Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

TITULUS II.

IN MENTE HUMANA INDITAE SUNT PRINCIPIA AETERNI VEni ET BONI, QUAE IN IURA GENTIUM EVASERUNT. I. Ad quaestionem de origine idearum, quilibet error philosophicus moralis vel politicus refertur. II. Ideae a principiis secernendae. III. Quid divinum, naturae rationali inditum, persentit natura ipsa, sed difficilius

inquiritur. lv. natio singitur esse a Deo vel per emanationem, vel per su stantiae participationem; V. est vero per eius similitudinem, et per divini luminis collustrationem. VI. Lumen illustrans est intellectus Dei. VII. Hoc lumine, uotiones naturales hominibus revelantur. VIII. Quod sit per impressionem et divini luminis immissionem. IX. Huius irradiatio et certitudo declaratur. X. Pantheismus ideatis, Italiae imminens, Praecavetur a que praeciditur. XI. Veritas prima est Verbum, revelans naturaliter et supernaturaliter. XII. Revelatio naturalis fit per ingenita rationis principia. XIll. Inde rationis excellentia, iurium, divinae et humanae societatis in tia. XIV. Hac revelantur principia intelligitilium et ambilium: XV. educatione tamen excolenda. XVl. Inditas notiones, dictis aut lactis expresserunt legum latores, XVI l. philosophi. XVII l. ac bene moratae nationes. XIX. Cur mente et cordibus infixae. XX. Ergo societatem omnem antevertunt, hominumque pactionem, principia aequi et boni.

I. In naturae contemplatione, non ultima se offert quaestio de origine idearum, ad quam demum quemlibet errorem phil sophicum, moralem vel politicum referri, nemo prudens infici tur. Si enim nihil certi et boni ex se hauriat humana natura, nihil unquam veri et certi habebitur in hominum vita ac societate. Et re quidem vera, qui universalia et fixa naturae iura ext nuant, ipsas in sua origine ideas adoriuntur. Quam viam aperit rationalismus, qui subiectivas cujusque ideas pro cognitionum et

iurium unico sonte veneratur, externa ablegata auctoritate. Su sequitur vero, liantio duce, criticismus, qui intelligentiae et rationis criticam pertentans, non solum realia idearum obiecta, ut idealismus, in quem cito vertitur rationalismus, sed rationis a

ctoritatem, ipsiusque existentiam pessumdat M. Imo idem Rantius, in Elementis metaphysicae iurisprudentiae, perturbatricem

suam methodum explicite ad legum originem convertens, unive sani labefactasset iuris prudentiam, nisi sensus moralis ei qua doque laena iniecisset. Cartesium excipere vellemus: sed suo illo

dubio universali, etsi hypotetico, post Lutherum primus ideali mi et rationalismi semina posuit.

II. De iure igitur quaerenti, prima illa Se offert quaestio:

sal Cognitionum humanarum critica transcendentalis, idest sensus corporeos trascendens, fieri aliquando potest, salvo rationis principio; cri-lica vero eiusdem rationis fieri nullomodo potest, quin de ratione ipsa dubitetur. Quomodo enim ratiocinaris, si nec rationem, nec rationis principia retineas7 Critica rationis est pirrhonismus et scepticismus. Hic Κ antii error, salsaque eius methodus.

32쪽

Esι na indita aliqua iustulas idea' Ut clare ac tuto incedamus,

principia ab ideis secernimus. Ideae sunt imagines rerum M ticulares, quae actu ab homine conspiciuntur. Principia vero sunt universalia, iurium puta vel ossiciorum elementa, quae animae, instar habitus, inhaerent, sed actu non persentiuntur, nisi rationis lumen assulserit, eaque in casibus particularibus ex rendi atque applicandi occasio sese obtulerit. Sic pietas in parentes ossicium est ingenitum a natura, sed illa notio nec sese exerit, neque ideam constituit, nisi vel parentum conspectus, vel

saltem relatio filii ad patrem mentem incesserit. Hac posita distinctione, innatas ideas neget qui velit, dummodo ingenitas notiones atque iura lateatur: ius enim, in sua amplissima signifieatione, est principium vel notio intellectualis iustum ab iniusto secernens M. III. Re enim vera, divinum quiddam in hominum mentibus

a natura constitutum, universum sensit genus humanum. Universalis autem rudium et sapientissimorum consensio, VOX erat naturae semetipsam persentientis, imo vox Dei in natura ipsa personans, gentes quaScumque edocens, v. gr. , Deum eSSe c lendum, fidem in pactis servandam, nemini nocendum, alteri benefaciendum: quae uno ore omnes gentes protulerunt. Cur v

ro, nisi quia notiones illas, quae iura fiunt simul et omicia, Deus in universam hominum naturam, quasi aeternae veritatis ac institiae particulas, insuditΤ Sed modus, quo divina haec communicatio mentibus sit, difficilius et periculosius inquiritur. IV. Plato hominum mentes, earumque ideas tanta admiratione est prosecutus, ut eas veluti divinae mentis emuvia describens, emanatismi parens habitus sit. Ultra progressi panteistae. particulares intellectus, veras esse et substantiales universalis et divini intellectus sectiones ac partitiones commenti sunt: eiusdem igitur naturae, aeternitatis atque auctoritatis. Contra, humana divinaque omnis philosophia, rationem, qua homineS Sumus, y nil creatam, distinctam a Deo, eique subiectam; indelebilibus tamen veritatis et iustitiae elementis inscriptam atque obsignatam,

ab ipsius creationis initio: si Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum 1 . nV. Εmanatismum et pantheismum presse resutabimus in libri hujus titulo IX. Nam mens humana est limitibus cirumscri-

α Principia, elementa, notiones, hie unum idemque esse volumus, semina scilicet veritatum atque virtutum suo tempore emorescentia. Insitas et quasi consignatas in animis notiones. appellat Cicero i Tusc., i, 24 . idem: u In omnium animis Deorum notionem impressit natura a s DenM. Deor. , I, 16 . Ab illis vero qui facultates tantum ponunt, quibus eadem principia naturaliter probentur et agnoscantur, petimus: Quomodo id siet, nisi ratio humana ad illa iam esset naturaliter constituta' Alia verba, res eadem. Imo, non modo insita, quin illa rationalem constituunt

naturam.

33쪽

yta: ergo neque naturam, neque partem habet inflniti quum repugnet inlinitum evolvi, frangi, vel limitibus circumduci. Unde itaque illi notiones veri et boni infiniti A divina imagine, divitioque lumine. ipsi ex divino ac plenissimo intellectu assulgente. Quod paucis evolvendum mi. VI. Ante omnia. existentia ponenda est intellectus aete ni. Etenim mentes humanae participant de veritate, aliae plus. aliae minus: sed nulla totam complectitur veritatem. Iam ero, κ omne quod convenit alicui per participationem, prius est in aliquo inritantialiter n. Haec propositio mathematicam refert evidentiam: quomodo enim esset participatum Sine eo a quo participatio sit3 Quum ergo anima humana sit intellectiva per participationem. rnecesse est supra ipsam aliquem esse intellectum Semper in actu existentem, et totaliter perlaetum intelligentiali S. Thom. veritatis l) n. qita est. De Spi- VII. Est igitur mens Dei aeterna, Omnem veritatem et aerit. oeaturi. - quitatem originaliter et substantialiter continens: quae, ut ere tas mentes suae veritatis ae iustitiae participes ciliceret. eas ad sui similitudinem condidit, suoque lumine illustravit. Hoe est. rationes rerum moralium et intelligibilium mentibus inscripsit, et lumen vultus sui quo intelligerentiar superaddidit. Illae igitur rationes vel notiones, quum in Deo sint originouiter, in homineve parιicipative: Deus solus erit veritas indeficiens. veritas Prinemium: in humana autem natura, participatio non naturae increatae, sed increatae iustitiae et veritatis M. VIII. Sed quomodo a tantilla creatura, rationes quae in a terna mente continentur, participari queunt Τ Respondeo, hocia Ingenitis notionibus opponit De Bonaid: . 0uomodo delerentur si ingentiae 3 Quomodo ad polietheismum delaberetur, qui inditam referret notionem unitatis Dei 3 a s Legislation primu ., Disc. prelim.

Respondet De Maistre, distinguendo notionem ab eius recognitione. Frmalione et applicatione . illa semper recta in se atque indelehilis: istae ancipites aliquando et erroribus subiectae. Sic certa est notio Dei, erronea vero eius applicatio ad creaturas. Nec mirum. Librum recte seriptum, numquid semper et omnes recte legimus 3 Attamen illum prae manibus et ante oculos habemus. Numquid arithmetieae rationes rite semper computamus, inimus, colligimus, subducimusΤ Numeros tamen probe novimus. Vide: Mir. de s. Peleris . . t. I, p. M7. Huic sententiae favere visus est vir egregius De Bonald, sirmius vero adhaesit immodicus semper et nimius tamen nais, necnon qui vulgo appellantur traditionalistae, ut rationi necessariam ostenderent extrinse- eam Dei docentis auctoritatem. Nos et primaevam humani generis instia tutionem divinitus traditam tenemus, et intrinseca rationis iura vindic mus. Nam, nisi in ratione naturaliter laterent semina veritatum, quae externa institutione evolvenda sunt. illa institutio non possibilior esset in ii mine quam in brutis: siquidem, nec posset veritas percipi ab homine, nee ut suae naturae consentanea intelligi et approbari. ipsa revelata mysteria quae rationis aciem excedunt, nou essent credibilia, nisi rationi naturale

esset hoe principium: Deo loquenti lides adhibenda est. Disiligod by Coos e

34쪽

fieri posse duplici modo: per impressionem, el per illitin inaliο-nem. Primo per impressionem illius prima . aeternamite veritatis in animaq rationales. serme eo modo, quo ex primo typia aliae atque aliae imagines evulgantur: deinde per divini luminis immissionem . sicuti ex una hominiq facie plures in spreulis resectuntur imagines, illius similitudinem reserentes l). IX. Ut dixini luminis estiisionem propius comprehendamus animadvertendum, quod, sicut in mundo physico duo visionis instrumenta occurrunt, oculus et lumen: ita duo pariter in visi ne intellectuali. oculus mentis et lumen divinum: si Deus enim facit intelligibilia per modum solis illuminantis T. v Nimirum notiones quae in anima descriptae sunt. haurit intelleelus dum creatae rationis oculus in increatae nationis lumen defigitur. in qua iura illa et ossicia primario continentur, eodemque lumine

sive in creata sive in increata ratione clarescunt. Liuie. et vi suprema ac universalia osticiorum lineamenta. vel saeuitates intollectuales. quibus illa percipio, definire vel demonstrare ni ei- rem: tamen et rationalem intellectum me habere. et illa Oxistere. firmiter scio, quia utraque video ac Sentio. Nam, dum eo poris oculum aperio et lucem Bspicio, certus sum et oculum me habere, et lucem aspicere. et ea quae luce collustrantur existere. Eadem igitur certitudine ametur, dum oculum mentis convertens in meipsum, et assurgens in Deum. illic, religionis, pi

talis ac iustitiae quasi primas scolurigines inlueor. 0liae doctrina maximi philosophi auctoritate solidatur: re Omniq. ait ille. cognitio veritatis est quaedam irradiatio et participalio legis a ternae, quae est veritas incommutabilis, ut Augustinus dicit . 3 .vX. Sed clarius adhuc illa est definienda luminis effusio vel irradiatio, ne quis ullam nos suspicetur hallere communionem cum doctrina illa pantheislica de uno ente ideoli, de uno rati nis lumine. vel de una idea, quae a Germanis jam apud Italos pervagatur. De essusione itaque Augustinus: a F t tum essunderis super nos, non tu dissiparis, sed colligis nos Cons. I, 3 . v Qua nimirum ratione sol vaporem colligit, suoque implet lumine, quin ille dissipetur, nihilque amittat. quod nos paretium dicimus: ita

fore in rationales animas effunditur Deus, simulque totus in sui pso sul Histit. Idem quoque Augustinus increatam sapientiam et iii- stilia m. quae Deus est, a creata. quae intellectualis est natura. secernit accuratissime. Cum enim illam dixisset coaeternam et Deo aequalem, a qua ereata sunt omnia, inquit de altera: a Sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura se ilicet. piae CONT DI ATIONE II MIMS IX MEN EST Cons. XII, 15). nΕt proseipiitur extemplo: a Sed quantum interest inter I DNEXU OD lI LUMIXAT , et OLOD lLLUMiΝATLn; tantum inter sapientiam quae creat, et istam quae creata est, sicut inter tu litiam iustineantom, et tu liliam quae iiistificatione saeta est. Nam et nos dicti sumus ius lilia tua. Ait enim quidam servuq tuuq: ill n m qi-

35쪽

Origenes contra Celsum. N. 3. S. Aug. lac

vit. Dei. II, 7. S. Cyrillus A

lex. etc.

mus iustitia Dei in ipso Jb. . . Qua quidem doctrina nihil ad

praecavendos errores, atque ad philosophicam amussim praeclarius vel dignius assimari poterit. XI. Porro, incommutabilis Veritas. in Deo Patre subsistens personaliter, et Deus ipse. est Verbum: illa nempe ulux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1). v IN luminat vero dupliciter. NMurouiter, per rectam rationem, quae est interna ac naturalis revelatio, qua omnes homines ditati sunt. Quo Sensu praeclara omnia, quae a philosophis et legumlatoribus dicta vel facta sunt, a Verbo dilapsa esse tradiderunt Ecclesiae patres, qui per Platonicam philosophiam iidem ipsi ad christianam fidem perducebantur M. Quorum sententias complexus S. B naventura: et Has scientias, inquit, dederunt philosophi et ili strati sunt: Deus enim illis revelavit 3). ου Naturali scilicet revelatione. Sed revelavit quoque supernuturaliter: primo- quidem homini per seipsum, deinde per Moysem et prophetas, demum humanam ipse naturam assumens, et divinam non deserens. Ut nempe naturalia ossicia, caliginibus obducta, iterum renovaret, adderet nova, et lumen rationis firmiori atque ampliori supernaturalis revelationis lumine extolleret M. XII. Naturalem quam diximus revelationem, per ingenitaturium et Omelorum elementa, vetus tenuit philosophia. Plato quaecumque ab hominibus conspiciuntur vera et iusta, illo suo Λογω, quod nos Verbum dicimus, contineri latebatur. Nemo vero luculentius ac prope diu inius quam Cicero, caelestem rationis ori-la Ex eo quod omnium mentes eodem divino lumine collustrentur, non sequitur nos Deum videre, vel inde legis naturalis parem notitiam omnes percipere. Nam, obnubilato caelo, solis lumine fruimur, et solem non intuemur: ita in spirituali visione contingit, mentis acie, crassitudine corporis obnubilata et distenta. Quemadmodum vero, in eadem luce v riae sunt visiones, vel pro inaequali conspicientium diligentia, vel pro diversa oculorum ac instrumentorum persectione; ita in assequenda lege naturali. Unde s. Augustinus: a Docet nos incommutabilis Dei virtus atque aeterna sapientia; quam quidem omnis rationalis anima consulit. sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam, sive malam sive bonam voluntatem, potest. Et si quando sallitur, non sit vitio consultae veritatis, ut neque hujus quae foris est lueis vitium est, quod corporei oculi saepe saliuntur s. s De Magist ... n. 38, Op. t. I, p. 916 . Et s. Thomas: . Unde Ioannes, ut omnem desectum a manifestativa Verbi virtute excludat, quum dixisset, quod Vita est lux hominum, subiungit quod in t nebris lucet. et tenebrae eam non comprehenderunt. Non enim tenebrae sunt ex hoc quod aliqui lucem Verbi non capiunt; sicuti luce corporei solis per orbem dissum, tenebrae non sunt nisi ei, qui oculos clausos vel debiles habet . . t Contra Gent.. IV, l3 . In quibus magnificentissimis loeutionibus atque sententiis, hoc sedulo animadvertendum ne in nuperorum ideale pantheismum delabamur, quod increata illa mens divino lumine effulgens

semper a creatis intellectibus secernatur, quib/s, proprie loquendo lumen divinum non participatur, neque communicatur, sed signatur, ut luculentiissima proprietate loquitur David: a Signatum est super nos lumen vultus lui Domine. n s Ps. IV .

36쪽

ginem, eiusque eum Deo cognationem tradere visus est . a Quid est autem, inquit, non dicam in homine, sed in omni caelo ab que terra, ratione divinius Τ Quae cum adolevit, atque persecta est. nominatur rite sapientia. Est igitur quoniam nihil est ratione melius, eaque est in homine eι in Des prima homini cum Deo societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem recta ratio communis est. Quae eum sit lex, lege quoque eonsociali homines eum Diis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos eommunio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos communia, et civitalis eiusdem habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo etiam magis parent huic ea Iesti deseriptioni, menιique divinae et praepotenti Deo: ut iam universus hic mundus. una civitas eommunis Deorum atque ii minum existimanda. Et quod in civitatibus, agnationibus familiarum distinguuntur status. id in rerum natura tanto est magniscentius, tantoque praeclarius υι homines Deorum agnatione et gente teneantur. . . Est igitur homini eum Deo similitudo. Quod cum ita sit quae tandem potest esse propior, certior e cognatiae 1 in n. i De Leg. IIII. Νοnne haec perlegens, sibi gratulatur et exultat huma- l, 8.na mense Eadem ratio in homine atque in Deo, reeta, comm nis; ipsa cum Deo consociati sumus; ipsa est lex atque ius; per ipsam in una quasi civitate homines cum Deo constituuntur. Et si imperiis,quanto magis parendum caelesti illi descriptioni mentique divinaes Et si gloriosae agnationes in civitatibus, quid gloriosius quam omnes homines teneri agnatione, gente, atque ipsa penitus similitudine Deorum 3 Sed aufer ingenitas notiones, et uno ictu communis illa ratio, lex, ius, divina agnatio ac similitudo simul evanescent. Illud autem in magnificentissima adeo non tam oratione quam pictura primum videtur, quod dum creata omnia divina lege reguntur, homo solus, per rationem, ipsius divinae legis ac mentis particeps emciatur M. 2 cs. S. XIV. Si res tanta ac tam sublimis est ratio ipsa humana, ob Rom. Ι, ΙΙ, q. hausta a ratione aeterna veritatum lumina: quid illis notionibus contineatur, videndum est. Duo autem rerum genera continentur. Primo, principia rerum omnium intelligibilium: a Natura enim, ait Tullius, obscuras et necessarias intelligentias enudavit, quasi fundamenta selemiae 3 . n Unde a Stoicis principia illa a De Leg. Scientiarum, gentibus communia, prolepses, hoc est fundamen- Liales assumptiones appellantur: vel data evidentia, quibus d monstrationes, scientiarumque progressus innitantur. A math maticis vero ariomata dicta sunt, quae nulla indigent demo Stratione. quum ipsa suo lumine fulgeant, aliisque demonstrandis. quasi admoto lumine, inserviant. Secundo, continentur pri cipia rerum omnium moralium, sive agibilium: dicta propterea a Iulio Scaligero aeternuatis semina, veI zopyra, quasi nempe i-vissimae scintillae in anima iacentes, et pro opportunit3te ve-

37쪽

luti e silice erumpentes favillae. De quibus Cicero: a Sunt enim ingeniis nostris semina innata xirtutum, quae si adolescere lic ret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret l) n Dilucide s. Thomas, utraque complexus: a Oportet naturaliter nobis esse i dita sicut principia speculabilium, ita et prinoi pia operabilium . . . Unde et principia operabilium, nobis naturaliteri ta, non pertinent ad specialem potentiam, sed ad specialem habitum nat ratem, quem dicimus synderesim R. v XV. Verum, utriusque generis principia, maxime post o seu ratum naturae casu intellectum, studio, labore, educatione evolvenda sunt. Nam, docente Leibnitio, notiones illae non m leguntur in anima veluti in aperto libello. vel quemadmodum praetoris edictum legitur in albo; sed mentibus inseruntur quaesit Ierculis statua, quam natura variis coloribus, summisque line mentis in marmore expresserit μ). Iacet illa quidem naturaliter emcta atque innata, licet manus artisicis ac labor ad expolie das marmoris venas requirantur. Igitur notiones ingenitae. non arte vel educatione creantur, sed a natura traditae inveniuntur, clarescunt reflexione, disciplina et arte expoliuntur, augentur, ordinantur. Hinc, licet eadem in omnibus natura, alii tamen aliis in naturalibus disciplinis et virtutibus praestant. Nam et si tales nos natura genuisset genuit quidem ab inuis, ut eam ipsam i tueri et perspicere, eademque optima duce, cursum vitae conmcere possemus: haud erat sane quod quisquam rationem ac d ctrinam requireret. cum natura sumeret. Nunc vero spost naturae easum) parvulos dedit igniculos, quos celeriter malis moribus, opinionibusque depravatis sic restringimus, ut nusquam sere natura humana appareat 3). v Attamen satis primaevae lucis et iustitiae permansit, ut non inveniatur a quisquam gentis uultus qui, ducem nactus, ad virtutem pervenire non possit M. BQuis melius naturae vim, ei que in deterius conversionem pedi sensit3 Sed de hoc postea. XVI. Quum autem ea quae naturalia sunt, ii omnes habeant, qui eamdem naturam habent, hinc adeo naturaliter indita osmciorum lineamenta legumlatores consuluerunt, expresserunt gentes. philosophi persecuti sunt. ut in iura gentium evaserint. --gum itaque latores, philosophos et gentes, iuris naturalis testes atque interpretes adhibeamus.

lal Leibnitius inditas notiones appellat mentis a retio nes sive m clificationes. iisdem obiectis respondentes, quae in Deo existunt. Ait Rutem: . Rerum vero a nobis actu non cogitatarum ideae sunt in mente nostra, ut figura lierculis in rudi marmore a. lop. t. II, p. 18 . Alibi eamdem repetit similitudinem immovae mmis avr ι enlend. hum ., Avant- propos Scilicet, dum omnes ideae actu sunt in Deo. plures habitu inveniuntur in homine: quae ideo existunt quia affectisnes et vinclis tioenes sunt montis li0stri ; et nondum apparent, quia, antequam mentis labor accesserit, in animo it litescit ni, veluti statua in marmore delineata, non creanda ab artifice, sed expolienda. Diuitirco by Corale

38쪽

diam, e eterum legibus non pauca, hodiernis adhuc moribus laudantur, quae earum auctores ex naturae sonte deprom8 rant. Sed iam sere tota antiquorum laus in romano iure concluditur. Illi itaque romani iureconsulti, qui Instiιinionum initio ius naturae haud recte descripserant quod natura omnia anim

lia Meuit in bruta animantia, rationis et libertatis desectu, nec ius cadit nec iniuria); illud tamen alibi definiunt: quod ratio naturalis inter omnes homines eonstituit: - quod divina providensia

inlar omnes homines eo titulum est: - quod eum humano genere

originem eaepiι 1). Naturalis et romani iuris assinitatem, licet quandoque usque ad superstitionem, uterque occeius, aliique plurimi, declaraverunt. Nec alia sane ratione, legibus latius quam armis, Romani dominati sunt, nisi quia nulla alia gens, privata vel publica iura pressius ad naturam expresserat sa). XVII. Philosophi rationem pro lege habuerunt, illam m do naturam, modo Numinis imperium appellantes, Chrysippo profitenter u Principium aliud non posse inveniri, aut originem iustitiae, quam ab Iove et eommuni natura: inde enim initium duci debere, ubi de bonis, malisve disserendum est R. n Philo

ait: a Rectam rationem esse legem mentiri nesciam, utpote quae ab immortali natura insculpta sit immortali intellectui . . idem mse parere rationi ac parere Deo, affirmat Hierocles in Carmine aureo Pythagorae: a Etenim, natura quae rationis est porticeps.cum splendorem suum. suamque lucem sortita est, ea ipsa θω plectitur quae divina lex statuit; nec discrepvi a Dei semermia animus, qui secundum Deum se habet. v Tandem, quae perbrevis et gravissima est Senecae sententia: a Natura nos cognatos edidit: illa aequum, iustumque composuit; ex illius constituti ne misertus esι nocere quam laedi 3j. XVIII. Sed antequam essent philosophi, vel leges conderentur. Omnes gentes hoc naturali codice usae sunt. De S this enim ait Iustinus: a Iustitia gentis ingeniis colitur, non legibus; pro sus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina, praeceptisque philosophorum conS

qui nequeunt M s. De primis Romanis tradit Sallustius: a Ius,

sa Respectiva est laus codicis Romani. Primus ipse inter ethnicas gentes, et sacile primum romanae sapientiae documentum, cui nunc quo- qiae iuris magistri diligentissime incumbaut . Nullibi, sicut in Digestis pra sertim, adeo rectae principiorum deductiones, atque ad casus singulos et circumstantias legitimae applicationes. Non tamen, si de principiis agatur, caeca, nec tanta, quanta utriusque Coccei aliorumque est nostra veneratio. De praepotenti quandoque legum et formularum vi contra ius naturale, dicemus in libro secundo. Ferrea apud Romanos dominatio Reipublicae in cives, civium in lamilias: unde ius privatum et publicum divexabantur. Quae sequiores iureconsulti non satis animadvertentes, nec sanam hactenus dederunt hirisprudentiam, nec ex evangelica aequitate, quantum potuissent, Profecerunt. i L. 9 ff., lib. l. lit. l. alibi pasSim.

39쪽

et ' De Morib.

bonumque apud ipsos non legibus magis quam natura valliit 1 s. De antiquis germanis refert Tacitus: a Plus apud eos bonos m res valuisse, quam alibi bonae leges R. v Idemque Tacitus de priscis hominibus ait: a Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitioniabus, agebant; neque praemiis opus erat, cum honesta suopte i genio peterentur, et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur 3 . v Haec videant qui, ante conditam soci tatem, homines belluino more vagantes, nec nisi per datas leges ad iustitiam pervenisse, insolentissime calumniantur sa). XIX. Ideo autem illas notiones et ossiciorum initia a natura seiungere impossibile est, quia mente et eorde sunt infixa. Mente, ut ab illis inspiciantur qui rationem sequuntur; corde, ut saltem persentiantur ab iis qui rationem negligunt vel aversantur: adeo ut nemo ab illorum imperio sit evasuriis. Quod recte monuit s. Paulum ad Romanos scribens: a Cum gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in eordibus suis, testim nium reddente illis conscientia ipso n, et inter se invicem c gitationibus accusantibus aut defendentibus M. s Ipsi sibi. ait Paulus, sunt lex: scilicet per rationem docentem vel imperantem. et per conscientiam allicientem vel retrahentem, gratulantem vel

torquentem.

Maximi est momenti haec in mente et in corde saeta legis conscriptio, Deique laudat sapientiam, qui nos sensu quodam morali ad iustitiam adducit, cum hebescit ratio, vel alio comvertitur.

XX. Convincimur plenissime ex dictis et esse quoddam, quod

augurantur vel profitentur omnes gentes, natura commune i stum aut iniustum, etiamsi NULLA SOCIETAs INMCEM SIT, NE

LAOvR PAmio R n. Altius igitur iurisprudentiae civili et politicae assurgendum, et longius quam a Gemviralibus tabulis eius origo et nobilitas est repetenda: scilicet a divinis Tabulis, verum et perpetuum naturae Edictum. digito Dei in hominum cordibusta Spinosa naturam sine ratione considerans, iustitiam abegit quae rationi insidet. Brutorum natura delectetur, si velit: nos rationalem habemus, nee dimittimus. - Ηobbes: a Iustitia erga homines supponit leges humanas, quae in statu naturae nullae sunt ... s De ore. I, l02 . Ideo autem nullae, quia nulla tuitio vel vis coercitiva, nisi per leges. Sed alia res est ius cum sua naturali sanctione, alia vero res sanctio legalis vel civilis; deinde alia adhuc res est ius, alia iuris tuitio . Tandem salso asseritur ille statua naturae. in quo nulla scripta vel non scripta adesset lux vel societas: status homini naturalis, et consequenter flatus naturae est ipsa societas, qualiscumque illa suerit.-Κant iustitiam latetur naturalem atque internam, sed per legem rationis definiendam, quae insuper eo vertenda sit in legem externam. Κantio reponimus: si iustitia naturalis in legem civilem convertatur, bene sit; secus, utpote res per se obiective subsistens, tota alque integra permanet in semel ipsa. Diqitigoo by Corale

40쪽

exaratum. Quod nisi emeiamus. rabularum levitatem aut vers tiam, nunquam vero iureconsultorum sapientiam adipiscemus. Elementa rationalis naturae conspeximus: quid ea praestent

videamus.

TITULUS III.

DE LEGE NATURAE RATIONAias. l. Hominis relatio triplex, ad Deum, ad seipsum, ad ceteros: unda tria ometoriam genera. II. Iuris landamentum, iustitia, et benevolentia. IlI. collectis omnium ossiciorum est ipsa lex naturalis. IV. Eius existentia. V. Prima eius nota, disinit . VI. Falsa Gmui, rationalistarum, ali rumque sententia. VII. Ergo omnibus praeest una lex. VIlI. Altera legis conditio, esidentia in principiis vel in proximis conclusionibus. IX. Θ modo obseuritatibus occurrendum. X. Tertia legis nota est unioresalitas. XI. Quarta. eius immutabilitas. XII. Primus legis naturalis essectus: leae, non omnis, constituit ius. XIll. Serena est sapientia, Opinio inco stans ac temulenta. XlV. Secundus legis esseetus: bona sunt per se einpetenda, mala reiicienda. XV. Tertius: Obligatio. XII. Legis sanctio temporalis, alque aeterna. XVII. Lex naturalis est vera, atque absolutissima lex.

I. Divinam sere mentis vim, qua homo corporea tranScendens, arripit et scrutatur aeterna, a sensibus alienum ordinem constituentia, quis non sentit in seipsor Ergo duplex rerum ordo: sensibilium et suprasensibilium. Sed rerum ordo est lex: ergo lex duplex, alia rerum materialium sive sensibilium, alia rationalium

sive suprasensibilium . Utraque autem cum ex rerum natura, earumque relationibus constituatur, lex naturae rationalis ex ingenitis illis notionibus exurget, quibus entium rationalium connexiones sive relationes exprimuntur. Iam vero, entium rationalium causa prima, omniumque parens, est Deus: homo autem essectus et imago Dei: nec aliquis tantum, sed omnis homo Dei imaginem res rens, sibi datam personalitatem, Iegem, ossicia et iura persentiens. Ergo in rationali vel morali ordine, vertex omnium et centrum est Deus, qui eminentissima ratione originis et causae praeest omnibus, omnia gubernat, subiecta sibi ac devincta. Post Deum, homo, qui, creationis ossicio, illi subiicitur: ratione imaginis, ad illum convertitur. Haec prima hominis relatio: obsequium in Deum, religio. Sed homo divina imago, divinae legis ac mai Statis sanctuarium, in seipsum conversu', quid sibi debeat interuligit. Hinc altera relatio, hominis ad seipsum: quaedam sere r ligio in creatam Dei imaginem: honestas nempe ad semetipsum. Tandem, quae sibi debet homo. eadem et ceteris hominibus, aequalitate naturae, originis et sinis. Unde tertia extat relatio: in

SEARCH

MENU NAVIGATION