장음표시 사용
411쪽
4o CONTROUERsIA V. semen vitae aeternae. Rursum Scriptura docet regnum caelorum esse haereditatem filiorum; sic Rom' 8. dicitur: accepistis spiritum adoptionis si torum: δε autem βά-haeredes, smilia hahentur ad Coloss. 3. ad Hebr. I. I. Petri I. & alibi, ubi vita aeterna dicitur haereditas, quae proprie ad filios pertinet, quaeque non est merces servorum, sed propria portio filiorum. Atque hanc sententiam esse Concilii Trident. Certum est ex Sest 6. cap. I 6. , ubi docet vitam aeternam esse gratiam misericorditer filiis Dei per Christum promissam, G smul mercedem
bonis eorum operibus Meliter ex Dei promissione reddendum, &Can. 3 a. declarat opera meritoria illa esse, quae sunt a j iij eatis per gratiam Dei, ut sunt viva Chrisi membra. Et certe ad
opus meritorium de condigno requiritur, ut non tantum opus,
sed & persona sit vitae aeternae proportionata, adeoque per gratiam sanctificantem elevata ad ordinem Divinum, statum amicitiae & filiationis Divinae ; cum in moralii aestimatione valor operis positi in obsequium alterius praesertim qui ex ipso opere nullam utilitatem percipit plurimum pendeat a dignitate operantis, ut instantia dari potest a meritis Christi, quae
certe majoris non essent Ualoris quam merita ceterorum hominum, nisi valor illorum a stata & dignitate personae operantis penderet. Sed jam momenta, quae opponuntur, breviter diluamus. Aiunt primo, Scripturam promittere etiam vitam aeternam obedientiae legis, Matth. I9. Ii vis ad vitam ingredi, serva mandata, non autem dicit: si vis ad vitam ingredi, cura ut adopteris in filium. Rursum: Apostoli Petrus & Paulus, ille Act. Io ., hic Rom. a. docent, Deum non esse acceptorem personarum, sed gloriam & honorem tribuere omni operanti bonum ; non igitur requiritur 'ad meritum vitae aeternae e. altatio caturae ad esse quoddari supernaturale, sed sola obe- diea-
412쪽
dientia legis. Secundo opponunt S. Augustinum, ques lib. I. de libero arb. c. 6. dicit lege naturae constitutum esse ut boni beatam, mali miseram vitam ducant, & lib. de nat. & grat. c. I. ait: natura humani generis - - - β pors sibi sincere adimplendam legem, perficiendamque Iulitiam, de pramio debet esse secura, hoc est de vita aeterna, etianis in aliqua gente, aut in aliquo superiori tempore fides eam latuit sanguinis non enim es injussus Deus, qui jusos fravdet mercede jusitiae. Hic D. Do- ,
ctor refellere videtur sententiam Pelag., qui dicebant posse hominem suis viribus legem implere, & tamen egere gratia
adoptionis, ut regnum coelorum obtineat: fuit ergo in ea se tentia, ut putaret non esse opus gratia adoptionis ad regnum coelorum obtinendum, sed solum gratia juvante ad legem implendam , consequenter meritum pendere ex obedientia legis, non ex dignitate personae. Tertior opus malum, aiunt, de se meretur paenam, nee requiritur ut procedat ex habitu d strarente naturam ; ergo & opus bonum ex natura sua meretur praemium, etsi non procedat ex habitu elevante naturam.
Ad I. R. Intuendum esse in Seripturis , ad quos dirigatur
oratio. Nam cum infidelibus Scripturae loquuntur, non tam bona opera, quam fidem & baptismum praedicant: cum autem alloquuntur fideles & regeneratos, opera & obedientiam legis docent. Christus ergo apud Matth. observantiam mandatorum tanquam viam ad vitam proponit non exclusa gratia tanquam conditione; alioquin etiam non requireretur fides, cum de ea ibi nulla fiat mentio. Deinde acceptor personarum is est, qui 'attendit ad qualitatem personae non conserentem ad meritum, non ille qui spectat qualitatem personae conducentem ad meritum : cum ergo vita aeterna sit bravium solis justis pro pomtum, non accipit Deus personas, cum hanc justitiae qualitatem spectat, scut acciperet si consideraret , an qui bene ope-Ffi a Tam
413쪽
Apostoli dicunt Deum non esse personarum acceptorem, men
tionem faciunt Iudaei & Graeci, eamque rem saepe inculcant contra Iudaeos, qui putarunt se solas ad regnum Dei & gra
Ad II. Dico S. Augustinum priore loco citato non loqui de vita beata , quae in visione Dei consistit, sed de vita beata in genere, ut adeo sensus sit, lege aeterna constitutum esse, ut honi bene & mali male recipiant, & si quidem honi sint bonitate supernaturali, supernaturalem, si tantum boni sint bonitate naturali, naturalem beatitudinem consequantur. Altero loco propositio hunc sensum habet: si homo sine fide Christi solis suis viribus possit implere legem , de praemio vitae aeternae debet esse securus; at inde non sequitur gratiam adoptionis ad meritum non esse necessariam. Nam cui idem August. docet lib. I. ad Bonifactum c. a.) non vivunt recte homines , neque justitiam perficiunt, nisi prius filii Dei emetantur. Neque eo loco refellit Pelagianos, quod putarent gratiam adoptionis necessariam, sed tantum resutat errorem cuiusdam, qui naturae humanae nimium tribuebat. In aliis qui dem locis tribuit Augustinus Pelagianis, quod requirerent gratiam adoptionis; sed inde eos non reprehendit, sed quod negarent eam necessariam esse in parvulis ad purgandum peccatum originale, & in adultis ad implenda mandata Divina. Ad III. R. sacilius esse peccare, quam bene agere, ideoque sufficere ad peccandum libertatem arbitrii, ad bonum vero opus gratiam. Praeterea ut peccato debeatur poena, nulla conventio vel promissio necessaria est; qui enim alterum laedit, justitiam violat, ideoque satisfacere tenetur ex justitia, etsi nulla promissio intercesserit. At ut bono operi debeatur merces ex justitia, conventio aut promissio necessaria est : Deus
414쪽
Da Ius Tret Ia Ae TUA I, SIVE BONIS OPERIBUS. 4o autem non promisit vitam aeternam nisi regeneratis & adoptatis per gratiam.
Quid ex parte Dei requiratur ad meritum condignum.
XX.TI ajus putavit , opera bona ex natura sua esse meritoria .ra vitae aeternae, ita ut non requiratur pactum aliquod vel gratuita promissio, ad hoc ut ex justitia merces vitae aeternae bonis operibus debeatur: hinc damnata videtur illius propositio secunda, quae ita habet: scut opus malum ex natura sua es mortis aeterna meritorium , Iic bonum opus ex natura suses νita aeterna meritorium. Addit etiam, Christum nobis non meruisse vitam aeternam, nisi quatenus gratiam bene operandi nobis promeruit, ut patet ex Propos. Ir. damnata: quod pie πjuste in hac vita mortali usque in mem conversati vitam consequi- mur αternam, id non proprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae juso Dei judicio deputandum est nec in hac retributione bonorum ad Chrisi meritum respicitur, sed tantum ad primam insitationem generis humari, in qua lege naturali insitatum est, ut juso Dei judicio obedientia mandatorum
νita aeterna reddatur. Ad hanc doctrinam repudiandam etsi lassiciat auctoritas SS. PP., qui illam damnarunt, adduci etiam potest Tridentinum Sess. 6. cap. I 6. ita loquens et bene operan
tibus proponenda es vita aeterna, Gy tanquam gratia filiis Dei per C. I. misericor Eter promissa, Gy tanquam merces ex ipsas Dei promi ne bonis ipsorum operibus Meliter reddenda. Et Can. 26. Si quis Exerit, justos non debere pro bonis operibus
expectare aeternam retributionem a Deo per ejus misericordiam,
V Iesu Chrisi meritum , si bene agendo inque in finem PersicVera rint, sinartima fit. Habemus hic & promissionem eamqueFii a gra-
415쪽
gratuitam , & Christi merita respectu vitae aeternae nobis do
Communis igitur Theologorum opinio est, ad meritum condignum requiri ex parte Dei promissionem quandam , etsi in eo discrepent, quod aliqui cum Scoto velint Divinam illam promissionem esse rationem formalem meriti; alii multo plures cum Bellarmino dicunt promissionem esse meram conditionem, vi cujus illi, qui bene operantur, jus habeant ad vitam aeternam tanquam mercedem, eorumque opera sint in actu secum do meritoria: sat ergo sequens
Ut meritum sit condignum in actu secundo, requiritur ex parte Dei promisso retributionis. XXI. Drob. I. Ex Script. Jacobi T. dicitur: beatus vir quia susseri tentationem, quoniam cum probat fuerit, a cipiet coronam vitae, quam Deus repromisit diligentibus se. Unde Apostolus vitam aeternam vocat promissionem, ad Heb. 6. me V patientia haereditabunt promissiones, & c. Io . ut νOlunta rem Dei facientes reportetis promissionem. Hinc AugustinuSEnarrat. in Psal. Io9. ait: melis Dominus, qui se nobis debitorem fecit, non aliquid a nobis accipiendo , sed aliquid quod ei Placuit permittendo. Et Serm. I 6. de Verbis Apostoli: nune 158. debitor nobis factus es Deus , non aliquid a nobis accipiando , βed aliquid quod ei placuit promittendo. Et paulo post: hoc modo polssumus exigere: redde quod promissi, quia fecimus εuodIO i. Idem scribit Fulgentius in prologo lib. ad Mominum : se ipsium sua largitate dignatus est facere debitorem. Prob. II. Ratione. Meritum in actu secundo condignum
416쪽
debet praemiantem aliquo modo obligare , seu debitorem facere , juxta illud Apostoli Rom. 4. Ei qui operatur , merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum d atqui
non potest homo suis operibus ulla ratione Deum obligare, nisi ejus operibus praemium promiserit; cum enim Deus ob summam suam excellentiam & supremum dominium in creatu eras possit justissime, nulla etiam mercede proposita, ab homine quodlibet obsequium exigere, non est unde seclusa promissione ex debito teneatur bonis operibus mercedem redin dere. Nota tamen, eam Dei promissionem, etsi sit quid necessario suppositum, non tamen esse rationem sormalem, quae constituat merita, eisque tribuat condignitatem ad praemium'; hanc enim merita supponuntur habere a gratia sanctificante, quae est ejusdem ordinis cum gloria, eamque per modum seminis & radicis continet. Et certe si extrinseca Dei ordinatio esset ratio constitutiva meriti condigni, actus virtutum naturales possent esse merita vere condigna vitae aeternae, cum etiam Deus posset tales actus ordinare ad beatitudinem superis naturalem, eamque promittere tales actus elicientibus t quo posito illi actus fierent vere meritorii, cum posita ratione so mali habeatur meritum. XXII. Quaeres: quaenam conditiones requiruntur ad meis ritum congruum 8 Resp. ex parte operis requiritur, ut sit
actus bonus, liber, & etiam intrinsece supernaturalis, id est ut eliciatur per gratiam actualem , cum nihil possimus operari
in ordine ad salutem per solas naturae vires, ut uberius diximus Controversa ada. ' Ex parte operantis requiritur, ut sit
in statu viae, non vero ut si in statu justitiae ; cum peccator per actus super naturales fidei, spei &charitatis possit de comgruo mereri justificationem. Ex parte Dei ad meritam in actu secundo congruum requiritur aliqua acceptatio meriti in
417쪽
ordine ad praemium, consistens saltem in decreto de dando praemio. Etsi enim opus congruum de se sit meritorium inama primo, id est aptum movere liberalissimum Deum ad retributionem alicujus doni supernaturalis, potest tamen Deus
illi negare omne praemium, adeoque ut fiat meritorium in actu secundo, requiritur ex parte Dei acceptatio aliqua cons-stens saltem in decreto de dando praemio. Dicitur autem D rem in decreto quia eis ad meritum congruum non requiratur promissio praemiantis, eidem tamen non repugnat, ut com muniter docent Theologi contra Scotum, qui putat meritum congruum accedente promisssione praemii fieri condignum: quod falsum esse patet in contritione peccatoris, quae etsi pro missam habet justificationem, eam iamen de congruo eunt aXat
XXII l. uo sunt praecipua , quae cadunt sub meritum, Π Ira tia & gloria, atque de his quaeritur, utrum &quomodo ea homo promereri possit. Quod ut resolvatur, no tandum est, gratiam aliam esse actualem, quae est principium effectivum meriti, di aliam habitualem, quae ejLsdem principium est dignificativum , ut hactenus vidimus. In gralia habituali considerare possumus vel ejus substantiam vel augmentum e uti & in gloria primum & secundum gradum. Quare tria potissimum in quaestionem veniunt e Imo: utrum homo possit shi mereri primam gratiam actualcm saltem de con gruo, & primam gratiam habitualem de condigno. r An prima gloria cadat sub meritum condignum , atque adeo an . homo p. contritionem se disponens ad justifieaiicnem merea
418쪽
Da JusTITIA Ae TUALI, SIvE BONIS OPEM Eus. 4 II tur de condigno primum gradum gloriae. 3tior quaeritur,& quidem praecipue, quale sit objectum meriti. His quaestionibus ut rite satisfaciamus, supponendum, imo etiam demonstrandum est certissimum Theologorum effatum: principium meriti non posse cadere sub meritum, nempe sub ea ratione, sub qua necessario praerequiritur ad meritum, vel in eo includitur. Nam fieri non potest, ut idem si prius se ipso sub eadem ratione. Atqui si principium meriti esset praemium eiusdem meriti, principium illud esset se ipso & sub eadem ratione prius; cum enim meritum proprie dictum moveat ad retributi nem praemii quia est, ac proinde sit etiam prius praemio, principium etiam meriti ad illud necessario requisium, vel in eo inclinium,prius esset praemio,quod si ita,principium meriti,utpote praemium, foret priua se ipso sub eadem ratione,prius nempe cum merito,& posterius tanquam praemium. Adde: meritum esse causamese scientem moralem sui praemii & mercedis: absolute ergo existere debet ante suum praemium vel in se vel saltem in mente praemiantis ς atqui non potest absolute existere ante suumprincipium necessario praerequisium,vel inclusum,ut ex sepatet.Ηoc ergo praemisso inprimis dogma catholicum de obiecto meriti stabiliemus,deinde quaestiones alias etiam in scholis controversas examinabimus.
De fide es Iussum mereri de conssigno augmentam gratia.
XXIV. Drobatur ex Trid. Sess. VI. cap. Io. ita loquente Uae er--L go justi lauti εγ amici Dei ae domestici facti euntesia virtute in virtutem renovantur in is a Iusilia per Christigra iam accepta, cooperantesia bonis operibus, crescunt, sitque magis Iustimantvr --- hoc vero Iustria incremenIam Perit δεν Πα
419쪽
4Ia CONTROUERSIA REccles et, τum orat: da nobis domine fidei, spei, Γ charitatis augmentum. Et Canoae 32. Si quis dixerit hominis justi a-ti bona opera ita esse d ina Dei, ut non sat etiam bona ipsusIustificati merita, aut ipsum justmatum bonis operibus non vere mereri augmentum gratiae, vitam afernam, V prius vita aeternae, si tamen in gratia decesserit, confecutionem, atque etiam gloria
augmentum, anathema iit. Statuit hune canonem contra Lutherum, qui negavit omne meritum & omne gratiae augmentum. Et si autem Concilium non expresse assirmet, hominem
justum mereri augmentum gratiae de condigno, id tamen se intendere satis indicat. Nam apponit to vere, eodemque modo loquitur de merito augmenti gratiae, ac de merito vitae aeternae, quod certum est esse de condigno juxta mentem Concilii. Ratio autem est, quia nihil bonis justorum operibus deest, quominus augmentum hoc gratiae & gloriae de condigno mereantur: sunt enim talia opera in ordine supernaturali, libere ab homine j sto facta, & praeterea ejusmodi operibus gratiae & gloriae augmentum Deus promisit, ut ex hactenus dictis patet abunde.
sibi primam gratiam assiualem mereri potes ne quidem de
congruo: gratiam primo jus cantem nullus mereri potes de condiguo, potes tamen mereri de congruo. XXV. Drobatur pars prima ex illis testimoniis Scripturae, A Conciliorum , & Patrum, quibus in secunda controversa contra Pelagianos & Massilienses ostendimus , non posse hominem viribus naturae quidquam operari in ordine ad
salutem ; sed posset, si primam gratiam amaalem, a qua initium salutis ducitur, sibi posset mereri de congruo. Hinc Synodus Tridentina declarat Sess. 6. cap. s. ipsus justificatiosus exordium in adultis a Dei per Jesum Chrisum praeveniente gratia sumendum esse , hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eo
420쪽
rum praeexistentibus meritis vocantur. Quibus verbis omne me- Titum etiam congruum excludit, conformiter ad dictum Apostoli ad Rom. Si autem gratia, Iam non ex Operibus: s autem gratia non ex operibus, nullum omnino meritum hic locum habere potest. Sed de hoc satis egimus loco citato.
Prob. ada pars ex Scripturis. Rom. 3. dicitur : Iustificati gratis per gratiam ipsius: & ad Titum 3. Non ex OperibusIustulae, quae fecimus nos , sed secundum suam misericordiam fulvos nos fecit per lavacrum regenerationis D renouationis Spiritus Samcti. Iustificatio ergo omnino gratuita est ; & licet homo peractus fidei , spei, charitatis, poenitentiae sese disponat ad gra
iam justificantem, eam tamen illis actibus de condigno non meretur. Hinc Trident. Sess. 6. cap. 8. allata Apostoli verba
explicans ita ait: gratis autem Iob ari ideo dicimur, quia nihil eorum, quaeIvsiscationem praecedunt ,sve fides, sive opera, sesam justificationis gratiam promeretur. Nam opera ista etsi fiant a
Spiritu Sancto movente, quia tamen non fiunt ex Spiritu Sancto inhabitante, nullam habent moralem aequalitatem cum prima gratia justificante, quae tamen necessaria est ad illam de condigno merendam : primo enim illam aequalitatem non habent per se sola, quia aequalitas proportionis operum cum gratia sanctificante, quae est semen & mensura gloriae, repetitur maxime ex eo, quod fiant ab homine amico & filio adoptivo Dei, & sc repetitur maxime a gratia sanctificante, per quam homo sormaliter fit amicus & filius adoptivus Dei. Deinde non habent aequalitatem ab ipsa gratia sanctificante, quia prima gratia sanctificans operibus , quae illam praecedunt, retribuitur tanquam praemium , quod de congruo merentur at vero aestimatio & dignitas operis repeti non potest ex eo, quod retribuitur tanquam praemium: nemo enim fit dignus
praemio per ipsum praemium, sed dignitas ad praemium ipsum essentialiter praecedit.
