Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

in salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedimentam ex parte illius , cujus aliquis sanaus Ivlificationem doderat

congruum nempe est , ut amicu S ab amico gratiam pro altero postulaus illam obtineat. Hinc Scriptura nos hortatur, ut oremus pro invicem Jacobi 5. Orate pro invicem , ut salvemini , atque ut notaret orationem istam esse aliquomodo meritoriam iubjungit, multum enim valet deprecatio Iusi assidua. Hinc D. Augustinus serm. I. de sanctis ait: sic ergo exauditus es S. Stephanus, ut eius Orationibus deleretur peccatum, quod commiserat Saulus; & serm. 4. β Mari r Stephanus nonsc orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Porro cum hoc meritum nullam Dei promissionem habeat, fieri potest, ut si lassiciens, non tamen emcax, adeoque effectum suum non consequatur; unde ait Ieremias cap. I s. v. I. Si sererit Moses G S muel coram me, non es an ima mea ad populum' i tum. Quods tamen justus alteri meretur justificationem, haec ei non consertur immediate vi talis meriti, sed per media ordinaria, per actum nempe contritionis, quam alter elicuerit, vel per Sacramenta , quae susceperit.

ASSERTIO II.

Iussi reparationem post Ia um neque de condigno neque de comgruo meremur infallibitiiter per opera fana in

statu justitia.

XXX. ocet id D. Thomas I. a. q. II 4. art. ., probis ara mus autem hoc modo: opera bona in statu just, tiae facta neque de condigno , neque de congruo insallibiliter merentur conservationem gratiae sanctificantis, & auxilia gratiae essicacia ad perseverandum, ut infra dicam: ergo multo minus seu de condigno, seu de congruo insallibiliter merentur reparationem gratiae sanctifidaniis post lapsum , & auxilia

432쪽

Da IusTITIA Aer UALI, SI US BONIS OPERIB Us. 4 asessicacia ad resurgendum; plus enim est gratiam sancti fieantem restitui, quam conservari, & plus est injusto dari auxilia emeacia ad dolendum de peccato, quam justo ad non peccandum , neque invenimus unum magis quam aliud a Deo epse promissum, cum experientia constet aliquos post plurima& eximia pietatis opera in Statu justitiae facta, & postea lapsos non resurgere, sed in suis peccatis mori. Et sane in contraria sententia sequeretur esse in homine justo aliquod meritum, quod per peccatum mortale subsequens non pereat, quod nempe maneat in homine peccatore, vi cuius haberet gratiam poenitentiae & resipiscentiae a peccato: at hoc dici non potest; qui enim per peccatum gratiam & charitatem amittit omne Consequenter meritum perdit, juxta illud quod dicitur

per Ezechielem capite I 8. Si averterit se Iustus a justitia sua

fecerit iniquitatem - - - Omnes justria eiS, quas fecerat, non recordabuntur. Qui ergo resurgit a peccato, gratiam consequetur non merito condigno praecedentis justitiae, sed merito congruo praesentis contritionis. Dices: opus bonum factum ab homine justo ita meretur vitam aeternam, ut etiamsi ille postea in peccatum mortale labatur, opus illud eritorium maneat vitae aeternae, ut iterum vivificari possit : eadem ergo ratione opus factum in statu justitiae meritorium erit reparationis post lapsum, etiamsi obst Te videatur peccatum, quod postea est commissum. Resp. cum Uasquefo , opus illud, quod dicitur meritorium vitae aeternae, nullum respectum habere ad peccatum; hoc enim supervenit, postquam opus secundum se factum est eum dignitate vitae aeternae, ac proinde non impedit dignitatem operis, quod factum est sine ullo respectu ad tale peecatum: at vero justus, qui contendit opere suo mereri reparationem post lapsum suturum, ex parte eius, quod mereri contendit, respicit &includit peccatum, ac proinde includit etiam impedimentura, .

433쪽

CONTROVERsIA U. non tantum consequendi, sed etiam merendi reparationem post lapsum. Adde, quod postquam aliquis merito Vitae aeternae apposuit peccatum, potest etiam illaeso bono opere illud peccatum tollere alia via, & ita expedire bonum opuS, quod erat meritorium vitae aeternae, ut illam consequatur : ipso tamen opere meritorio vitae aeternae antea facto non potest tollere impedimentum peccati postea commissi; nam si hoc posset, deberet tollere peccatum & reparationem consequi absque ullo alio adjutorio , cum nihil aliud sit mereri reparationem post lapsum, quam mereri ut auferatur peccatum: est igitur diversa ratio utriUSqUe.

ASSERTIO ΙΙΙ.

Homo egi jussus non potest merito condgno , aut etiam congruo hahente infantister essectum, mereri perseverantium finalem, nec ullam gratiam elicacem actualem. XXXI. Drobatur I. ex Scriptura. Apostolus I. Corinth. Io. ait: qui se exsimat stare , videar ne cadat, & Philippo a. cum metu ta tremore Mesram salutem operamini Deus enim es , qui operatur in vobis o velle o perficere pro bona voluntate. Ubi & initium salutis nempe velle, & persectio seu perseverantia non meritis, sed Dei voluntati & beneplacito tribuuntur. Sane alibi diximus, finalem perseverantiam specialissimum esse donum divina munificentia praeparatum Electis: potest igitur Deus recto judicio homini justo efficacem gratiam subtrahere, atque ita deserere, & sicut rapit parvulum, ne malitia nutet intellectum eius, ita 1liquando permittit justificatum delinquere in matura senectute, morique extra statum justitiae, aqua mala voluntate recessi. Quippe sicut figulus habet potos talem efformandi alia vasa in honorem, alia in contUmellam, ita supremus Dominus elegit vasa misericordiae, in quae e Rundii divitias gratiae, & sustinet vasa irae ad ostensionem justitiae suae. Pro-

434쪽

Dv I UsTITIA AC TU ALI, SI v E BONIS OPERIB Us 427 Probatur et do ex S. Augustino, qui multis locis eam sententiam diserte confirmat. libro de corrept. & grat. c. 8. Si

confiteris, inquit, donum Dei esse perseverare in bono usque adflem, cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat 8 puto quod mecum pariter nescis , S ambo hic informabilia Dei judicia

penetrare non possumus. Et infra, mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibuςdam Deus, quos regeneravit in Chrso, fiem, spem, dilectionem dedit quibus sane

merita comparantur non dat perseverantiam ς cum filiis alienis scelera tanta dimittat, atque impertita gratia faciat Ilios Ros. Quis hoc non miretur quis non hoc vehementissime stupeat 'Atqui si perseverantia caderet sub meritum, praesto esset ratio discriminis, nempe quod aliqui donum illud bonis operibus sint promeriti, alii non. Clarissime id affirmat idem S. Doctor libro de domo perseverantiae cap. 9. his verbis: ex duobuς piis, cur huic donetur perseverantia usque ad mem, illi non donetur, inscrutabilia sunt Iu cia Dei. At in hoc non essent inserutabilia Dei judicia , s justus perseverantiam mereri posset etiam de congruo insallibiliter habente effectum. Sicut non sunt inscrutabilia in eo, quod unus adultus justificetur, alter non justificetur , quia justificatio cadit sub meritum de

congruo, quo infallibiliter obtinetur, ae proinde responderi potest, unum pro alio justificari, quia unus, non alter, elicuit contritionem, per quam justificatio insallibiliter obtinetur. Hinc S. Doctor eodem lib. cap. 33. omne meritum in fallibile

excludit ita loquens: Unde sutis dilucide ostenditur G inchoandi, V usque in m m perseverandi gratiam non dari secundum merita nostra, se I donari fecundum ipsius secretissimam eandemqtie Iu sis nam , sapient imam , beneficentissimam voluntatem. Nulla quippe extat D:vma promissio de danda gratia emcaci, & fimnali perseverantia.

435쪽

4a8 CONTROVtasIA V. Probatur 3tio ex Conciliis. Arauseanum can. I. contra Semipelagianos ita statuit: adjutorium Dei in renatis O sanatis semper est implorandum , ut ad faem bonum pervenire, νel in bono possint opere perdurare. At quod precibus impetratur , non .habet rationem debiti, sed gratiae, sicut pauperi supplicanti eleemosyna non datur ut merces supplicationis. Tri de sinum sess. 6. can. 32. definit augmentum gratiae, & vitam aeternam ita cadere sub meritum, ut videatur excludere donum

perseverantiae; sic enim habet: s quis dixerit jus catum, bonis

operibus non vere mereri augmentum gratiae, Vitam aeternam,

ipsus vita aeterna, s tamen in gratia decesserit, eonsecutionem, atque etiam gloria augmentum, anathema st. Ubi per haec verba : si tamen in gratia decesserit, non obscure notat S. SynodUS, magnum illud perseverandi donum ex sola Dei misericordia esse expectandum. Hinc seis. 6. Cap. I 3. justos monet, ut cum timore ac tremore falutem suam operentur in laboribus, invigiliis , in eleemo Frus , in orationibus o oblationJhus, in jejuniis D casitater Formidare enim debent, scientes quod in spem gloriata nondum in gloriam renati sunt, de pugna, qua superes cum

carne, cum mundo, cum diabolor in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti debitores sumusn0n carni, ut secundum carnem vivamus: s enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortio caveritis, vivetis. Dices I. justus eo ipso, quo potest mereri de condigno majorem gloriam, potest similiter mereri augmentum gratiae sanctificantis, sine quo major gloria obtineri non potest: ergo etiam potest mereri de condigno donum perseverantiae, cum ad gloriam ordinetur, nec sine illo ad eam in hoc statu perveniatur. Resp. Neg. consequentiam. Deus enim nunquam bonis operibus justi promisit perseverantiam, scut promisit vitam aeternam & justititiae incrementum; quae tamen promissio ex

dictis

436쪽

dictis est una ex conditionibus ad meritum condignum requi. stis. Porro consequens non est, ut si finis est merges , etiam merces sit medium ad ipsum finem perducens. Deus quippe pro voluntate sua distribuit dona, & pro suo arbitrio vocat operarios; at ex justitia fidelem servum de relato lucro fe- muneratur , & pro conventione solvit statutum denarium, ut habet parabola Evangeliea. Dices II. Deus promisit perseverantiam juxta illud Ierem.

a. timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.

Resp. D. proposit. Promisit generatim Ecclesiae, in qua existunt Electi, C. promisit unicuique justo in particulari, Ne

Porro per haec verba ad Hebr. C. I 3. U. s. non te deseram , neque derelinquam promisit quidem Deus auxilia sussicientia, cum quibus justus potest vitare peccatum, facere bona opera , &in bono perseverare, non item promisit auxilia emcacia, quas dant victoriam , ipsum bonum opus, & perseverantiam. Dices III. Donum perseverantiae Deus promisit orationibus, bonis operibus, & vigilantiae nostrae: nam Christus ait Math. 26. Vigilate V orate, ut non intretis bi tentationem, & Lucaea I. Vsgilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, Est sare ante Filium hominis. Petrus Epist. a. c. I. monet: magis Magite, ut Per bona opera certam vestram vocat onem G elessionem faciatis; haec enim facientes non peccabitis aliquando. Qui ergo indefessam habent sollicitudinem , & continuam in orationibus vigilantiam, promissione gaudent divina de finali perseverantia. Atque hinc S. Augustinus lib. de dono perseverantiae e. 6. agnoscit vigilantiam in oratione esse meritum perseverantiae, cum eam

dicat suppliciter emereri posse.

Resp. D. assertum: Deus promist donum perseverantiae orationibus per modum mercedis, . N. per modum doni gratuiti, C. Nam quidquid precibus conceditur, rationem habet I i i a gra

437쪽

43o CONTROVERsIA Rgratiae, non mercedis. Ipsa oratio demonstrat perseverantiam esse gratiae divinae beneficium, neque ulli mortalium deberi ex justitia, elli impetrari possit orando , atque ita cadere sub meritum , quod appellamus de congruo : Justus quippe per concursum gratiae adjuvantis potest crescere in gratia & merito

novas semper vires obtinere contra peccatum , Deumque movere per suam fidelem cooperationem ad novas semper gratias largiendas, & specialem protectionem, ne ab accepta justitia decidat, perseveret finaliter & in gratia moriatur. At haec protectio est specialis Dei favor , neque opus justitiae, sed misericordiae divinae. XXX l I. Pro fine hujus argumenti pauetis insinuabimus, ex qnibus capitibus crescat meritum justorum. Ac inprimis asserimus, bona opera justorum habentia omnes ad merendum requisitas conditiones eo magis esse meritoria, quo sunt perseviora: sunt enim Deo gratiora, magisque aestimabilia, atque proportionata ad praemium. Item quo plura fiunt ejusmodi opera, ut patet, nam cum singula suum gradum gloriae unum vel multiplicem mereantur, plura plures gradus merentur. Unde autem desumenda st operum praestantia & bonitas ex

iis colligi debet, quae dicta sunt de moralitate actuum huma

norum.

ado. meritum crescit ratione maioris gratiae sanctificantis in operante praeexistentis. Crescente enim notabili circumstantia in opere crescit operis aestimabilitas, ut patet: atque dignitas personae operantis est circumstantia notabilis in opere meritorio , atque haec habetur & crescit per majorem gratiam sanctificantem; igitur ratione. majoris gratiae crescit aestimabilitas operis meritorii, ac proinde meritum, quod eo est majus, quo magis aestimabile est opus meritorium. Dixi autem ratione majoris gratia in operante praeexi tentis, tempore nempe vel natura: nam gratia subsequens opus meritorium, ac proinde

438쪽

inde data in praemium ejusdem non potest augere meritum illius, cum dignitas operis ad mercedem praecedat mercedem, & se habeat per modum causae moralis remuneratorem ad mercedem reddendam moventis. Neque opponi potest, quod Deus reddat unicuique secundum Opera Gus, quod verum non foret, si remuneraretur opus aequale majore praemio propter majorem gratiam sanctificantem. Nam reddet Deus secundum opera considerata non solum juxta propriam & intrinsecam excellentiam , sed etiam juxta omnes alias circumstantias, quae ad majorem eorum aestimationem conferunt, & quarum una est dignitas personae operantis orta ex gratia sanctificante. 3tio. meritum crescit ex circumstantiis intensionis & durationis, ita ut opus bonum ceteris paribus eo magis sit meritorium , quo est intensus & diutius continuatur. Nam ei

cum stantia intensionis & durationis secundum aestimationem prudentem est considerabilis in opere bono relate ad praemium retribuendum, scut & in opere malo in ordine ad poenam infligendam, adeoque dat majorem aestimationem actui bono, scut majorem malitiam actui malo. Sane qui diu perseverat in actuali Dei amore, melius agit quam qui obiter tantum hunc actum exercet: item qui ardentius amat Deum, laude

magis est dignus, quam qui minus intense hoc facit. Atqui ille, qui melius & laudabilius iacit, dignus est majore praemio , sicut qui pejus agit & majore cum vituperio, dignus est

graviore pinna.

4to. quaeritur, an actus imperati addant quidquam ad meritum actus imperantis. Qua in quaestione distingui debent actus imperati a voluntate, interni & externi , eorumque discrimen rite observari. Actus interni imperati ab externis discrepant inprimis in eo, quod sint per se & intrinsece voluntarii, quia a voluntate eliciuntur: externi autem non sunt voluntarii, nisi mediate & extrinsece, nempe per extrinsecam

439쪽

denominationem ab actu voluntatis petitam, a quo voluntarie imperantur. Deinde differunt in eo, quod possint esse & sint immediate liberi, si a voluntate exerceantur sine antecedente ad unum determinatione: externi vero non sint nisi mediate& extrinsece liberi, quatenus imperantur ab actu libero voluntati, , quae cum sola sit actuum suorum domina, sola potest per se & immediate libere agere. His notatis Dico I. Actus imperatus internus per se & intrinsece bonus,& libere elicitus auget meritum actus imperantis: sic actus misericordiae libera elicitus addit aliquid ad meritum actus charitatis, a quo imperatur, ut adeo homo plus mereatur peractum misericordiae simul ac charitatis, quam per solum actum charitatis. Fundamentum hujus est, quia actus imperatus internus habet propriam honitatem , propriamque libertatem distinctam a bonitate & libertate actus imperantis; unde & pr priam habet rationem meriti: nam si non habet, certe ei deesset aliquod ad hoc requisitum ; atqui non deest: nam, ut supponitur, fit ab homine justo, fit ex instinctu Spiritus Sancti, fit libere, habetque promissionem vitae aeternae ut mercedis: Deus enim non solis actibus charitatis, sed generaliter omnibus actibus bonis a justo saetis proposuit vitam aeternam, ut alibi docui. Dixi autem actus imperatus libere elicitus : quia libertas actus est conditio ad meritum necessario requisita. Hinc amas internus vel imperatur inesticaciter, vel esticaciter: si inefficaciter, dubium non est, quin habeat propriam suam &formalem libertatem: si efficaciter, communiter non imperatur, nisi ut eliciendus in aliquo instanti subsequa, cum in Odus agendi humanus videatur pro actu voluntatis imperante& imperato quandam latitudinem temporis postulare. Quod si fiat, elicitur actus imperatus rursus cum nova libertate, seu ita, ut voluntas possit suum propositum mutare , & scab actu, quem sibi imperavit, abstinere. Dico

440쪽

Dico II. Actus externus imperatus actui interno, a quo imperatur, Perse loquendo non addit novum meritum. Colligitur id ex Scriptura docente, apud Deum voluntatem pro facto reputari: sic etsi Abraham filium suum non immolarit, sed immolare duntaxat voluerit, tamen ei dictum est Genesis a a. quia fecisi hanc rem, o non pepercisi filio tuo unigenito

propter me, benedicam tibi &c. Unde S. Augustinus in Psal. 5 . ait: quidquid vis, O non potes, fassum Deus computat

quod si autem voluntas essicax reputatur pro facto, certe actus internus per se aeque est meritorius sine actu externo , accum illo. Fundamentum autem est, quia ad actum meritorium duo praecipue requiruntur, nempe bonitas sormalis, & libertas a necessitate: at vero in actu externo non datur bonitas

formalis, cum isthaec consistat in formali tendentia in objectum

honum , cuius bonitatis aut tendentiae actus externus est incapax, ut fusius dicitur in Traa. de actibus humanis. Idem

actus externus non est formaliter liber, sed solum denominative libertate amas interni: ergo. Si opponas scripturam pluribus locis promittere mercedem operibus externis, R. iisdem promitti mercedem ut conjunctis cum internis actibus, quibuscum constituinat unum moraliter actum meritorium ratione solius interni, seu, quod idem est, meritorium ratione libertatis & bonitatis formalis, quam habet actus internus, & quae ab actu externo per extrinsecam denominationem participatur. Si urgeas: actus externus cum interno est magis satisfactorius, quam solus internus; ergo & magis meritorius, R. disparem esse rationem. Satisfactio pro peccatis in eo cons-stit quod tantum poenae sive internae sive externis subeatur voluntarie, quantum merentur peccata; unde magis satisfacit, qui poenam internam & externam fmul tolerat, quam qui t

terat solam internam. At meritum consistit in eo, quod jus

SEARCH

MENU NAVIGATION