli. Iuris privati et publici discrimen praesensit Cicero. Τractationem enim de Legibus exorsus, inquit: u Quid est tantum quantum ius civitatis ius publieu 3 Quid autem tam exiguum, quam est munus eorum qui consuluntur ius privuιum' o Prosequitur: si Quamobrem quo me vocas Aut quid ortaris Ut libellos coiisiciam de stillicidiorum, ac de parietum iures Aut ut stipulationum et iudiciorum formulas componam' Quae et conscripta sunt a multis diligenter et sunt humiliora quam illa quaca vobis expectari puto. n Haec cum ius privatum spectent vel s rense, subiungit Marcus: a Quaeramus iisdem de rebus aliquid

My, Ι, . IX. Ciceroni itaque quiddam, forensibus disputationibus a tius ac praeclarius, est ius publicum vel civitatis. Dc cuius tradendi ratione haec nobilissime praecipiebat: K Non ergo a pra toris edicto, ut plerique nunc: nequc a XII tabulis, ut superi res; sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplianam putas. Non enim id quaerimus hoc sermone, quemadmodum caveamus in iure inrisais vel forensi), aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota causa est universi iuris ac legum, ut hoc civile quod dicimus, in parvum quemdam et angustum locum conci datur. Natura enim iuris explicanda est nobis, eaque ab homi-

X. Quid ergo de iure naturae et gentium, sive de iure civitatis inquirentibus erit agendum Universalis iustitiae, legum

et ossiciorum sontes crunt recludendi: unde pulcherrima naturao rationalis. et univcrsa societatis ordinatio, sanitas et felicitas ill creeet. si Cuius merito quis nos sacerdotes appellet. Iustitiam namque colimus. et boni et aequi notitiam prositemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito secernentes; bonos, non solum metu poenarum, verum etiam Praemiorum quoque exho tatione, enicere cupientes; veram, nisi fallor. philosophiam, non δ L l,ss, lib. simulatam allectantes 3ὶ. n Hinc illud pandetur criterium, noni, iii, i, S i, publicistarum modo, sed et forensium virorum, quo et naturae instituta, et summae legum rationes, simulque rectae earum i terpretationes, uno sermo intuitu pervideantur. η Et qui aliter, universos monet Cicero, ius civile tradunt, non tam iustitiae,

XI. Iam, ut propositum hunc finem assequamur, hominis naturam inspiciendam suscipimus: quum homines sint qui lamiliam, deinde civitatem, deinde gentes atque imperia constituant. Τriplex autem est hominis consideratio, vel aspectus. Scilicet, anima ipse lauitur, qua Dei refert imaginem et similitudinum: corpore utitur non fruitur , ad exteriorem vitam agendam ac

Servandam; demum, Creatore ipso impellente vel iubente, in alio- rum Societate constituitur, ut communi omnium adiutorio, animite c0rporiSque sucultates evolvantur, expoliantur, Ilersiciantur.

22쪽

Est igitur homo rationalis, physicus et socialis. Qua rationalis, aeternis honesti et inhonesti notionibus imbuitur; qua materialem naturam induit, necessarias relationes cum relisis sensibilibus obtinet, unde iuris capax sit in res materiales, quod ius olim dominium, nunc strictius proprietatem appellamus; tandem, tua socialis. domestico et politico regimine continetur. XII. Pro triplici hac hominis relatione ad entia moralia physica et foetalia, triplex erit tractationis pars. et triplex iuris Naturae et Gentium sundamentum. Primam sibi vindicat lex naturalis, entium moralium ordinem in se una complectens, quae cx aeterna mente irradians, rationales animas undique illustrat, eas ad omnem aequitatem n ciens atque instituens: deinde religio, eamdem legem ampliori lumine in hominibus firmans et collustrans. Secunda, ad materialum hominis naturam se convertens, proprietatis et dominiorum iundamenta et iura excutiet. Tertia, hominem ad moralem et civilem vitae consuetudinem iam odoctum. ad politicam societatem instituet, civium simul et imperantium ossicia edisserens. XIII. Proposita partitione, nisi maxime fallimur. sinceram iuris naturae et gentium notionem expressisse videmur. Totam nempe naturam complexi sumus, iisque tantum summis relati nibus sive ossiciis, quibus scientia nostra inter ceteras morum diasciplinas extollitur. Nam, ipsa vocabula ius natu me es gentium. quiddam sonant magni et excelsi, a quo monemur non unive sam quamdam et indistinctam ossiciorum vel iurium tractationcm nobis fore contexendam, sed ea permagna capita esse arripienda. constituenda, sirmoque rerum nexu componenda, e quibus cet ra ex perenni veluti sonte proficiscantur. Permagna ea dixi, imo et maxima: talia enim sunt tria rerum genera, quae nuper a tulimus. Hinc iuris naturae et gentium sequentem desinitionem subiicimus: Misimia summarum retalionum. sive osticiorum. ρομbus naturae humanae cursus, eiusque societas eum Deo vi hominibus ordinatur ae perficitur. XIV. Hac utemur definitione. donec melior asseratur. Τulimus autem a Cicerone, cui ius naturae erat summa ratio, ins ta in natura. Ergo scientia, quae illas scrutatur atque ordinat sum-mBS naturae relationes, quae a ratione summa et principe dissi unt, erit scientia iuris naturae, omniumque gentium cum eamdem reserant naturam. Subiecta inter quac relationes illae exercea tur, entia sunt morsuta, physica et socialia. Omnium finis ultimus est Deus, sons veritatis, aequitatis atque immortalitatis. Dei existentia. et animarum immortalitas, duo sunt postulata, Sine quibus nulla de iuribus vel de legibus perlici, sed neque incipi queat disceptatio. Undo universam ossiciorum scientiam obtruncabat in radico Pulandorsius scribens: a In disciplina iuris natu

23쪽

Poetum, etpro Cluentis.

hitur l). v Perbellet In struendo aedificio, a fundamento ne atque a vertice abstrahituri Atqui sedes et vertex iurium atque onficiorum Deus. per participationem vero immortalis anima, quae a Deo mi, ad Deum refertur, et cum Deo coniungitur. Aufer animae immortalitatem, et simul naturae humanae cursum, sinem ac destinationem abrumpes; moralem ordinem evelles; iurium Sanctionem. poenas ac praemia non invenies. XV. Integrum igitur rationalis naturae cursum amplectetur, cui de eiusdem naturae iuribus sit proposita quaestio. Ille iter vitae cum termini statu, idest praesentis vitae ordinem cum suturae vitae ordine componet. Quum autem plurimi ex hac via desciverint. hinc scientia iuris naturae obtenebratur, hominum autem societas satiscit, omnique vento, convolvitur. XVI. Nobis omnes et singulas naturae humanae relationes periequentibus, eadem erit, que Olim suit, Romano Imperio satiscente, Ciceronis sententia: a Ad respublicas firmandas, ad stabiliendas vires, et sanandos populos, omnis nostra pergit oratio M. nEaque nos movet quam maxime Samuelis Coccei declaratio, qui postquam universos pervolvisset naturalis iurisprudentiae tractatores, ipsumque Grotium perpetuis auxisset enarrationibus, in hanc erupit sententiam: a Disciplinam iuris naturalis, etsi simplicissimis, nobisque innatis constet principiis, adeo implicatam reddidere illi, qui de iure dicto scripserunt, ut ipsa existentia eiusmodi iuris pluribus suspecta visa suerit 3 . v En quo abiit tot praeconiis elata sapientiat In qua tamen philosophiae parte a nisi

Omnes Unum sentiamus, et uno quasi ore praecipiamus, imo si unum fuerit erratum, vita omnis subvertetur 4M. nXVII. Perpetua igitur nobis erit mens et sollicitudo auctores perpendere. et non quid hic vel ille, sed quod ipsa natura d cuit, sirmiter tenere. Natura, inquam, qualis a Deo condita prodiit, qualis nunc quoque libere ad Deum assurgit, bonitatis eius ac sapientiae imaginem reserens; quatenus aeternae lucis ac iustitiae particulam, seu transcriptionem, mente sua complectitur; quatenus demum, aeternae iustitiae participatione, ossiciorumque eommunione, in una Dei atque hominum societate in te ris incoepta, in alia autem vita persicienda, colligitur et e Pmentatur.

Propositum habetis, iter arripiamus; illa Ciceronis semper

oculis et mente praeserentes: OMNlΛ SUNT INCERTA CUM A IURE DISCESSLM EST - IUS FONS EST AEQUITATIS, FLNDAMENTUM LI

24쪽

LIBER PRIMUS.

TITULUS I.

FAISA DE OniGlNE IURIS SYSTEMATA REFERΓΝTt it ET IL DICANT R. I. Errorum causae declarantur. II. Di rei ex corporea voluptate vi et utilitate ius eliciunt; ill et sapientiam laudant atque honestatem. IV. Stoici ex adverso, animae independentiam a corpore, et quandoque a le-ye statuebant, eam lato stibiicientes. V. Epicureismo adversabantur, qui Rempublicam invaserat. VI. Reipithlicae corruptio describitur. VII. Aio cismi audacia, politica oppositio, atheis mus. VIII. Pseudopolitici in duas scinduntur partes: aliis nihil natura bonum vel malum; l X aliis, iustitia cives ligat, non imperantes. X. Primi radicem iuris evertunt, secundi tyrannidem invehunt. XI. Ex his plurima hodiernis moribus retinentur. Xl I. Materialia, virtute animi abiecta, nos rapiunt ad Epicureismum. XIlI. Stoicorum satum vertimus in naturalismum et in pantheismum. XIV. Imo, pantheismus politicus iam late revixit et dominatur. XV. Duplex errorum sons: 1. inadaequata hominis consideratio; 2. corporis, animae, vel Stalus independentia a naturae lege, quae omnia movet ac sustinet.

I. Facilius ac tutius elucebit veritas. si errores prius intueamur. Quotquot itaque prodierunt salsa de origine iuris systemata, ex inadaequata hominis consideratione . tum ex aliqua eius des etione a Creatoris lege ortum habuerunt. Nam quum homo sit a nature ens eorporale. Spiris uale et sociale, pauci triplicem hunc hominis statum simul complexi sunt; deinde, alii ex corporis, alii ex animae, alii ex politicae societatis suprema quadam a pra existenti lege independentia, iurium originem pertrahere conabantur. Hinc tria systemata, ad quae cetera reseruntur, unive sam iuris scientiam ex suis sedibus perturbant. II. Primum est Aristippi, Archelai. Pyrrhonis, Carneadis. et Epicuri, qui Graecorum insaniam inter Italos evulgavit. Hi enim, quum immortalis animi obliviscerentur. solam sensuum voluptatem insectantes, eique inservientem utilitatem, ius ac ii stiliam ex sola corporea ri, et voluptate. vel utilitate dimetie- Duilia eo by Cooste

25쪽

bantur. Et sane, nillil in sensibus, praeter haec tria dispicies. Eminet vestimas: obstacula removet vel frangit vis: materiam tiarat utilitas. Ilaoc materialistis pro iure sunt, vel lura constituunt; quas sola quandoquo utilitato comprestenduntur: Sat. , Atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi l . Carneades vero, sustematis consectaria evolvens. iustitiam sequi summam asstirmabat stultitiam. Insanire propterea sapientem. qui naufragio vel bello ingruente, viribus imbecilliorem ex tabula vel ex equo non depellat, ut se ab undis vel ab hostibus pro ripiat. III. Egregia haeci Si enim ex corporea vi et utilitare ius licias, non hominum societatem, sed belluarum certamina constitues. Quod si eorpoream voluptatem pro iure inspicias, non rationalium creaturarum convictum, sed sordidum grπcm em-cies. Ergo, si ex vi ius. leoninam habes societatem: si ex voluptate, nefandam: si ex utilitate, truculentam vel Medifragam: humanam nulli bi naturam vel societatem. Νe tamen communem naturae sensum nimis aperte ostenderet Epicurus, sapientiam. honestatem ac iustitiam amrmabat: a Clamat Epicurus, non po . . de se iucunde vivi, nisi sapienter, honeste, iusteque vivatur 2). ni 8. Pulchre quidem verbis. re autem illam praccipiebat sapientiam vel iustitiam . quae ita cupiditates temperet, ut iis diutius uti licuisset. Unde ipse Cicero: η Λt etiam Epicuri liber est de sanctitate. Ludimur ab homine. non tam laeeto, quam ad scribe di licentiam libero. Quae enim esse potest sanctitas, si Dii ii Nat. mana non curanu Epicurus re tollit, oratione relinquit Deos 3 .n Vetera haec sunt et nova, mutatis aliquando formis vel nominibus. IV. Stoici ex adverso, corporis voluptate contempta, equidem cuncta hominis bona, universamque felicitatem, in virtutis ac iustitiae asseeutione constituere aggressi sunt: sed animam praepotenti cuidam lato subiicientes, eam in corpus iniquam, et in leges rebellem essecerunt. Nam et corpus adeo pro nihilo habebant, ut in ardenti quoque Phalaridis tauro, sapientem beatum esse effutirent. Animae' vero licentiam adeo extollebant, ut illam Numinibus parem, adeoque sui dominam emcerent, hominemque sibi mortem consciscere quandoque posse vel debere constituerent. Fati praepotentem vim ideo commenti sunt , ut, aliis quibusque legibus soluti, undae ius mortem oppeterent. V. Bona miscentur malis in hoc systemate. Emoruit Romae, prolabente republicis, ac praemitte Panaetio, Polybii et Scipionis Africani amicissimo. Quum enim Epicurus senatum,

curias, Poetas et Oratores. romanam denique iuventutem ac plebem ipsam insccisset: quumque late ruerent cum libertato virtus antiqua, religio, mores ac Pietas; meliores, qui tunc aderant ii Disitired by Gorale

26쪽

ri, ad Stoicoriam scholam, quasi ad naufragii tabulam, Se receperunt.

I. Quae societast Lucretius quaecumque mala in religionem contulerat: a Tantum relligio potuit Suadere maloriim. v Caesar, Oratione ad senatum habita, cum animae immortalitate, poenas alterius vitae suStulerat 1 . n Quod serme praestitit Cicero in oratione pro Cluentio: equidem non eX animo, sed ut dicendi quadam novitate excelleret. Verum, quae civitas cutu'

auditores talibus doctrinis delectarenturi Quanta imperatores, et patritii, et exercitus, et plebs libidine diis uerent, ex poetis,ot historicis, praesertim ex Sallustio et Tacito conspicimus. B manum imperium, quo non aliud gloriosi adeo incrementis toto orbe inclaruerat. Epicureorum doctrinis, potius quam Barbarorum copiis et viribus dilabebatur f. VII. Sed frustra, in Epicureos, et scepticos tunc Stoicorum Pnimus insurrexerat. Nam bona et mala corporis, quod tanta est hominis pars, agresti quadam virtute contemnens, virtutem tySam nimis arduam et sere impossibilem efficiebat. Deinde iura Ot ossicia ideis tantum metiebatur, et sola sere animi audacia ac independentia coarctabat. Sed hominem ipsum Stoici Deo ant ponebant, eo quod natura iste, ille acquisitione ac merito sapiens. u Quam maximus homo, ait Seneca, inter humanas vici situdines aeque constans ac Deus 2 l n Alibi: a Iupiter ipse diuturniori virtute potior, sed non felicior 3). n Prosequitur: a Contemnit Iupiter passiones hominum, quibus frui non potest: Superior homo, qui sibi debet quod ea contemnat, quibus frui posset M. is Quis haec iactantiae deliramenta non misereatur Τ Insuper Stoicorum illa acerbitas atque inhumanitas, politicae potius Oppositionis erat artificium, quam morum schola ad ius na

iv Romani epicureis mi et scepticismi duplex causa: prima, polytheismus quasi Deorum et frenis sensismus, cuius foeditate mores hominum in- sciebantur, dum religionis fides e mentibus facile abibat; altera, coniura-lorum studia, qui, revulso Divinitatis metu et corrupta iuventute, reipublieae eversionem moliebantur. Hanc in Caesarem culpam retorquet Ville- main: u Ces jeunes patriciens essem insis et sanguina ires, ces satellites de Catilina qui vivalent dans la pratique de toutes les in lamies et de totas tescrimes, et que les historiens nous reprέsentent comine u ne bande de mal-salleurs autorises dans Bome, ces impures figritiers des plus illustres Romains cavalent pas db iitre doctrine qu'un si picursiis me grossier; et Cesar qui les protegeait, et qui vorait en eux te seminatre u une tyrannie future, se servit de ces napmes opinions pour defendre dans te senat romainta coniuration et ses chela, it declarat que tout sinissaltila mori; que Pa- me et te corps syaneantissalent h la suis, et qu'il nj avait au de la du tom-lieau, ni Sole ni dou leur. Caton, d sisenseur de la liberte et des anciennesmoeurs, repoussa ropinion de Cesar. . lViLL., du Polytheisme. Praeiverat Lucretius: a Belligionum animos nodis exsolvere pergo. sVollerius romani aevi, fuit Lucianus. Post Numinis irrisores, populorum convulsiones vel Rirbari.

27쪽

turae et gentium comparata. Adeo enim noxam dominationem, antiquis institutionibus adversam, execrabantur, ut, post ibi nem, Suicidium, quasi ultimum desperantis animae solatium, atque liberi hominis effugium, extollerent. Quae nec naturalis nec civilis est sortitudo aut virtus. neque ad iura vel imperia constituenda aut restauranda, apta dispositio. Demum Stoici hominum actiones lato subiicientes virtutem cum libertate, providentiam, iustitiam ac Deum ipsum, e cordibus, e iudiciis, e legibus propulsabant. VIII. Tertium est systema pseudopoliticorum: qui in duas abeunt partes. 1. Alii nihil in civitate, natura sua, bonum aut malum Βλfirmant: iustitiam, uti Iulius Caesar de republica, appellationem esse Sine corpore et specie: vel non in re sed in verbo esse virtutem, quod Brutus moriens desperata voce inclamabat. Igitur, antequam leges conderentur, nulla esse iusta vel iniusta, quae dein ex hominum placitis et conventionibus dicta sunt. Quod ex recentioribus docuerunt praecipue Spinosa, Hobbesius et Helv tius: cuius postremi haec sunt verba: a Quid est morum scientiaΤΕst inventionum pactorumque collectio. quae ad meliorem vitam peragendam, si fieri posset, ab hominibus excogitata sunt. 1)nNec abnuit Rousseau, in Paeto sociali totam societatis ac gentium compagem extruens, unde cunctorum iura emctnarent. IX. 2. Alii vero, inter cives iustitiam quamdam naturalem servandam esse latentur, at ea ligari summos imperantes perfracte negant. Est enim Euphemii dictum apud Τhucididem: si Regi aut civitati imperium habenti, nihil iniustum, quod utile. n Cui simile illud. quod refert Τacitus: a In summa fortuna, id aequius quod validius. B Hoc idem disputat apud Ciceronem P. Furius Philus, reserente s. Augustino: a Nisi per iniustitiam, rempublicam Stare aut geri non posse. 2 n Dictis lacta consonant. Nam gentium controversiae nimis frequentes, Marte iudice, Solvuntur Vel secantur. Antigonus senex, alienas urbes oppugnans, hominem irridebat illi de iustitia commentaria asserentem; et negabat Marius, ex Plutarcho, prae armorum strepitu leges a Seposse exaudiri. At Caesar, Rubiconem transiturus, Uie, ait, hic pacem, temerataque iura relinquo 3 . Iura relinquit Caesar, iura temerata a Pompeiol Candidior Achilles:

Iura negat sibi nata, nihil non arrogat armis 4 . Armatae politices exemplum habetis in Caesare: captiosae autem, fraudulentae, atque ad omnimodam tyrannidem compara

tae, in Nicolao Machiavellio Principem instituente M.

ta Adeo versuta ac foeda Machiavellii doctrina in libro u Principe, ut lyrannidis satyra nonnullis visa suerit. Verum, satyra dum vilium lau-

28쪽

X. Prima systematis pars, iustitiam ex pactis vel humanis legibus repetens, iustitiam ipsam evertit. Unde enim iustitiae d scriberentur leges, nisi ex praeexistenti iustitiae fonte atque e emplari desumerenturi Unde pacti socialis ipsa vis, nisi natiumel ex pacta servanda ediceret Altera vero pars supernae legis imp rio principes et rectores subducens, imperium vertit in tyrannidem. Utraque hominem vel legislatorem pro Numine habet. Co tra, unus omnium imperator et rector Deus: ideoque maiestatem eius nemo effugiet, nec subditi humilitas, nec terrena maiestas: et sicuti una omnium natura, civium scilicet ac imperantium. ita eadem iustitia uno omnes imperio contineat IIecesse est. XI. Tria haec systemata, Epicureorum, Stoicorum et pse dopoliticorum, mutatis aliquatenus formis, hodiernis moribus vigent. XII. Nam a doctrinis Epicureorum non valde absunt se sistae nuperrimi, qui malas voluptates, limitibus nescio quibus circumscribentes, tamen definiunt, gentium studia eo ferri d bere, ut in maxima, quae fieri possit, divitiarum et commod rum summa conquiescant. Materiales quoque necessitates auge das esse, ut augeantur voluptates. Haec illi. Verum commoda materialia, utut laudabilia, ipsamque societatem exornent ac pe siciant, si praecedat et comitetur animi virtus, et tuta sint iura; tamen, si ista negligantur, pedetentim ad materialismum vel se sualismum societatem universam deiicient. Auctis vero vitae materialis necessitatibus, verbi gratia, in vestium luxu, in edendo ac perpotando, siet brevi, imo iam factum est, ut non expletae plebium cupiditates, in animorum aegritudinium deinde in politicos tumultus convertantur. Huc illi pervenerunt, qui, praeeun te Ieremia Benthamo, cive angio, politicae oeconomiae land mentum ac finem in gentium utilitate constituerunt. Iamque Oeconomicae, ut aiunt, disciplinae, materialem undique utilit tem ac Voluptatem conquirentes, aequitate, animique honestate

nimium posthabita, latas in nationibus edunt ruinas: quod Cie ro de recenti Arcesilae et Carneadis Academia. rempublicam pr iligante, scite animadvertebat 1 . Nam aequitas moralis, quum idat vellicat et contemnendum facit; ut Parini in poemate ii Glomo. Co tra, Machiavellius graviter sententiam urget,atque in principis animum i sigit. Igitur illa opinio, licet cum operis colore et ratione vix constare Videatur, pia tamen, quatenus iniqua Nicolai documenta damnat ac propulsat. Nota illa vox, quam I. Caesar ore nimis esserebat: u Nam si violandum est ius, regnandi gratia violandum est. Aliis rebus pietatem colas . . Attamen, profundis adeo radicibus inhaeret ius, ut nemo illi hostis ex animo aestimandus sit. Quid ergo' In sophistis, rethoricae exercitati nes; in reteris imperii cupido et sitis. Haechi avellistarum sententiam perstrinxit Alsierius: A ua re, pur ch et non pala

29쪽

is una omnibus praesit, civium mentes colligit, firmat ac perficit. Contra vero, utilitas singulorum, quum multiplex sit, et quod alium delectat saepe alteri noceat, singulorum studia distrahet in diversa: unde eoncordia nulla, imo iniuriae, caedes ac bella. Hine, si qua gens in aucupandis divitiis pracsulgeat, non pariter aequitate: apud veteres Babylonia. Deinde frangitur animi vis, quae temperantia et abstinentia maxime viget, qua imperia ipsa r

borantur et clarescunt. Demum. nihil magnum, Sed omnia venalia ac turpia in civitatibus, modo illa semel invaserint, quae iam praedicantur a pluribus: Gaudere et laetari: pro quibus lim erat illa vox. sapientiae, aequitatis ae sortitudinis parens:

Sustine et abstina su).

XIII. Stoicorum austeritatem iam nemo appetit. Sed e

rum fatum, Seu ordo, Serimque causarum e natura fluen8, instauratur ab iis, qui mundi cursum et libera hominum facta, necessariam et ineluctabilem naturae evolutionem ac progreMum nunquam defuturum existimant. Legem nullam hominibus datam autumant. nisi illam. qua mundus physicus, plantae, bruta et sidera continentur. Homo praestantius quidem animal, sed quum sit naturae pars, in naturam ipsam reversurum, ut nOFam χ mam a natura accipiat, in alias atque alias deinde evasurus. Hi satalistae, vel naturalistae, aliquando rationalistae, vel demum pantheistae appellantur: refellentur vero cum aliam legem enia, Qui ius ex utilitate, utilitatem ex voluptate dimetiuntur, tu ullarii vel sensistae dicti sunt. Bentham, utilitariorum systema inter suos non excogitavit primus, sed illud invenit ac descripsit. Apud nos in sensismum dilapsus est Gilia, nec cavit Romagnosi. Conser Tam relli, Mygio teorico di dirit ιο vaturale, pari. I, not. Vt, VII; Napoli l8bi, eruditum opus. inoffenso pede excurrendum, in quo nec modestiam, nec rerum copiam et gravitatem desideres. . De Benilianio haec paucula, ethnicis ipsis execranda: a I sentimenti

eterni ed irresistibili det placere e dei dolore, sotto i impero de quali lanatura ha posis ruom, sono i due motori sti quali dolibi amo tulte te nostre idee, tulci nostri giudiat, tulte te determinationi della nostra mente. - colui che pretende sottra rei a questa 'gegione non 8a che si dica. A questi sentimenti dee dirigersi lo studio det moralista e dei legislatore Traitati di legislazione, t. l. c. 1, pag. 35; Napoli, l8l8 . . Quid ultra EpicurusΤ Hinc re Epicuro solo Da gli anilehi ha d merito d)aver conoseiulata vera sorgente della morale libid., c. b, p. 64 . η Egregius scilicet civilitatis progressus, quo ad Epicuri lutum revolveremuri civilem vel politicum sensismum, ex philosophorum scholis, Lochio et Condit laco praeeuntibus, apud Italos ortum arbitramur. Ex ideis enim actiones, ex Nidosophia societas. Galliae, de disiecto philosophieo sensismo, gratulamur: sed meminerit, Italiam principem habuisse philosophorum, Gerdilium, qui si integra suisset lectorum mens, pestem illam e philosos icis et civilibus disciplinis arcuisset. Consule inter eius opera: Orl-stine δει senso moriae-Discoura philosophiques sur Phomme -- L homme sotis la Di etc. In cunctis Gerdilii operibus thesauros habet Itala gens, quos vel nondum novit, vel alienigenarum frugibus nimis intenta, non salis exquisivit.

30쪽

tibus moralibus, aliam physicis datam esse demonstrabimus 1).XlV. Tandem, illa veterum politicorum insolentia ac libido, in nostris re ixerat. Illos omittimus docentes cum auctore libelli Syst/me de Ia nature: α Quando in vitio est selicitas. vitium est appetendum . . Sed illos persequimur, modo principum. modo populorum assentatores, qui iuris sontem sive in regum, sive in populorum voluntate constituunt. Quibus utrumque pollicem premunt ii, qui Salo quamdam divinitatem ac latriam commenti sunt, cuius nomine dicerentur iusta quaecumque sibi ipsis imperium arripientibus placita essent vel utilia. In Statu Fnim bic imperium vocant . a libertatis cautoribus. iam divina hi manaque iura absumuntur. Iam homo, quidquid abstracte ipsi venditent de libertate, in civili Statu constitutus. non amplius persona est sui iuris in iis quae familiam spectant, proprietatem,sidem in Deum, eiusque cultum: sed ut aecidens quoddam, a Statu existentiam et formam civilem vel politicam accipiens. Politici pantheismi species, qua omnia egi tantur e Statu, omni que in eum reverintur. XV. Habemus vetera et nova circa ius naturae et gentium salse ab iis excogitata, qui ab integra et adaequata naturae hum

nae comprehensione recedentes, modo corporis, modo animae, modo Status absolutissimam autonomiam, seu a qua is Superna

aequitatis lege independentiam constituunt. Corporis vel sensuum autono niam et principatum invenerunt Epicurei, utilitarii. sei Sisiae, atque universim materialistae: immodicum animae dominatum, veram et moralem libertatem cohibente ipso satalismo dixeriint Stoici, nunc vero rationalistae, vel salsi spiritualistae: imperantium demum. vel rem publieam gerentium. muniis eme, non ex superiori atque naturae indita iustitia. sed ex subiectiaua quadam utilitate, iura atque inicia deseribere, arbitrantur politici. Nemo ex his iuris naturalis sontem attingit, quia nemo germanam atque universam hominis naturam amplexus est, quatenus illa moralis est primum, deinde plusim et socialis. In quo illi eodem laborant vitio. ac qui motus universalis legem explicaturus. centripetam vim a centrifuga seiungeret. Nobis igitur

in eo maxime ad laborandum, ut hominis naturam . quantMumque est. totam simul et adaequale comprehendamus, neque corpus ab anima, neque hominem neque Statum ab hominis Creatore, et summo societatis legislatore. separantes. Hoc iam a capite. seu ab universali naturae rationalis lege aggrediamur. i uuius lilirilit. Vlli. Diuitigeo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION