Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

cte. plena an praecipiti impetu intercepta advertentia. intense vel remisse secerit. Hoc autem versiculo comprehenduntur. Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, eur, quomodo, quando. XII. Actio, quam hactenus contemplati sumus. α suo resonaturali et morali coalescens, res est agentis, eum ligatum h het. eique imputatur. Est igitur imputatio iudicium, quo acito humana, ad meritum vel demeritum, ad laudem vel vituperium. ad praemium vel ad poenam. auetori suo adseribitur. XIII. Prima imputatio sit ab agentis conscientia. anteeedens conscientia iudicium seri de actione suscipienda, et definitur aetus intellectus. distans quid hie et nune a Ieetendum suveι fugiendum. Consequens. iucunda est vel acerba factorum recogitatio, domesticum tribunal. vitae balsamum aut venenum. mentis angelus aut iuria, in recte factis solamen. vel miserrimum inter sortunata scelera supplicium. Mens enim quae legem tenens, statuit se in illam agere velle aut iuxta illam, statim et suae actionis sit conscia. et eam totam sentit sibi cum sua bonitate vel iniquitate esse adseribendam. In hunc finem, intimum adeo tribunal institutum est a natura: neque mens eudpMiliter ignorans. vel errans. vel alio se convertens, hoc inhabitantis Divinatis tribunal et iudicium effugiet vel evertet. XIV. Duo hic proponuntur: 1. Quid, ne actio deputetur ad culpam: 2. quid, ut in laudem vel in praemium vertatur. Ad 1. Ne actio deputetur ad culpam, necesse est 1. ut conscientia illam innocentem iudicet. certis vel prudentibus saltem argumentis innixa; 2. ut rationi vel legi repugnare nullo modo velit: 3. ut error sit invincibilis, si sorte errare contingat. Nam certum. vel saltem prudens dictamen de actionis honestate, rati nalem decet creaturam: quae, nisi praeclarissimas recte agendi et prudenter iudicandi facultates, in re omnium maxima, scilicet in moribus, adhibeat. seipsam et Creatorem contemnet. Si autem legis. etsi putatiliae, violationem decernat, iniquum vere animum in legislatorem ostendet. Unde: a Dicendum, quod si pliciter omnis voluntas discordans a ratione sive recta sive e li S. Thom. rante, Semper est mala 1ὶ. Μ Ergo qui rationem contemnit v Ii lii q. is, a. b. tantem vel praecipientem, etsi errantem, mente contemnit pra ceptum Dei; eiusque sit criminis reus, quod animo gesserat. Sed ex adverso. non omnis mala actio imputationem effugiet, quae ut bona habita sit; verum illa tantum quae inni ibiliter ut talis habitii merit. Sic, ut blasphemum, eι perseeutorem, et contumeli sum, se Paulus latetur, imo illum omnium manibus Stephanum

moth. . l. ia in incredulitate fecerit 2ὶ; et illi deicidii crimen in seipsos in t at i ad Co- lerunt. qui, si cognovissenι, nunquam Dominum gloriae erucit

52쪽

XV. Ad 2. Ut actio bona sit, necesse et 1. ut vere talis sit undequaque, ex obiecto scilicet, sine et circumstantiis. 2. Ut pro tali ab agente dignoscatur atque appetatur. Duplex siquidem in una eademque actione, bonitatis elementum: bonitas rei, et bonitas agentis. XVI. Sed, ut ut imputationis iudicium conscientia essene cogatur in semetipsam, illud, si recte incedat, non sibi ipsa es- fingit, verum ex illa haurit curia, cui aeterna lex praeest, aete nus iudex, et legislator. Quidquid enim peccat homo vel in se vel in alios, in aeternam peccat legem, quae ubique ordinem conservari iubet, perturbari vetat. Inde vero quum omnis fluat a ctoritas, omnis lex, omniaque constituantur iura: nulla eorum siet violatio, quae in illam divinam ac principem legem non reseratur. XVII. Quod cum verissimum sit, illud quoque certissime constat, virtutes et vitia, suo quaeque modo ac disparatissim.. ad illam unicam et simplicem iustitiam referri.Dum enim lex una et simplicissima in humanam illabitur naturam, pro divertis r rum naturis, hominumque relationibus, diversa edicit iura atque ossicia: iisdemque virtutibus ac vitiis suas species et gradus constituit. Male igitur Stoici, quibus cum idem prope esset pecea et lineam transilire; id autem cum quis secisset, quam longe Pr

grederetur, ad augendam culpam nihil conferre putarent: ο-nes iniurias aequales esse docuerunt. Quare non minus eum d linquere qui gallum gallinaceum, cum opus non esset, quam qui patrem suffocaret M. Miserum adeo a Zenonis schola ad haereticorum pagellas translatum errorem, Lutherus et Calvinus Pr testantibus suaserunt, contendentes peccata omnia natura GSe, quamvis non imputatione, aequalia. Scilicet quacumque legis transgressione eamdem inesse perversitatem ac turpitudinem, quae

reprobis quidem adscribatur aequissimo Dei iudicio, non imp tetur praiaestinatis liberalissima eius misericordia. XVIII. Ludunt Stoici. Nam linea a linea dissert: aliaque vetat ne verbum, aliaque ne gladium in hominem iaculeris. Vario quoque modo et gradu eamdem. lineam transilies. Assem fur tus, iam lineam transilisti; sed ultra, si alios atque alios surab ris, Ea ratione, qua a tanto magis a veritate receditur, quant0 maior est salsitas 1).n Hinc a quid absurdius, quid insanius dici Potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliteri Aut si propterea sunt paria quia utraque delicta sunt, mures et elephantes pares erunt, quia utraque sunt animalia; mu sede et aquilae, quia utraque volatilia R. n Praeiverat Horatius:

Nec vincet ratio hoc, tandundem ut peccet idemqlie, Qui leneros caules alieni fregerit horti, Et qui nocturnus Divum sacra legerit 3 .

lαὶ Vide Tullium, Paradoae. III; de Finthus, II, 27; potissimum ve

ro orat. pro Murena, qua stultissimum commentum salsissime ridet.

contra Gentes.

53쪽

Habes diversitiitem ex oblecto. Sed alia est lii lue pro diversitate agentis vel subiecti: u In omni iniustitia per multum i terest, utrum perturbatione aliqua animi. . . an consulto et cogitatonat iii iuria. Leviora enim sunt quae repentino aliquo motu ac-l Cic., Oft , eidunt, quam ea quae meditata et praeparata inseruntur 1 . a I, 3 Quam sapientiam, poenarum eodices et magistratus perspecti simam habent. XIX. Stoicos et Protestantes uno ictu defiximus, licet Pr testantes ipsi iam a parentum doctrina recesserint H. Sed rerum causae et analogiae quaerendae sunt. Stoicorum doctrina uteba tur qui inter ipsos aderant politici, ut factionum tempore qui lineam transiliissent, uti Rubiconem Caesar usque ad sinem v gerentur. Atqui pari consilio, sed profundiori errore, Protestat lium magisti ducebantur. Ipsi quoque fatalismum invexerant, ut in suosque morali freno exsolverent. Deus. aiebant. per originale peccatum fracta hominum libertate, ex deperdita omnium ma sa quosdam praedestinavit ad gloriam, reliquos ad poenam: illis omnia aequaliter imputantur in bonum. istis omnia aequalitertii iis lib. in malum. Systemotis perniciem alias persequemur 2 et nunc alii. xli. nimadvertisse sume iat, subversam esse a Protestantibus moralitatis et imputationis oeconomiam. atque in disperationem omniumque vitiorum genera actum, iactura irreparabili, genus humanum. Ecclesia, in comitiis Tridentinis. anathemate perstringendo novatoriim perversitatem, liberum tu minis arbitrium, cui tota superstruitur civilium et moralium disciplinarum compages, provide atque invicte tuebatur M. XX. Ergo virtutum, vitiorumque discrimina, species et gradus, natura ipsa constituit: ex qua actionum varietate, moralitatis atque imputationis varietas prosiciscebatur. Imputatio autem sequentia complectitur. XXI. 1. mputatur actio ipsa, eum sua SPECIFICA vel m-MERI A moralitatis guantitate, qualis βι eae OBIECTO, FINE et CI CUMSTANTIIs. Moralitas specifica eadem est si in eadem specie, sed variis gradibus, contineatur: moralitas vero numerim tanta estiat Protestantes, quandoque reformati vel reformaiores dicti sunt sed potius dicendi erat res ramandi. Revera, i,ut heres reformatur a Calvino, Calvinus a Zwinglio etc., ita ut usque ad hanc diem Protestantismus non duos habeat auctores vel ministros, quorum unus alterius doctrinam veluti integram atque irreformabilem accipiat. Uti mulieres capillos aut vestes, ita Protestantes religiosa dogmata vel ritus reformare quotidie vel quavis hora in moribus habent. Quotidie ergo reformatores et quotidie reformandi. ibi Tridentina Synodus, cum docuisset, Sess. VI de iusti . c. 1, ali-lierum arbitrium minime extinctum. viribus licet attenuatum et inclinatum, i, decrevit, can. V. eiusdem sessionis: . Si quis liberum hominis ar-hitrium, post Adae peccatum, amissum et extinctum esse dixerit, aut remi sse de solo litulo, imo titulum sine re, figmentum denique a Satana inductum in Ecclesiam squae ομι mabunt Protestantes : anathema Sit . uDuiliam by Coosli

54쪽

quot distincta iura violantur. Sic, si alterius vitam cum tuae vitae periculo defendisti; vel inimicum non modo interemisti sed discerpsisti, atque insuper ut Homericus Achilles ante patris Oculos raptasti; charitatem in primo casu, in altero scelus in eadem specie cumulasti. Contra, si unica salsi criminis narratione, familiam vel congregationem proscidisti; quot personae sunt tot distincta iura violasti, totidemque numerice te criminibus devinxisti. 11. 2. Impulantur mesae actionis vel omissionis esseeιus, qui, utpote in pluribus secuturi, praevideri potuerint ac removeri debuerint. Homo enim, quod rationis est particeps, per quam

consequentia cernit, causas rerum 1idet, ectrumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, i itae cursum perpendere ac Parare tenetur. Hinc licentioso scriptori illa imputantur morum venena, quae in legentes illabuntur: legentibus vero, quae ex lectione hausta sit animi infirmitas vel tempestas. Hinc quoque dum adolescenti praesens iam imputatur studiorum oscitantia vel negligentia, illi quoque ea damna imputabuntur, quae ex Sua cui pabili ignorantia clientes manebunt. Est enim naturalis coniunctio inter causas et essectus. Contra si agens, hanc eventus eum actu necessitudinem perspicere non potuerit, vel actus ipse et , ventus, raro iel in paucioribus coniuncti sint, non recte ei, qui causam posuerit, essectum pariter adseribemus. XXIII. Iura quandoque iuribus, leges legibus occurrunt. Tunc si omnia simul servari nequeatit, 1. Legem maiorem pra seres minori, naturalem, puta, simpliciter positivae. 2. Ius tuum aequale, caeteris paribus, alieno iuri antepones. 3. Ius tuum. cum aequali vel sere aequali alterius damno, nunquam servabis: quare, suri non eris auctor ut alienum agrum diripiat, ut tuum indemnem habeas; imo nec ut furetur ditiori in conspectu pauperioris, excepto casu, quo ditior damnum illud, sibi respective leve, pati teneatur. 4. Parato ad maius damnum, non minuS co sules, absolute loquendo: nam et maius et minus in eadem sunt specie . Poteris tamen obsimaluin et pervicacem, ut malum imminuat, morare: ut rapiat aliqua. non omnia incendat; verberibus agat, non occidat. Miseri enim causam utiliter agis. 5. Quae naturaliter iniusta sunt, nulla iuris specie tueberis vel perficies. Sic, iniustae causae non patrocinaberis, etsi de victoria certus fueris. Quem scias innocentem, quique iuxta salso allegata et probata, publice reus appareat, iudex, nunquam de re gravi damn bis. Nam ius innocentis quod tibi constat, apud te praevalet e terno ordini iuris. Quid ergo ages Rem deseres ad superiorem. Si non adsit vel non audiat Nihil intentatum relinques, salsos vel deceptos testes testibus oppones, actore' vel a usistores B

sidue terrebis et satigabis, inducias pones: demum si nihil pr sit, et de capite vel alia re maxima agatur, te magistratu abdicabis. Nam, certare pro iustitia, gloriosum est; illam vel invite

55쪽

proculcare, semper iniquum. Ius enim a Deo, sanctum, inviolabile, aeternum: quaeque ille non imputaverit, atque imputari repugnent, quomodo ab homine, qui eius vices gerit, imputabuntur XXIV. Erit igitur, sicut humanarum legum divina lex . ita humanae quoque imputationis divina imputatio forma et exemplar: hoc uno excepto, quod alia pro tempore, alia sit pro Bete nitate, quum illic sit immortalis lex. immortalis iudex, immo talis anima, quae, expleto viae cursu, ab indicto semel iudicione excidat in aeternum, ipsa emcit aeternitatis conditio, nullam in sempiternum aevum mutationem receptura.

TITULUS V.

LEx NAT ALIS, IN HOMINUM SOCIETATE, FONS EST AEQUITATIS, FGNDAMENTUM LIBERTATIS. I. lus sons est aequitatis in εingulis, atque in universis. II. Aequitas

legum est earum aequalitas cum lege aeterna. Ill. Una aequitas, a qua humanae leges aequitatem accipiant. lv. Legum humanarum conditiones. V. Fons aequitatis et auctoritatis, solus Deus. VI. Vetus et nova iurisconsultorum schola regibus et populis blandita est. VII. Turbato aequitatis sonte ipsae leges et regna turtata sunt. Vili. Regenda, non cogenda natura. IX. Libertas personalis. civilis, politica. X. Prima in servando iuro et decore personali sita est. XI. Secunda, in iure civium ad cives. XII. Tertia, in iure civium ad imperantem, et vicissim. XIlI. Qui paret legi, sive rationis ordinationi. liber est. XIV. Voluntas ex se, arbitrium non lex. XV. Duplex legis elementum. XVI. Humana ratio, vel voluntas, i gem non emcient. XVII. Lex et libertas amice consociantur. XVli I. Imperantium et populorum mentes, ad legem aeternam sunt convertendae.

I. Quemadmodum in singulorum, ita in publico univere

rum ordine, IUS FONS EST AEQUITATIS, FUNDAMENTUM LIBER

TATIS.

II. Aequitas est aequatio rei cum mensura ad quam rese tur. Igitur aequitas legum humanarum est illarum aequatio cum lege naturae rationalis, quatenus ipsa haustus est vel similitudo aeternae legis Dei. Qua igitur ratione lex aeterna est fons aequitatis in Deo, lex ipsa naturalis est sons proximus, a quo Sibi, suisque legibus vel actionibus aequitatem hauriant homines.

eorumque legumlatores. III. Hinc, absolute loquendo, quemadmodum unus est iu-Stus, Unus Mnctus, unus imperator omnium Deus; ita aequitas una, unum ius, una lex: a Est enim unum ius, quo devincta est

hominum societas, et quod lex constituit una: quae lex est rectali sic., De ratio imperandi atque prohibendi 1).n Consequenter a illud stul- Leg., Ι,ib, tissimum, existimare omnia iusta esse, quae scripta sint in po-

56쪽

pulorum institutis aut legibus 1 . B Etu multa quidem perniciose. multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis

nomen attingunt, quam si latrones aliqua consensu suo sanx

rint. Nam neque medicorum praecepta dici vere possent, si quae inscii, imperitique pro salutaribus mortifera conscripserint. Est ergo lex iustorum, iniustorumque distinctio, ad illam antiqui simam eι rerum omnium prinemem naturam, ad quam leges h minum diriguntur 23. , Praedixerat autem ipse Tullius, leges populorum, quum una sit summa lex, favore magis quam re, hoc nomine dictas suisse: adeo ut nihil auctoritatis, nihilque iuris habeant in seipsis, nisi ab illa principe lege acceperint. IV. Sequitur ex praeiacto principio, ad legum humanarum vim et aequitatem, haec requiri essentialia: 1. Ut serantur a s periore, in quem a Deo, totius auctoritatis sonte, regendi et ligandi facultas conseratur. Nam, si unum est ius, una auctoritas, una regendi et ligandi vis in Deo existens. quis erit rector, quis legislator, nisi Deus secerit sa) 2. Ut naturali et divinae aequitati opprime congruant, ex cuius similitudine quaeque hones assunt. et diiudicantur. 3. Ut in commune societatis bonum convertantur. Ideo enim legislatores dati sunt, ut Providentiae a cillentur amice et fideliter, ad universorum ordinem et selicitatem. Si lineam transgrediantur, ius quoque et auctoritatem. Une de Augustinus: a Mihi lex esse non videtur, quae iusta non suo rit R. v Quis vero iudex inter subdisum et legislatorem Privatum examen, universae societatis fundamentum dissolvens, imperantis nempe auctoritatem, non invehimus; sed neque rati nalem naturam solo auctoritatis pondere obruimus, ubi illa amctoritas manifeste iniqua praecipere audeat. Tunc enim iusta et sanetissima fiet illa vox: et Non possumus. v In dubio autem delegis aequitate, sicut praesumptio stat pro possessore. ita etiam Pro Superiore: quum insuper, multae legum rationes paleant i

gislatori, quae inferiores latent φ .la Terrenam veneramur maiestatem, eique ex Dei voluntate atque imperio libentissime subiicimur. Sed quis, siue Deo, rex vel imperator Hinc poeta: ne delia terra sei: Ma, innanai a Dio chi re

Alque extemplo: Saul, rientra In te: non sei che coronata polve.l Aινιεni, Saulle, ait. IV. Sc. 4. ibi privato examine, lex privatae cuiusquam rationi subiicitur, prout visum fuerit, aecipienda vel retieienda. Nullaque propterea cum privato examine societas componi potest, ne ipsa quidam democratis: qua, si leges populi indigent approbatione, hac obtenta, nulla privata ratione vel voluntate infirmantur. Reiiciendum igitur examen privatum, veluti legum et auctoritatis excidium. Hoc probe constituto, sequentia decernimus, rationi consona et neeessaria. l. l.eges servandae, quae nihil iniusti habeant,

2 l.

57쪽

V. Si aequitatis et auctoritatis sons, unus est legis et nat rao auctor Deus, ergo non principes, non populi, non societas hominum, non status vel imperium, pro summa legum vel ii rium ratione et mensura habendi sunt. Quo errore, duplex hominum genus peccaverat. Primum ii, qui imperandi vim ex iure divino auspicabantur; deinde ii, qui ex populorum sententia ac voluntate. Illis. ius divinum exaggerantes, homines adeo Caesaris. quasi Dei, mancipabant ioluntati, ut quidquid Caesari placuisset, lex esset: hi eadem plebeculis assentatione blandiebantur. Illi monarchiam populis odiosam effecerunt: hi populares dominationes verterunt in tyrannidem. VI. Taedet dicere: non rabularum. Sed frequens iureconsu torrem schola in utroque illo errore, Olim apud Romanos, postea vero apud omnes sere gentes, versabatur. Romani iurisconsulti. modo Rempublicam, modo Imperium. pro iurium et aequitatis mensura venerati sunt. Posteriores iuris magistri, qui ex illa v teri schola in dies prodibant, principis xoluntatem pro iure habere consueverunt: sive ille esset Henricus VIII Angliae. sive Carolus V Hispaniarum, sive Ludovicus XIV Galliae rex. Undem. Veria vice, cum nova ferret opinio, imperia non principibus sed populis a Deo impertiri. philosophi et iurisconsulti, iunctis de teris, divinum ius, imo iuris iundamentum, in populos transt terunt. Non semper quidem et theoretice, sed lactis plerumque et sophisticis cavillationibus. quae iustitiae et aequitatis magistros nimium dedecebant. Inde antiquae illae et novae leges profluxerunt, quae religionem vexant. primum rationalis animae ius et osticium: familiam et proprietatem vellicant, socialistis et communistis viam parantes; aliaque, natura distincta, miscent vel

torquent.

H. Hinc multa malorum seges. 1. Cum aequitatis sons ex Deo in principes translatus fuerit, ex principibus in populos, ex populis 3 ero in quosdam, qui se populorum venditabant actores et reformatores, magis magisque a naturali societatis iure rece sum est; atque inde legumlatorum turba exsurrexit, qui imaginariam sibi hominum societatem essngentes, eam arbitrariis legum vinculis minus regendam quam satigandam suseeperunt. 2. Novae leges, non ex aeterna sed ex sutili et ambulatoria hominum voluntate descriptae, leves atque inanes extiterunt eaqne vi, aequitate et pondere destitutae, quorum sola natura est capisX. 3. Inde populorum despectus. non iniquarum tantum, sed Omnium sero legum ab eadem auctoritate manantium: imo eiusdem

etsi ratio legis non appareat. 2. In dubio de legis iustitia, praesumptio stat pro legislatore, cuius ratio est amplior, et cum auctoritate coniuncta. 3. Si legislator humanus ea iubeat, quae naturali vel divino iuri opponantur, in his nulla pius vis est vel auctoritas; illudque recurret, quod Petrus et apostoli Iudaeorum principibus reposuerant: . obedire oportet Deo magis quam hominibus . . f.4et. V, 29.

58쪽

auctoritatis, quae adeo leviter vel insipienter leges legibus cumulabat. Quod hac aetate praesertim contigit, qua imperiti homines ex trivio vel ossicina repente legislatores lacti, prolatis vel

scriptis apicibus se mundum renovaturos arbitrati sunt, nesciet tes etiam in re honesta serendos esse mores, deinde leges. 4.Νunquom maior sundamentalium, ut aiunt, regnorum constitu tionum multiplicitas, fragilitas et casus: nec maior unquam regnorum simul et populorum fluctuatio, infirmitas ac dolor. Cum regna caeperunt dici constitvia, tunc facto dissoluta sunt. Cur

vero, nisi quia a natura recesserunt Ita namque omnia condita sunt, ut nunquam Vexari desinant, donec ad naturam revertantur. Porro hominis, eiusque societatis natura eaSSt, ut, reiectis

hominum figmentis, ad aeternae aequitatis rationem plene instituatur, ut suas lila re exerat facultates, suisque iuribus et ON

ficiis sincere ac libere laetetur, et quiescat M.

fαὶ condendarum legum inexplebilem cupiditatem, toti sere Europae

philosophi illi ingesserant, quorum in conspectu scripserat Fridericus II: i Nullam maiorem pestem provinciis immitti, quam gubernantes philosophos. O mialogiies des moris parieroi de Prusse'. Signum extulit Ca-ibarina II, anno 1767, quae Volterii divinis pene laudibus esserebatur. Bo-

russiani codicis prospectus, Catharinae tributus, qui tamen Parisiis conscriplus videbatur, Rousseavium sapit. Tam multas et varias Borrussiae gentes, unica legum forma compellere, ridiculum videretur, nisi in aperto esset philosophorum ardor et perseverantia in populis non tam regendis, quam suis legibus conterendis . Generalia comitia, re insecta, quasi turris Babelica sequenti anno dissolvebantur. Eamdem ingrediebatur viam Fri-dericus II: prussianus tamen codex, sorsan, illo in vivis agente, lucem non aspexisset. lCf. IIaLLEn, Ristaurazione delia scienda politica. t. I, c. VII, 6 . Inde leges Iosephinae, Leopoldinae et gallicae sequebanturia Codices non improbamus, laudamus Caesarem quod u Ius civile ad certum modum redigere, atque ex immensa, dissu saque legum copia, Optima φιαeque et necessaria in parcissimos conferre libros . animo decreverat lSym. in Caes. , 44 . Sed modum improbamus. Natura enim simplex, codices implicatissimi. Quot ex una mala definitione, iurgia et lites Natura expellitur; societas ad legumlatorum artem constituitur. Hinc in codices sapientissimorum quaerelae: quas acriter in medium attulit l,si SAvicΝY in dissertatione De saeculi huius vocatione quoad lestistationem et iurisprudentiam. tis eodisinatio visa est: u scientiae mors, ingenii ostracismus, morum nationalium excidium, repudium traditionum lilaertalis Oppressio, captivitas iustitiae atque humanitatis. η Sint haec ex codicum vitiis: sed vitia existunt in re et in forma. C dices enim non raro sunt iuris naturalis et divini repudium atque excidium, cui non aliud reponas, nisi: legislator dixit. Quoad formam vero, fiunt rabularum et litigantium emporium et ossicina. Aiebant olim, romanis imperatoribus tyrannidis instrumenta codices extitisse: nunc ne fiant philosophicae tyrannidis instrumenta, avertat Deus. Apliorem optimis condendis legibus sormam esse in monarchia animadvertit Romagnosi. Sed, quaecumque sit regiminis sorma, nos id v lumus cum Cicerone n ute, quoniam vitiorum emendatricem legem esse Oportet, commendatricemque virtutum, ab ea vivendi doctrina ducatur. siCic. De Leg. I, 22 . Iamvero, ut crimina quandoque coerceantur, leges ad vigilant populorum; ut autem a civibus virtutes excolantur, ubi vel quomodo emetunt' s

59쪽

Herenno

VIII. Ergo, ut medicorum ars ad physicam hominis naturam est exigenda, ne pro salutiferis mortifera conscribat: ita I gum condendarum scientia nunquam a naturali aequitate discedat. Et sicuti medicamentis utimur tantum ad necessitatem, ita legibus est agendum. Non enim maior spes sanitatis in legibus quam in medicamentis; alioquin omnium est temporum illa sententia: si Corruptissima republim, plurimae leges 1). v Siquidem in physicis et io moralibus colenda est naturae Vis, non cogenda. Cogitur autem a circulatoribus, sive hi medici sint, omnibus sanitatem venditantes vel pollicentes; sive politici aut legumlatores, se suis legibus, quasi pastillis et potionibus, populorum s licitatem consecturos audacter asseverantes. Credentibus populis. quid pro felicitate ingesserint, videmus. Cum naturali aequitate. populorum libertas recessit. Et quidem necessario: nam adeo aequitas et libertas ex uno sonte prosiliunt, ut eadem lex nati ratis sit fons aequitsuis et fundamentum libertatis. IX. Triplex libertas: hominis ad seipsum, civium ad cives, civium ad imperantem. Scilicet personalis, eivilis et politica.

X. Homines quum simus, non belluariam libertaS, sed moralis est appetenda. a Ad D Us et ad LIBERTATEM nati sumus 2 .n Qui libertatem a decore separant, fractum et foedum animum ostendunt. Decus autem est in virtute, et virtus in lege naturae rationalis, qua recedentes a belluis, accedimus ad Deum. Igitur

quatenus homo, si liber est is aestimandus, qui nulli turpitudiniseriit R. n Sive si qui recta sequitur, qui gaudet ossicio, cui vivendi via considerata atque provisa est: qui ne legibus quidem

propter metum paret, sed eas sequitur atque dolit, quod salutare maxime iudicat M. s Ille nimirum est liber in seipso, qui o firmato consilio se bonum esse deliberans, omnia honesta ac lai dabilia, non coacte, sed libenter ac libere sequitur. Eadem ratione, qui sanus esse vult corpore, libenter a noxiis cibis se a

stinet, ac delectatur innoxiis. Uterque vero in dies ampliori libertate fruetur, quia maiori semper nisu et delectatione seretur in bona, magisque a vitiis et infirmitatibus, quae animi vel co poris incolumitati ossiciunt. convalescet. Sed hunc finem obtinent viri honesti, legis amore et prosecutione: ergo sons libemtatis pro unoquoque homine est lex. Idemque pro civili et politica libertate. XI. Quemadmodum enim ex hominum, ita ex iurium et omsciorum collectione, Civitas constituitur. Quae ossicia et iura ut

simul consocientur non vero confundantur, unaquaeque in Sua

veluti sphaera ita exercenda sunt, ne alia aliorum libertati noceant. Ergo libertas civilis eo usque exercetur, quo ius alienum inveniat. Si lineam transilias, alienam coerces libertatem, unde et tua similiter erit coercenda. Deinde, sicut tua tibi iura reddenda sunt, ut tibi tua constet libertas, et tu reddes aliena. Itaque ius est, quod lineam signans, omnem desinit ac tuetur libertatem, quae civium ad cives respectum liabeat.

60쪽

XII. Libertas politi ea. quae versatur inter civeS. eorumque rectores, aequali ratione aestimanda est. Nam, sicut liberi sunt cives inter se, quum unusquisque suis exercendis iuribus et onmciis nullum impedimentum aeripit, nequo ipse inferi aliis: ita in politica societate. Ibi enim duplex officiorum genus: imperar tium et populorum. Consequenter duplex sphaera. in qua tib re illa exerceantur. Ergo utrique liberi. si imperantibus et populis libera omelorum suorum detur lacultas: quod siet si quae populis iusta sunt, principes reddant; et vicissim quae Caesaris sunt, populi imperantibus retribuant. Nam eum ex utraque par te, et debita et iura existant, unde coalescunt ossicia: libertas rit politica, si illa tum iura, tum debita, reddantur ad aequalitatem. Haec vero in qualibet regiminis sorma, quae non sit d minatio hominis in hominem, sia iuris sive legis in omnes, tuto reddi possunt. Ea igitur ratione qua princeps, si iniqua iubeat vel agat in populum, politicae libertati in serret iniuriam: ita quoque populus si iura principis aggrediatur. Ergo, utcumque pro ge tium moribus discrepent iuris politici adiuncta, necesse est ius

B natura esse constitutum, quod imperantium et populorum omela secernat, omnibus dominetur. Omnes in ossicio contineat: in cuius observantia. hinc et inde. sit imperiorum et gentium aequitas simul et libertas, in contemptu vem sit politicae aequitatis et libertatis iniuria. XIII. Hinc lex humana, instar naturalis et divinae, est ex Tullio: α Recia imperandi prohibendique ratio. v Enucleatius vero ex Aquinate philosopho: a Ordinatio rationis. ab eo qui curam communitatis habet promulgata 1 . . Si omnis vera lex est ordinatio rationis, ergo 1. nulla hominum vel imperiorum vis, quidquam valide in rectam atque ordinatam rationem iubebit; 2. ergo homo, se illi subiiciendo, liber erit. Nam et Deus suae rationi paret, et libertatem non amittit. Homines autem, rationi obsequentes, suae naturae et Deo auctori, potius quam hominibus parent: quae est animi magnitudo non humilitas nec

ser itus.

XIV. Νunc si conceptum rvitonis eiusque ordinationis, ex aeterna ratione deductae, a lege civili vel politica removeas, quid pro humanae legis substantia remanebit 3 Illa percelebris rem norum iurisperitorum sententia: Quod principi placuit, Ieses h bet vigorem. Quae, licet rectam suscipiat interpretationem, i men imperfecta est, nimiaque putet assentatione. Nam vere quidem, sine voluntatis actu, lex non existeret, quae est actus v lentis et imperantis; sed nisi ordinatio rationis praecesserit v luntatis imperium, hoc erit arbitrium non lex: a Voluntas ad hoc quod legis rationem habeat, oportet quod sit cuiqua ratione requiala. Et hoc modo intelligitur quod voluntas principis habet vigorem legis: alioquin voluntas principis magis esset insequitas quam leae M. Bi cs. S.

SEARCH

MENU NAVIGATION