Francisci Sanctii Minerva cum animadversionibus Casp. Scioppii et Jac. Perizonii

발행: 1694년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 어학

101쪽

8 Liber Primus

nis eadem est ratio, ut eadem est in Gnarus huius reι, κGnarus hanc rem. Nam Amans rexeris, gaea rus rei ,studiosex pintria , &c. quum dicis . in Omnibus bisce intelligendum ea in negotio, i. causa rixoris &c. Iam quae hujus locutionis

est ratio , eadem eit & alterius , amans mXorem , Gnarns Aanc rem,alias res impense improbωι : haec enim requirunt supplementum qod ad , κe ei, vel plenius , in caussa, in nego lio, quod ad uxorem, hanc rem , alias res attιnet. Sed dices, longe tamen frequentius hisce Participiis, ut ec Gerundis ac Supinis junga Accusativum , quam aliis Nominibus. At ego facile crediderim , Ueteres ipsos non Perspexisse plerosque hujus Constructionis rationem , utpote Grammatica arte sero constituta: & proinde . quia antiquiisimis temporibus , quando lingua Latina propius accessit ad Graecam . frequentissimus fuit ejus ConliruEthonis . usus , eam in hisce participiis praeeipue esse retentam a Potherioribus, quia revera forsan existimaverint regi hunc Accusativum proxime ab ipsis Participiis, utpote actionem .sgnificantibus , non vero a praepositione suppressa. Id quod non es et magnopore mirandum , quum & nos in vernaculis linguis hodie magis usum quam rationem cognoscamus& sequamur: & Veteres illi, immo ipse Cicero , Seioppio & aliis saepe ac merito rationis Grammatica: ignari arguantur. Atque hinc etiam est , quod usus quodammodo distinxit Participii Praesentis significationem ratione Constructionis, seu , prout vel Genitivo vel Rccusativo iungitur. Nam patiens inedia, quum dicunt Veteres, videntur significare voluisse eum, qui aequo animo patitur , & facile potest pati, at patiens ine iam , qui uno actu patitur. Est & hoc ex usu , quod aliquando haec Participia , aeque ut alia Adiectiva . construuntur prorsus tanquam Substantiva. Nam sicuti dieitur Amietia meus. & Amrexs illius, sic & dicere possum dissident mens , dc di dens illius. Nepos Dio. c. g. 2uod inimici sensissseas eius dis denti aperturi forent. Sed confirmatur ex his , vera illa esse Nomina ; porro autem facilior multo est transulo. quod ad Ccinstruxionem , nominis Ariectivi in Substantivum . quod in postremo exemplo fieri videtur. sed cum Ellipsi is Homo V. Mariant. Auctar. Ep. 3.

quam veri Nominis in Uerbum, quorum constructio plane est diversa. lyraeterea dominatur etiam hic Casus. qui & fecit, ut Aeeusativus iste , qui a Grammaticis perperam peculiari vocabulo appellatur Supinnm . retinuerit constantissime eandem Aeculativi alterius constructionem .

de qua hie agimus , & quam reliqui Casus ejusdem Nominis , quorum tamen per se eadem est natura, non

102쪽

De Partibus Orationis. 8 s

retinuerunt. Dices denuo , actionem tamen aeque signi sicari Participiis ac ipsis Verbis, de proinde respeόtu significationis Amans aeque ac Alano requirere Accusativum ,

in quo significatio actionis terminetur. Sed sic etiam Nomina Substantiva a verbis descendentia , quae pleraque actionem aeque notant, requirerent eundem semper Accu- se ivum , veluti Lectio, Lector , obsidium &c. At vero in quibus horum prisca illa locutio fuit , in iis in desuetudinem abiit, atque ita posteriores, dum pro Accusativo malu Iunt Genitivum usurpare , indicasse videntur , neglectum istum casum non esse Nominum inter se constructioni pro-Prium , ne quidem , si maxime actionem & ipsa significent. AEqualis enim est significatio actionis in Lectis , Lector, dc Legens. Et tamen sicuti priora non requirunt Innino Accusativum , nec amplius recipiunt, sic Ac posterius eo carere sane potest, de revera etiam caret, licet in omnibus tamen intelligatur per se id , in quo terminatur actio . h. e. id quod legitur : 8c aliquando etiam exprimatur, sed modo in Genitivo , modo per Ellipsin longioris circumlocutionis. Sed tamen exiitimant Viri Docti, Sanctius, Scioppius, Vossius , non modo Participia, sed etiam ipsa verbalia nomina omnia recipere & regere per se & proxime casum sui verbi , seu Accusativum , nam de Dativo non opus , ut dicamus , quum ille aeque Nominibus quibuscunque ac verbis Iungi queat) veluti quum dicitur vitabundus castra, quid tibi hane rem ereratio es ; eo spectatum ludos. Ego vero in his quae sit Constructionis ratio . purem clarissime patere ex iis , quae dicuntur Ge--hdia , sed quae revera sunt nomina diversorum casuum , neutrius generis , Participii passivi. Ea per omnes casus aeque eandem recipere constructionem docent singulatim quam Plurimis exemplis sanctius infra III. 8. Se UOT Anal. III. IO. dc proinde non esse peculiaria vocabuna, sive Gerunda, sive Gerundiis , sed veros casus Participii passivi in omni constructione recte censuit Scioppius Parad. Liter. Ep. Et idem sensiste debuissent, nec pro diversitate constructionis eqsdem casus pro diversis habuisse vocabulis tum Sanctius d. l. tum Possius III. 9. licet ex antiquitate magis peculiarem,sed olim irequenti irem 6c communem cum aliis constructionem sibi retinuerint, & quasi usu ceperint At vero si ita,nihil prorpus assionis significare possunt isti casus,quum revera sint passivae formae , 8c significationem passivam habeant; Sc proinde porro regere per se neutiquam possunt accusativum,qui tamen illis aequae iungitur ac omnibus Participiis, et Verbalibus Nominibus , quae actionem denotant: probabili sane indicio, eum ergo non pendere a significatione ,

103쪽

86 Liber Primus

quae in utrisque illis Partic piis contraria est . sed ab EMIipsi , quae similis utrobique esse potest. 8c est. Sanctius

infra d. l. existimat tantummodo esse Gerunda in vi MDo. si expressiim habeant accusativum, ceteroquin dc haeere omnes voees in Tus , di . da, drem exeuntes passionem fgnificare asseverat. Inepte prorsus, nulla quippe diver- statis illius ratione. Longius tamen excedit Uossius, qui Gerunda, nomina esse verbalia statuit, descendentia proxime ab ipso verbo, aeque ac Participia ; neutiquam vero esse Participia , neque 1 Participio activo vel passivo formata , idque tribus maxime argumentis , sed quae mihi parum valida videntur. Primum est, quod Graeci dicunt, non participio , sed peculiari vocabulo λείεον, cui respondeat Latinorum gerundium , Dicendum. At vero aliter apud Graecos , aliter apud Latinos se res habere potest ;Interim apud hos aliter se res habere nequit , quam Dicendam esse Neutrum in dicendiu, quomodocunque illud

a Graecis enuncietur. Secundum , quod Participia in abla-δivo producantur , Gerundia vero in o. terminata eam DPa- am habςant communem aeque ae Verba. At vero eadem ratione probet, quaedam Adverbia in O. exeuntia, quorum pene omnia , quia sunt revera ablativi casus Nominum , ultimam habent productam , non esse ejusdem naturae Moriginis , cuius cetera , quia ultimam habent item communem , vel etiam correptam , veluti sero , posirema, profecto , cito, & ipsum quomodo, quod utique est manifestae convenientiae Adiectivi & Substanti v. in ablativo. Praetereaverunda in da non tam a Virgilio , aut optimis Poeti S cor-Yipiuntur, quam ab aliis , quum iam Gerrundiorum appellatio in Grammaticam esset inducta, & peculiaria haberentur vocabula , vel etiam indi verborum. Tertium est ,& quidem vaIidum sane , ut arbitratur , quod Partieipia snt unius simi- fcationis vel activae vel pals c,gerundia vero retramquε gerant. Ego vero, ut taceam , etiam participia praeteriti passivi habere aliquando signifieationem utrinque , nego & pernego, Gerundia ista aliam habere quam passivam , quamque habent eorum masculina & feminina , unde illa de .endere postulat ipsa ratio; nam unde ceteroquin esse possent neutrius formae vocabula, per omnes casus declinatat Inde vero si sunt, necessario eandem , quam ista, passionis habere significati sem debent. Neque vero credendum est , mutari naturam vωcabuli, etsi addatur ei accusativus , ut qui etiam aliis

lassi vis iungitur sapissime. Quapropter idem est naturatia vocabulum , sive dicam , tempus est Legendi, sive legendi Iibri, sive legendi librornm , sive legendi libriam. Et miror,

ossium ita . l. disputasse, quum in lib. de Constructio-

104쪽

De Panibus Orationis. 8 7

ne eap. Gerunda fateatur es e nomina adiectiva , in quibus Substantivum aliquod intelligatur , & . quod ad rationem constructi Omε , accedat Scippio, qui Pala d. Ep. 2. censet semper in teli igi In iis ipsum Infinitum Verbi . atque adeo accusativum non regi a Gerundis, ut

dicuntur , sed ab illo Infinito. Quapropter quum dicitur , aνdet desiderio alueuds literaι , τέ titeras regitur ex

ejus & Uossit sententia , ab intellecto infinito disiere , quod simul exhibet vicem Substanti vi , respectu ajeen- M. Ego vero putem , in his intelligi idem. Substantivum , quod in aliis adjectivis neuti ius generis, h. e. negotium Vide in Ellipsi in & Accusativum regi iii γ eodem

modo , quo regitur , quando aliis passivis repetitur ad iuncius . h. e. per praepositionem suppressam , κντα, secrendram , quod ad . Veluti quum dicit Sall. Hist. III. Inreui terga cadebantur. Plaut. Trin I I. . 26. AN.Mesponsioner pronuper tu exactns es. In his enim Se similibus , qualia multa collegit , ipse Uossius de Cori strua. cap. I. accusativos neutiquam regi a Ucrbo, sed a sup- Pressa praepositione, quae Graeco Gem, respondeat . agnoscit. Similiter ergo se res habet' in Gerundis. Sed alia adhuc afferam , quae gemina germana illis sunt, quaeque item parum intellecta viris Eruditis. Plaut. in prol. Amphitr. ver. 33. Insam rem se facilem esse oratnm a vobis velo. Et Pompejus apud Cicer. ad Attic. VIII. ig. cohortes ad me missum facias. Ubi arataem , & missum , non sunt omnis generis, nec ponuntur pro feminino, ut quidem in Plauto uolunt Interpretes & Vossius Anal. Ili. I 6. & voluere nonnulli Editores ac librarii: Sed dicuntur eodem modo, quo Uetus illud , Hanc pugnam pranatum es a mane usque ad vesperam et quod Sciop. Parad. F p. a. iam attulit, &exposuit pugnare hane pugnam pugnatum es. Ego malim ,

negotium quod ad hanc prauam attinet h. e. negotium hujusco pugnae , pugnatum est. Et sic in superioribus illis idem est, ac si legeretur , volo vobis oratum esse negotium iustae dc facilis rei, facias ad me missum negotium cohortium p Frequentissimam esse hanc , licet longiorem Elli psin, patet ex frequenti usu vocularum quod ad . quarum non alia esse potest ratio in constructione. Considera sis Plaut. Aulul. IV. io. o. Ego te de atia re rescivisse censitit, ..d ad me attinet. Illud quod quo referri potest, nisi ad Iuppressum negotiis Sic pene Cic Famit XVI. . Sumtu ne yariscas rellis in re , quod ad valetudinem tuam opus se. Possent simpliciter etiam dixisse , quod ad me , quod ad valetudinem inam. Immo vero , ubicunque το seuod inixium est orationi , semper in teli igi tur , in negotio , vel de negotro,

105쪽

8s Liber Primus:

ad seu secundum qnod noratium. Cicero Fam Il. VI. g. mamuntio tuo . quod honor es pro Pompejo , non des nam ctim Bal- o communicare. Iam vero negotinm ad me, vel ad illam Fem Pro merim , & illius rei, merus est Graecismus. Passim istie τἰ-ὲμs scit. , h. e. quod ad me, ira ne gotio , quod ad me attinet. Sic Theoph. Instit. de Divis. rerum & alibi res singulorum , vocat τα ἐκ ν πωγμ --. Ael. Var. Hist. II. 2. ὐ Gerea πλατωνα άρ ro, mrtus Platonis , III. 96. ὀ κ τ' A 'ρι Ζελη κινδυνω' , perientum Aristotelis. I, 3Φ. Mic λοιποις τοῖς κ Tut γ ν ,

relιquis gentilabus. Sic igitur videmus , quae sit in hisce passivis, quanclo accusativos sibi habent junctos, ratio Constructionis , quae eadem esse debet in Gerundis , ut qua item passiva sunt. Veluti in illo Virgiliano : pacem Trojano ab Rege petendAm, quod Sanctius ι II. 8. male mutat in

petendam , eodem modo, quo apua Plautum nonnulli oratrem in oratam deformaveram. Explicandum Potius erat , Ut illud Lucretii : Multa novis rebus praesertim quκm si ven

dum; in quo ille ipse optime deesse posse censet υτ , quod proinde de in illo Virgilii, & in omnibus Gerundis deest .

Gerunda autem quae dicuntur , etiam si Accusativum penes se habent, vera esse passiva , ut saepe dixi, pater ex eo, quod casum agentis habent eundem , quem cetera passiva , h. e. Dativum vel Ablativum. Cic. de Seneci. c. a. Tanquam viam longam confeceris , quam nobis quoque ingredi/ndum sit. Caesar. B. Gall. l. 32. Sequanιs πσο omu es eraec tus esses perferendum. Plaut. Trin. IU. 2. 27. Opinor aduenienti mihi hae nostra agitandrim est vigilias. UMihi, Sequanis , nobis indicio sunt manifesto , atque has esse passi vas locutiones, ac vel bo finito si dicerem, mihi agitantis. vigilia , sqnanis perferuntur crnciatus , quorum crκciaturametantium nunc illis esse tesserendum dicitur elliptica ista locutione. Quapropter quum hisce pro natura & origine sua passionem vere significantibus vocabulis adeo tamen frequenter additus sit Accusativus . ut putarint plerique omnes, actionem aliquam iis significari, & ex activorum verbcirum constructione Accusativum istum proxime ab iis regi , qui tamen regitur usitatissima Ellipsi a suppressa praepositione , non absurdum igitur est habendum , licet forte paradoxum , quod censui eodem modo se rem hahere in Nominibus Verbalibus, etiam ipsis Participiis. quae item Accusativum per se & Proxime regere nequeant , quia vera sunt nomina , nec naturam Nominum exuere queunt in Constructione , sicuti exue- ent, si per se regerent Accusativum. Praeterea patet inde . in illiusmodi constructionis ratione indaganda non

106쪽

De Partibus Orationis. 8 9

quum sint omnino adjectiva nomina , & ve halia. Amans omnium temporum esse potest ,

P s teste

esse habendam rationem significationis amuae , quae sit in

istis Nominibus , quum aeque illa Constructio reperiaturici passivae significationis vocabulis, immo vero, quod om nino hic observandum , constructio non pendeat a significatione vocabulorum , sed 1 natura eorum Grammati Ca, ad quam significatio nihil pertinet; licet ipsi Script re , quum jam maximam partem in desuetudinem abiisset Elliptica illa constructio Accusativi cum Nominibus, eam Tetinuerint potissimum , quando inerat Nominibus significatio quaedam actionis, quod forte , naturam eius Constructionis ignorantes ipsi , existimarint quidam certe, significationis istic rationem esse habitam & habendam. Plane sicuti, ut ex seq. cap. patet, nonnulla Adverbia, quae significatione conveniebant cum quibusdam praepositionibus, ita frequenter Accusativo. tanquam si essent & ipsa verse praepositiones , & eum casum regerent, iuncta rePe-ziuntur , ut Pene putem ipsorum Veterum nonnullos intercedentem Ellipsin non perspexisse. Nos vero hic quaerimus, non quid existimatum , aut factum sit a quibusdam , sed quid existimari aut fieri debuerit pro natura artis Gram

maticae.

Amans omnium Trinparium cte. J At revera Participia singula proprium habere Tempus, quod adsignificem . ubi temporis distinctio requiritur , docet clarissime Vossius in Addendis ad Anal. IV. Io. Accedit & Varro , qui Lib. IX. de L. L. quatuor constituit genera vocabulorum , inque iis tertium genio , quod casus ει tempora habet, ut doeeris, faciens ; aeum appellatio Τὼν-ricipsorum , quae ita dicta , quod vera sint nomina , sed verbi quasi partem aliquam capiant. quae non alia esso potest , quam adsignificatio temporis. Adde quae sup. capite Uerbis Infinitis quoque Temporum distinctionem asserens contra Sanctium, monui. Horum autem Participiorum magis promiscuus aliquando est usus , tum quia nomina sunt, & saepe adhibentur fine ullo temporis respectu aut designatione , quum ejus distinctio nulla requiritur z tum etiam , quia non ita sunt in usu propria singulorum Temporum Participia in utraque activa & passiva declinatione : & proinde quae sunt , aliquando alterius, quod deficere coepit, vicem explere debeno a quamvis tamen

Amasa omnium

107쪽

9o Liber Primus

teste Iustino Martyre in admonitione ad Gentes. siuandoquidem, inquit, hae fllaba a, , id

est, ens, vel exigens, non unum duntaxat, sed ria iunuit tempora, praeteritum, praesus,atquo futurum et sic enim Plato ω, , ad futurum retulit temptis ,

S C. Cicero. xo. epist. Et abfui proficiscens iis Graeciam. Caesar x. Civit. uuos ab urbe discedent Pompejus erat adhortatus, id est, quum discederet. Terent. Iedpostquam amans accessst, pretium

pollicens , id est , accessit , & pollicitus fuit.

Idem : Ultro ad eam venies indicans is amare, id est, venies, & indicabis. Cicero Coelio: Do provincia decedens quaestorem Caelium praeposui provinciae , id est , quum decedere vellem. Plautus ; Amphitruo eum urare modo ex hostibus adveniens voluptatem capit, id est, postquam advenit: nam in itinere voluptatem cum uXore non capiebat. ,, Idem Poen. Patruo advenienti caenais curetur volo , id est . ei qui jam advenit. JTerent. .endi adveniens qui eum volebam colloca Dinfitiam, id est postquam adveni, non in itinere. Plaut. Most. Pater hie me ossendet miserum adveniens, ebrium, id est quum advenerit:

me ego, ut vere dicam . trium Temporum Participia olim certe in activa Forma vere fuisse putem , Amans , Amatus, Amaturias. Sed & animadvertendum est, uno in commate saepe diversa notari tempora , atque adeo Praesens vere Participium posse aecedere omnibus Omnino Periodis , in quibus etiam de praeterita & futura r agitur, quia in praeterita illa re, quum gesta est, praesens fuit id , quod Participio enunciatur , & in futura item Praesens erit, ita ut plerumque etiam per Praesens vel Imperfectum Indicativi aut subiunctivi possit efferri. Recurrendum denique ad illud etiam , quod iam supra dixi , praesens haberi pro extremo Praeteriti Temporis puncto, & primo Futuri: Veluti, ea res deficientes ὰ Romanis cohibuit Siculos, h. e. qui jam incipiebant, saltem ineundis consiliis deficere , & in eo jam erant ut re ipsa de

ficerent. v Diuitiam by Corale

108쪽

De Partibus Orationis. 'I

Ibidem: Satin, habes, si advonientem patrem faciam tuum ,. non modo ne mirosat, verum ut fugiat.

Et Men. A. Σ. Sce. Ηerm emit me dictali, audientem , non imperantem sibi, id est, qui turus esset dicto audiens J Horat. Veniens in aevum, id est, in futurum. Plin. Inde eductum 8 eustodia bibere jussit, illi spirantem, id est , qui statim spiravit. Idem: Tum apri inter se dimicant indurantes attritu arborum costas,id est postquam induravere : nam dimicantes non induis rant. Plitui. Bacchid. Credo hercle adveniens nomen commutabit mihi , id est, quum advenerit.

Cicero Balbo: Non dubito quin te Iegente has tite-raae confecta jam res futura sit. Virgil. Turnum fugientem haec terra videbit 7 , , fid est . cum fugiat. ,, Livius; innuibal exercitum in tectis Capuae habuit Dadversu omnia humana mala sepe ac diu durantem, bonis inexpertum , atqua insuetum, id est, durare,, solitum. Idem: Ea res deficientes is Romanis cohi- buit Siculos, id est, qui defecturi erant. Vir- ,, git. Romanos volventibus annis,Binc fore ductoresi pollicitus. Pro, annis venturis. JEst ubi hoc participium conatum quendam significat: AEneid. 6. Agnovit pavitantem , aedira tegentemsuppliciae id est , qui conabatur te- Rese , nec tegere poterat , truncis manibus. Idem 9. Nee nos via saliet euntes, id est, si ire conemur, aut quum ibimus. AEneid. 1. Et terruit ulter euntes, id est, ire conantes. , Cicero; Nee hoe scribunt vituperantes, sed potius ad lau- ,, dem, id est, animo, consilio aut conatu vi , , tuperandi non scribunt, sed potius laudandi. ,, Idem 3. de Finib. uuod si facerem re erudiens,,, jure reprehenderer, ici est, erudire volens J Amaturus, si omnia tempora non adligni

η amaturas s Omnia Iaepussi a haee est ratio.

Nam Disiti geo by Cooste

109쪽

Amaturus , omnium temporum. Lib. Iacap. 26.

9 a Liber Primus

ficaret, omnibus temporibus non adjungeretur rquare a verbo personali omnia participia deducunt suam significationem : ut, profecturo tibi δε- di litteraue, profecturo tibi dabo litteras. Item: venturo Caesare Roma trepidat venturo C are trepidavit ;Venturo cassari trepidabit. Et sic per omnia tem p ra. Itaque hoc participium junctum praesenti, aut futuro. feri servat futuri significationem: ut, mcturussum ,facturus ero: cum aliis temporibus variat. Curtius lib. q. Matem,quasi transeuntibus mensupervenisset, haud dubie onresurtis fuit incompositox in ripa. Cicero pro Milon. Vos visurosfuisse.

Idem A. epistol. Eum magis communem censemus ire Uctoriafuturum Jhi se, quam incertis tu rebusfuisset. Idem s. de divin. . qn tu censes ullam anum tam δε-

liram futuram fuisse,utfomitiis crederet. Idem in Anton .aliamsententiam fe dicturum fuisse. Seneca epistol. 19. Ingeniosus illa vir fuit, magnum eloquentiae Romauae daturus exemplum, nisi enervas et felicit- , id est . qui dedisset. Plinius lib. epistol. Librum , quo nuper optimo Principi gratias egi, misi exigenti tibi,misurus etiamsi non exegisset,id est quem misi Diana. Cicero, A. Phili p. Non sine exitio nostrofuturum Antonii reditum fuisse. idem s. de Finibus: Ne manum quidem versuras fui s. Nupatur igitur

Valla, quum dicit, duo futura jungi non pos-

Nam & sie adhibere queam triplici modo verba etiam personalia , ut Inhibuit pro centem strum , ecprofectumbam flium , & profecturum filium. Manifesta utique in his diversitas quaedam temporis , neque illa inest in verbo personali , sed Participio. An ergo recte concludam, unum illud personale Uerbum non unum proprie tempus , sed omnia adsignificare, quia omnibus Temporibus Participio declaratis adjungitur scilicet . ut jam saepe dixi, eodem commate saepe duplex tempus significatur , alterum verbo finito, alterum infinito , vel parti, pici. Immo v.

ro aliquando et iasi triplex , veluti, se disturem suisse ait. Vide & voss. in Add. d. I.

110쪽

n e Partibus Orationis. 9 3Ω. Martiat. Mergite me fluctus,quum rediturus ero. Lib. si

Cicer. in Rhetor. Demonstraturi erimus. I. de Ο- cap. 26-

ratore t Erit acturus. Ovid. Tu procul absenti cura futurus eris. Idem Metam. Si quis forte Deum

dolituruae eris. Prop. Et si quid dotiturus eris, sim restibus illis. marus non solius praeteriti est, sed omnium:

. Amalus non βlius strateriti o e.J Immo vero quando tempus aliquod adsigniscat , est praeteriti, & manet, etiamsi iungatur πώ Inm , vel erans, vel fui, vel ero : cui Postremo recte Sc proprio sensu jungi potest. Etenim si mandanti .sumdPriscianum adtulisse diximus , pag. 69, ἀνεωχΘη ο ἡ

respondeat quis,aperιa erit porta , quum redieris, non significat is, fore . ut aperiatur Porta eo ipso demum tempore, quo

redierit , sed in & ante id tempus fore iam apertam. Ceterum haec forma aeque suit olim activi ac passivi , licet in singulis verbis iam non sit utrobique in usu In quibusdam nune est solummodo activae seu neutrius significationis , in quibusdam passivae , in quibusdam utriusque. Certe in Deponentibus , quae dicuntur , hanc formam esse ighificationis activae nemo ignorat , sed & in plerisque esse etiam passivae singillatim ostendit Vosius Anal. IV. xx. Porro pleraque Neutra' hanc formam recipiunt, Ac quidem eiu idem significationis cuius ipsa sunt. Plaut. Pseud. prol. Golos fugitastis , ct uirites. Occesses Bonis ;.

h. e. non , ut vult Taubmannus, per bona. quae bene successerint Quiritibus , sed Bonos successiste deinceps Μalis hominibus , qui fugati erant. Sic jarratus, rebeliasaes Ecc. cujusmodi quamplurima eollegit pro solita sibi industria

ossius Anal. IV. I 3. Quin de quaedam Neutrorum, aliam. Praeteriti etiam Finiti formam nullam habent . ut anaeo. gaudeo, moereo 8ce. Denique ipsa illa extra controuersiam AEUva' verba hanc formam Participii in eadem significa tione itidem admiserunt. Veluti pnniraes. Cicer. de Inπ-II. 27. communieasus Liv. IV. 2 . Umictatus Suet. Aug. 2 r. concepta alures Festo in U. Egeria. Deploratas Sall. Iug. IC . ubi vide Rivium , Porro sunt & alia unius formae, duplicem tamen , tum activam , tum passivam , habentia significationem , veluti Adjemva in BILIs exeuntia. De quorum passiva significatione nullum est dubiti m. De activa haec exhmpli loeto habe. Immemorabilis . quae nihil memorat, Platu. Cist. lI. 2. a. Orator impetrabiID.

SEARCH

MENU NAVIGATION