Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

Utraque pars prob. ratione Theologica. Ex distis nntne a 3. principium meriti necessario praerequisitum ad meritum non potest cadere sub meritum, id est, non potest esse praemium eiusdem meriti; atqui prima gratia actualis, id est prima illustratio & inspiratio supernaturalis est principium esse tivum necessario praerequisitum ad meritum etiam congruum:& gratia prima justificans est principium dignificativum formaliter inclusum in merito condigno: ergo nec prima gratia actualis potest esse praemium nostri meriti de congruo, nez prima justificans de condigno. Prob. pars arta Ex S. Augustino in epist. Ios. ad Sixtum rsed nec ipsa, inquit, remisso peccatorum Iine aliquo merito est,'s fides hanc impetrat; neque enim nullum es meritum fidei, quae scilicet per actum perfectae contritionis operatur. Talis enim contritio habet congruitatem quandam cum gratia sanctifica te, attenta misericordia vi benignitate Dei; cum congruumst, ut Deus infinite misericors remittat peccata, tribuatque gratiam justificationis propter actum , quo peccator delicta sua - super omnia detestatur ob Deum propter se dilectum ; & praeterea contritioni persectae promissa est justificatio. Porro quando Tridentinum definit opera, quae justificationem pra cedunt, non promereri gratiam justificationis, excludit solum condignum meritum; cum meritum de congruo , quod habet duntaxat vim ex quadam decentia movendi Deum ad retributionem, propriam , strictamque rationem meriti non habeat. Videantur ea, quae hoc super argumento diximus num. II. & La.

Probabilius nobis videtur, sipectatis principiis demerito, primam o

rium non eadere sub meritum eondignum; ae proinde Iominem per contraIιOnem, qua se disponit ad jusistrationem , voa mereri de condigno primam gradum gloriae.

XXVI. A ssertum hoc, quod contra communiorem est sch

422쪽

DEJusTχTIA Ac Tu ALI ,s IvR BONI 1 OPERIE Us. IS asticorum opinionem, probatur I. hoc modo: ut homo per eontritionem c qua se disponit ad justificationem , adeoque per quam de congruo meretur primam gratiam mereatur etiam de' condigno primam gloriam, requiritur, ut contritio a peccatore elicita in ordine ad merendum fiat digna per gratiam sanctificantem; nam ex dictis ad meritum condignum requiritur status gratiae: atqui contritio peccatoris non fit digna per gratiam sanctificantem ad merendam primam gloriam ergo '&c. Assumpta propositio ita ostenditur: ut actus salutaris digni mcetur per gratiam sanctificantem ad merendam de condigno gloriam, requiritur ut fiat ab homine tempore vel saltem natura prius justo, amico Dei, &filio eius adoptivor atqui contritio qua adultus disponitur ad recipiendam primam gratiam sanctificantem, cui respondet prima gloria non fit ab homine tempore aut natura prius justo, ut patet, cum fiat ab homine

prius peccatore.

Quod autem requiratur ad meritum condignum, ut Bat ab homine prius justo, ostenditur Ι. ex D. Augustino dicente: nullane sunt merita jusorum 8 sunt plane, quia Iusti sunt. Ergo prius est hominem esse justum, quam exercere posse Opera de condigno meritoria. Idem videtur significare Tridem tinum cum ait: nihil ipses Iustificatis amplius deesse, quominus plene illis operibus, quae in Deo sunt facta, vitam aeternam νere promeruisse censeantur. Ergo ei tantum, qui justificatus est, nihil deest amplius ad hoc , ut vere vitam aeternam posest promereri, ac proinde deesset aliquid, si non praecederet status justitiae. Ratio in eo est, quod per gratiam sanctificantem non fiant dignae actiones nisi jussi, quas nempe praece dit tanquam natura ordinis supernaturalis, & in quas per suos habitus ac potentias insuit: atqui contritio peccatoris propriae

non est actus justi, cum non fiat ab homine prius justo, ne G g g 3 . que

423쪽

s . . . .

que in illam influit gratia per habitum suum, qui infunditur cum ipsa gratia , ad quam contritio disponit.

Probatur ado. Si peccator per eandem contritionem, per quam de congruo meretur primam gratiam, mereretur de condigno primam gloriam, eam mereretur conditi Onate , nempe si posuerit actus meritorios virtutum praeceptarum, & si finaliter perseverarit , atqui sic non meretur; ergo &c. Λse

sumpta rursus prob. In illo signo , in quo prima gloria inte, ligeretur habere rationem condigni praemii, contritio intelligi debet informata prima gratia sanctificante, ut patet; hoc

ipso autem peccator per eandem contritionem, per quam de congruo meretur primam gratiam, non meretur primam gloriam. Nam in illo sgno, in quo intelligitur contritio insormata prima gratia sanctificante, homo per contritionem jam meritus est de congruo gratiam sanctifieantem, ac proinde etiam meritus est de congruo jus ad primam gloriam, imo primam gloriam conditionate: quod si ita, per eandem contritionem non meretur de condigno primam gloriam. Huius autem ulterior ratio est, quia eadem prima gloria non potest, saltem in hac providentia, decerni eidem actui meritorio ut praemium de condigno, quae gloria prius jam supponitur detreta necessario ut praemium de congruo; huius enim praemii collatio merenti non adferret novam rationabilem utilitatem ac voluptatem, cum nullam rationabilem utilitatem adserat habere primam gloriam conditionate sub eodem meritorum& finalis perseverantiae onere tanquam praemium de condi-Fno, quam eandem gloriam prius jam homo conditionate &sub eodem onere obtinuit tanquam praemium de congruo. Adde, quod si contritio sor et de condigno meritoria primae gloriae, istius meriti dignitas haberetur & cresceret ex praesentia primae gratiae sanctificantis , cui respondet prima gloria; at-

qui hoc dici non potest; dignitas enim meriti non crescit ex

424쪽

DE IUsTITIA AETUALI, SIVE BONIS OPERIBUS. I solutione mercedis, alioquin solutio mercedis augeret debitum, cum e contrario debitum per solutionem mercedis extinguatur, aut saltem minuatur e atqui prima gloria contritioni, qua homo ad justificationem disponitur , redditur per modum mercedis late sumptae, non quidem ex justitia ob defectum moralis aequalitatis , sed tantum ex fidelitate. Ex his colliges: hominem non mereri de condigno priamam gloriam pei contritionem, seu ea spectetur pro primo, instanti, seu pro secundo instanti justificationis. Non pro primo instanti , cum enim tunc non procedat ab homine prius justo, neque in illum influat gratia sanctificans, ab hac suffiis cientem ad meritum condignum dignitatem non obtinet, ut supra dictum est. Non etiam pro secundo instanti, ut multi cum Bellarmino putant; nam etsi tunc contritio jam a gratia dignificetur, ut pote a justo continuata, tamen in eo instanti meretur de condigno augmentum gratiae & gloriae sibi omnino commensuratum: non igitur meretur praeterea primam gloriam, alioquin praemium excederet meritum.

Resolvuntur ea, quae adversus terti

Assertionem opponi solent.

XXVII. c ui oppostam sententiam tuentur, auctoritatem asducunt Scripturae, & potissimum Tridentini. Aoprimo aiunt Scripturam absolute amrmare justos mereri Vitam aeternam, ut constat ex iis testimoniis, quae adduximus de meritis justorum contra haereticos. Deinde Tridentinum canone 3 a. jam alibi citato ait: si quis dixerit hominis Iussimati πera non νere mereri augmentum gratia, Vitam aeternum,ta ipsius vitae aeternae, si in gratia decesserit, consecutionem, a quo etiam gloria avrmeorum, anathema sit. His verbis clare videtur docere non solum augmentum gloriae, sed etiam gloriam

425쪽

CONTROVERSIA U. .riam, seu primum eius. gr'dum, . cadere sub meritum condi gnum, sicut ipsum gloriae augmentum: nam vitam aeternam,& gloriae augmentum recenset ut duo distincta praemia eius-χem meriti, ac in eodem contextu aliter loquitur de gloria , ac de gratia ; de hac enim loquens non dicit justum mereri gratiam, sed solum eius augmentum, quia nempe primus gradus gratiae utpote principium meriti condigni non potest cadere sub tale meritum , sicut potest primus gradus gloriae, qui nullo modo est principium meriti. R. Scripturas loquent m de vita aeterna, tanquam mercede meritorum condigna, loqui indefinite, S praescindendo a pridima & secunda gloria, ac proinde ex iis pro lavore contrariae spntentiae nihil posse deduci: sussicienter enim salvamus omnes . textus, si dicamus justum per bona opera de condigno me reri vitam aeternam, quRtenus haec continetur in quoVis ausem nto gloriae, quod det econdigno meretur. Instantia est in. peccatore, qui dj tur per singula pepcata. mortali3 merui. damnationem aeternam; sicut. enim iste per singula peccata gra-Via meI etur damnationem aeternam quoad substantiam, in quantumam ita meretur cum augmento poenae, ut mere retur, non foret debita ratione praecedentium peccatorum:

ita justus per opera salutaria post justificationem facta mer tur vitam aeternam quoad substantiam, in quantum eam ita

meretur cum augmento gloriae, ut mereretur, etsi non sincret conserenda titulo praecedentis gratiae. Tridentini autem canon 3 a. minime favet adversariis: I

quitur enim tantum de homine in priore instanti justificato, decernit duntaxat, hominem qui per primam justificationem obi, Net gratiam & jus ad gloriam, per pia opera post justificationem facta mereri absolute gratiae & gloriae augmentum; nam sermo, ibidem est de homine merente vere augmentum gratia, qualiS. non est peccator in eo instanti, in quo contritionem

serrae

426쪽

Dp IusTITIA Ac Tu ALI, SIVE BONI s OPERIBUS. 4 I9sermo est de eo, qui vere meretur vitam aeternam Γ gloriae ougmentum, quali S rursus non est talis peccator, sed homo jam prius justificatus. Observatio porro allata qua dicunt adversarii per verba νita aeterna , & gloriae augmentum notari duo diversa praemia) nimium probat, cum in eodem canone vita aeterna, & vitae aternae confecutio distinctis verbis memorentur, quin tamen, distincta sint praemia: non enim iceo Concilium vitam aeternam, & augmentum gloriae distinctis Verbi S commemorat, ut velit justum etiam primum gloriae gradum ex condigno mereri, sed ut refutet haereticos durit-cem in hoc argumento errorem propugnantes. Primo enim negarunt justum vero mereri vitam aeternam ; deinde eam au

geri per bona opera in statu jussiti se tacta. Idem concilium in eodem canone loquitur aliter de gloria, quam de gratia ,

tum quia justus ita meretur vitam aeternam in augmento gloriae contentam, ut eam mereretur, etsi non daretur titulo

gratiae praecedentis, quod ad gratiam applicari non potest: tum quia meritum condignum primae gloriae voluit relinquere disputationi scholasticorum, cum tamen de merito condigno primae gratiae certo quidquam statui, definirique possit, ut dictum est assertione ada. XXVIII. Ount praeterea momenta nonnulla, quibus pugnant oppositae sententiae Patroni. I. Etsi Christo debita fuerit gloria corporis titulo haereditatis, seu ratione filiationi S Dei naturalis eam tamen promeritus est, ut diximus intractatu de Incarnatione : ergo etiamsi prima gloria fit debita ratione prime gratiae justificantis, eam tamen justus novo titulo promereri poterit, cum non repugnet, ut aliqui S obtineat jus novum ad id, quod aliunde debitum fuit, propter Obsequium positum. Id quod I t. probari potest variis instantiis.

427쪽

Sie res in hunianis patest alicui esse debita ex pluribus titulis, e.

g. creditori in extrema neeemitate constituto potest esse debitum aliqaod ex .mutuo, & ex charitate naturali: cur igitur prima gloria non poterit ese debita homini Iusta titulo haereditatis, & titulo meritiῖ hinc etiam quod debetur ex voto, potest simul deoitum effa ex praerepto, & quod ex uno praecepto, licet naturali & Divino, etiam debitum esse potest ex altero positivo & humans. III. Nihil obstat, quin contritio pro xime disponens ad justi fieationem d gnifieetur a prima gratia, quam de congruo meretur, in ordine ad merendam primam gloriam. Patet id in acta aeraritatis a justo elicito in instanti urgentis praecepti, in quo casu gratiae conservatio pendet ab actu charitatis, adeoque illa hoc actu posterior est: & tamen illum dignificat, & constituit in esse meriti condigni, cum in eo casu talis actus condigne mereatur augmentum gratiae& gloriae. IV. Ex doctrina nostra sequitur adultum salvari posse sine operibus de condigno meritoriis vitae aeternae, ut s post instans contritionis factae statim moriatur: hoc autem

repugnat seripturae generatim afferenti, unumquemque adultorum mercedem esse accepturum secundum merita & opera

sua. res singillatim ut satisfaciamus, R. ad Imum, duplex disi crimen assignari posse. Primo enim merita Christi sussicientem habebant dignitatem non tantum ad promerendam gloriam corporis, sed & ad innumera alia dona, & praeterea gloria corporis naturaliter Christo tantum debita poterat ei negari, ut ex motivo meritorum ut corona decernatur: at vero

contritio, qua adultus se ultimo disponit ad justificationem,& per quam juxta adversarios deberet mereri primam gloriam, non dignificatur a prima gratia ad merendum primum gradum gloriae, ut constat ex prima probatione assertionis. , Deinde Christo ante merita non est concessa gloria corporis, sed negata; potuit ergo dari ut proe .nium, quia sic non fuit

428쪽

DE JusTITIA Ac TUALI, SI VI BONIS OPERIBUS. 4 et Idata res jam necessario possessa; at vero in nostro casu daretur jus ad gloriam primam seu prima gloria conditionate sub onere meritorum & finalis perseverantiae , daretur inquam hoc praemium de condigno , quod homo jam in signo priore tanquam praemium congruum habuit , id quod certe merenti rationabilem aliquam utilitatem aut voluptatem adferre non potest, ut diximus in secunda probatione. Unde adjecta ratio sic distinguenda est: non repugnat , ut aliquis obtineat novum jus ad id , quod aliunde debitum fuit, si obtineat etiam omnia requisita ad novum hoc jus, C. secus, Nego. Porro in nostro casu deest condignitas ad merendam primam gloriam, cum contritio a gratia non dignificetur: decst praeterea altera comditio ex parte praemii, quae in eo consistit, ut collatio praemii merenti adferat novum commodum, aut novam volupta-

tem; quod non fieret in nostro casu. Nam nullam ration Dhilem utilitatem aut voluptatem adfert habere primam gloriam conditionate sub eodem onere tanquam praemium de condi, gno, quam homo prius obtinuit tanquam praemium de congruo.

Ex his colligi potest responsio ad ea, quae secundo loco proposita sunt. Primo nihil obstat, quo minus res aliqua pose sit esse debita variis titulis; cum tamen momenta in opposis tum gravissima snt, quae ostendunt gloriam primam non posse esse praemium condignum alicujus meriti ab adulto positi. Deinde in humanis duplex titulus saepe utilis esse potest, ut nempe deficiente uno titulo per alterum firmum sit jus ad rem aliquam : item utile esse potest ad finem intentum duplex

vinculum, ut nempe si a violando praecepto non absterret obligatio inde consurgens , saltem retrahat religio voti, aut squod praeceptis Divinis imperatum non observatur, saltem chmetum poenarum ab humano legislatore incussum diligentius custodiatur. Aliter sese res habet in nostro casu, in uo

deficiunt requisi a meriti condigni in ordine ad primam glo-Hhha riam,

429쪽

utiliter in praemium non possit conferri prima gloria, utpote citra omne meritum debita.

Ad axium, dico: illum gratiae gradum qui in justo com0rvatur, S: dignificat actum charitalis graviter praeceptum

non esse hoc actu natura sua posteriorem: non enim ab isto actu pendet a priori, sed a posteriori, quia nempe Deus dirigente scientia de actu charitatis in instanti urgentis praecepti ponendo conservat & habitum charitatis, & gratiam ejus radicem in priore signo ad actum charitatis. Demum ad quim, Resp. majorem propositionem Ueram esse. Nam si adultus e. g. infidelis statim post actum dilectionis Dei super omnia elicitum , & acceptam justificationem moriatur, salvabitur sine merito condigno. Scripturae autem asserentis, unumquemque mercedem accepturum esse secundum opera sua, sensus est, quod illi omnes , qui bona merita habent, mercedem accepturi sint bonis suis meritis proportionatam; sicut qui mala merita habent, poenam accepturi sunt proportionatam & debitam malis meritis.

CAPUT VL

Exponuntur residuae quastiones, quae pertinent ari Obje Stin meriti. XXIX. Draeter praemia meritorum nostrorum hactenus expO-α sita, alia sunt de quibus dubitari potest: nempe an iustus mereri possit alteri primam gratiam seu actualem, seu justificantem, item: an justus possit sibi per opera in statu justitiae posita mereri reparationem post lapsum, demum : utrum possit mereri gratiam finalis perseverantiae. Sit igitur

430쪽

DE IUsTITIA Ac TUALI, SIVE BONIS OPERIBUS. 423

ASSERTIO I.

Homo jusας non potes mereri alteri primam gradiam de condigno e potes tamen mereri de congruo fallibili. Probatur pars prima. Omne meritum condignum justi in

hac providentia adaequale compensatur per augmentum

propriae gratiae & gloriae: ergo illi nullum aliud praemium de condigno respondet: sed hoc ipso in hac providentia justus alteri non potest mereri primam gratiam de condigno; ergo&c. Hinc I. ad Corinth. 5. & passim in aliis Scripturae locis dicitur , unumquemque recepturum prout egerit ipse , non alter pro eo; & Sanctus Augustinus Tract. Ioa. in Ioan . e X-plicans haec Christi verba: se quid ρetieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, ita scribit: ita sane intelligendum est quod ait dabit vobis, ut ea beneficia signiscata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent: exaudiuntur quippe Omnes saneti pro se ipsis , non autem pro omnibuς exaudiuntur, vel am, cis , vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcunque dissum est j dabit, sed j dabit vobis. Hieronymus id ipsum aD firmat, in cap. a . Matth. ita loquens : unus tuisque pro Osteribus suis mercedem accipiet. Adde Chrysostomum, qui Hom. I a. ad populum ita ait: utinam Possibile esset, me pro vobis i

borantem omnibus recte arere, sed non licet hoc - - - ex pro

priis operibus punimur o salvamur. Certe nulli bi legimus

Deum promisisse se velle semper acceptare meritum justi in ordine ad dandam alteri gratiam, quae tamen promissio nece saria est ad meritum in actu secundo condignum. Notandum autem est nos hic loqui de praesenti providentia; quid enim in alio ordine fieri possit, non inquirimus. Probatur pars altera ex D. Thoma, qui in hac quaest. I 34. art. 6 ita loquitur: cum homo in gratia consitutus implet Dei Voluntlytem, congruum est, ut Deus impleat hominis voluntatem

SEARCH

MENU NAVIGATION