장음표시 사용
61쪽
CUR DEUS HOMO. I. Ix. XX. Tquod rapuit peccando sic aperte monstrasti, ut etiam si velim, non possim dubitare. XX. Ans. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia
secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse. Bos. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum,
quod esse non potest, si deus nihil relinquit inordinatuni in regno suo t. Sed hoc est praestitutum, quia quamlibet parvum inconveniens inpossibile est in deo Ana. Dic ergo, quid solves deo pro peccato tuo Bos. aenitentiam, cor contritum et humiliatum, abstinentias et multimodos laboreae0rporis et misericordiam dandi et dimittendi et obedientiam Ans. Quid in omnibus his das deo Bos. An nonh0nor deum, quando propter timorem eius et amorem in e0rdis contritione laeticiam temporalem abicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem huius vitae diaco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, inobedientia meipsum illi subici, Ans. Cum reddis aliquid, qu0 debes deo etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito, quod debes pro peccato. Omnia autem i8ta debes deo, quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali vita amor, et ad quod pertinet oratio, desiderium perveniendi ad id ad quod factus es, et dolor quia n0ndum ibi es, et timor ne non pervenias, ut nullam laeticiam sentire debeas nisi de his, quae tibi aut auxilium, ut spem dant perveniendi. Non enim mereris habere, qu0 non secundum quod est amas et desideras, et de quo, quia nondum habes et adhuc utrum habiturus sis an non in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet,
62쪽
quietem et delectationes mundanas, quae animum ab illa vera quiete et delectatione revocant, fugere, nisi quantum ad intentionem illuc perveniendi cognoscis sudicere. Dationem vero ita considerare debes te facere ex debito, sicut intellegis quia quod das a te non habes sed ab illo, cuius servus es tu et ille cui das et natura te docet, ut conservo tuo, id est homo homini, facias quod tibi ab illo vis erit; et quia, qui non Vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero breviter dico', quia nullatenus pertinet ad te vindicta, sicut supra diximus; quonia nec tu tuus es, nec ille tunsaut suus qui tibi fecit iniuriam, sed unius domini servi facti ab illo de nihilo estis; et si de conservo tuo te vindicas, iudicium quod proprium domini et iudicis omnium est, super illum superbe praesumis. In obedientia vero quid das deo quod non debes, cui iubenti totum quod es et quod habes et quod potes, debes 3 Bos. Nihil iam audeo in omnibus his dicere me dare deo, quod non debeo. Ans. Quid ergo solves de pro peccato tuo Bos. Si meipsum et quicquid possum, etiam quando non pecco illi debeo ne peccem, nihil habeo quod pro peccato reddam . Ans. Quid ergo erit de te Quomodo poteris salvus esse Bos. Si rationes tuas considero, non ideo quomodo. Si autem ad fidem meam recurro, in fide christiana quae per dilectionem operati r A, per me p08se salvari, et quia legimus', si iniustus conversus fuerit ab iniusticia sua et fecerit iusticiam, omnes iniusticias eius tradi oblii Ch Matth. I, 2. - ΚLΝ dicam. - c. 12 ,Αd nullum pertinet vindictam facere his ad illum, qui dominus est omniumμ. reddam ABCKLMΝΡ; l. illi reddam. - Galat.
G, 6. - Egechiel 18, 27 33, 14 sq.
63쪽
CUR DEUS HOMO. I. xx. XXI. 49vioni Ans. o non dicitur nisi illis, qui aut expectaverunt Christum antequam veniret, aut credunt in eum postquam venit. Sed Christum et christianam fidem quasi nunquam fuisset posuimus , quando sola ratione, utrum adventus eius ad salvationem hominum esset necessarius, quaerere proposuimus Bos. Ita fecimus Ans Sola igitur ratione procedamus. Bos. Quamvis in angustias quasdam me ducas, desidero tamen multum, ut sicut incepisti, progrediariS. XXI. Ans. Ponamus omnia illa, quae modo posuistite pro peccato posse solvere, te non debere et videamus, utrum possint sussicere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus contra Voluntatem dei. Bos. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem putarem me hoc peccatum una sola conpunctione delere. Ans. Nondum considerasti, quanti ponderis sit peccatum. B08. Nunc ostende mihi Ans. Si videres te in conspectu dei et aliquis tibi diceret aspice illuc; et deus ecpntra: Bullatenus volo, ut aspicias quaere tu ipse in corde tu0, quid sit in omnibus quae sunt, pro quo contra V0luntatem dei deberes illum aspectum facere Bos. Nihil inveni0 propter quod hoc debeam, nisi forte in in ea necessitate p08itus, ut sit necesse me aut hoc, aut maius facere peccatum Ans. Remove hanc necessitatem, et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro te ipso redimendo. Bos. Aperte ideo, quia non possum Ans. Ne te diutius protraham: quid, si necesse esset aut totum mundum et quicquid deus non est perire et in nihilum redigi auti ΚΝΡ: crediderunt. - Vide praefat. et cap. 10 in fitie. - ΚΝ in quaestione.
64쪽
te facere tam parvam rem contra voluntatem ei Bos. Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor, quid sit contra voluntatem dei, gravissimum quiddam et nulli dampno comparabile intellego; sed solemus aliquando facere contra voluntatem alicuius non reprehensibiliter, ut res eius serventur, quod postea illi placet, contra cuius voluntatem facimus Ans
Hoc fit homini, qui aliquando non intellegit quid sibi sit
utile, aut non potest quod perdit restaurare ; sed deus nullo indiget, et omnia si perirent, posset sicut ea fecit
restituere'. os Fateri me necesse est, quia pro conservanda tota creatura nihil deberem facere contra voluntatem dei Ans. Quid si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est Bos. Si infinito numero multiplicarentur et similiter mihi obtenderentur, id ipsum responderem Ans. Nihil rectius potes; sed considera etiam, si contingeret, ut contra voluntatem de illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato solvere Bos. Non habeo aliquid maius quam quod supra dixi. Ins. Sic gra-Viter peccamus, quocienscunque scienter aliquid quamlibet parvum contra Voluntatem dei facimus, quoniam semper sumus in conspectu eius, et semper ipse praecipit nobisne peccemus. Bos. Ut audio, nimis periculas vivimus. An8. Patet, quia secundum quantitatem peccati exigit deus satisfactionem Bos. Non possum negare An8. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid maius, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras Bos. Et rationem video sic exigere, et omnino esse inpossibile. Ans. Nec deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere quod perdit restaurare LMΝΡ al. rest quod perdidit.
65쪽
CUR DEUS HOMO. I. XXI. XXII. XXIII. 1potest ad beatitudinem, quia non debet. Bos mimis est
gravis haec sententia. XXII. Ins. ndi adhuc aliud, cur non minus sit dissicile hominem reconciliari deo Bos. Nisi fides me con-80laretur, hoc solum cogeret me desperare. Ans. Auditamen Bos. Dic Ana. Homo in paradiso sine peccato factus quasi positus est pro deo inter deum et diab0lum, ut vinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum ad excusationem et h0norem dei et ad confusionem diaboli, eum ille infirmior in terra non peccaret eodem diabolo suadente, qui fortior peccavit in caelo nullo suadente, et cum hoc facile posset effcere, nulla vi coactus sola se suasione sponte vinci permisit ad voluntatem diaboli te0ntra voluntatem et honorem ei Bos. Ad quid vis tendere Ins Iudica tu ipse, si non est contra honorem dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia huius contumeliae deo irrogatae nisi prius honoraverit deum vin-eendo diabolum, sicut inhonoravit illum victus a diabolo Victoria vero talis debet esse, ut sicut fortis ac potestate inmortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde iuste incurrit poenam mortalitatis, ita infirmus et mortalis, qualem ipse se fecit, per mortis dissicultatem vincat diabolum ut nullo modo peccet, quod facere non p0test, quamdiu ex vulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato. B08. Iterum dic0, quia et ratio pr0bat quod dicis, et inpossibile est. XXIII. Ans. Adhuc accipe unum, sine quo iu8te n0Dreconciliatur homo, nec minus inpossibile est. Bos. otiam prop0suisti nobis quae facere debemus, ut quicquid superaddas, non me magis terrere possit. Ins. Audi tamen.
66쪽
Bos. Audio. Ans. Quid abstulit homo deo, cum vinci se permisit a diabolo Bos. Dic tu ut incepisti, quia ego nescio, quid super haec mala quae ostendisti potuit addere. Ins. Nonne abstulit deo, quicquid de humana natura facere proposuerat Bos. Non potest negari. Ins. Intende in districtam iusticiam, et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat deo, nisi id ipsum, quod permittendo se vinci a diabolo deo abstulit, diabolum vincendo restituat, ut quemadmodum per hoc quod rictus est rapuit diabolus quod dei erat, et deus perdidit, ita per hoc quod vincat perdat diabolus, et deus recuperet. Bos. Nec districtius nec iustius aliquid potest cogitari. In s. utasne summam iusticiam hane iusticiam posse violare Bos. Non audeo cogitare Ana. Nullatenus ergo debet, aut potest accipere homo a deo quod deus illi dare proposuit, si non reddit de totum quod illi abstulit, ut sicut deus per illum perdidit, ita per illum recuperet. Quod non aliter fieri valet, nisi ut quemadmodum per Victum tota humana natura corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum deus assumit ad perficiendam illam civitatem caelestem, ita per vincentem iustificentura peccato tot homines, quot illum numerum conpleturi erant, ad quem conplendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest peccator homo, qui peccat0 peccatorem iustificare nequit Bos. Et nihil iustius et nihil inpossibilius; sed ex his omnibus videtur misericordia dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo. Ins. Xpecta adhuc parum. Bos. Quid habes amplius γ
67쪽
CUR DEUS HOMO. . XIV. 53 XXIV. Ins. Si homo dicitur iniustus, qui homini
non reddit quod debet, muli magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit Bos. Si potest et non reddit, vere iniustus est; si vero non potest, quomodo iniustus est 2Ans. Forsitan si nulla est in illo causa inpotentiae, aliquatenus excusari potest; sed si in ipsa inp0tentia culpa est, sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis iniungat opus aliquod servo 8u et praecipiat illi, ne se deiciat in foveam quam illi
monstrat, unde nullatenus exire possit, et servus ille contempnens mandatum et m0nitionem domini sui sponte se in praemonstratam' mittat foveam, ut nullatenus possit 0pus iniunctum edicere putasne illi aliquatenus inpotentiam istam ad excusationem valere, cur opus iniunctum
non faciat Bos. Nullo m0do, sed potius ad augmentum culpae, quoniam ipse inpotentiam illam sibi fecit. Dupliciternamque peccavit, quia et quod iussus est facere non fecit, et quod praeceptum est ne faceret fecit. γιs. Ita hom0, qui se sponte obligavit ili debito quod solvere non potest, et sua culpa deiecit se in hanc inpotentiam, ut nec illud 90ssit solvere quod debebat ante peccatum, id est, ne peccaret nec hoc quod debet, quia peccavit, inexcusabilis est. Ipsa namque inpotentia culpa est, quia non debet eam habere, immo debet eam non habere; nam sicut culpa est non habere quod habere debet, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut ergo culpa est homini n0n habere potestatem illam, quam accepit ut posse QRVere peccatum, sic culpa est illi habere inpotentiam,
68쪽
pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem et devenit in hanc inpotentiam. Idem enim est non habere potestatem quam debet habere, et habere inpotentiam quam debet non habere.
Quapropter inpotentia reddendi deo quod debet, quae facit
ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit, quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit. Bos. t grave nimis est et ita esse necesse est Ana. Iniustus ergo homo est, qui non reddit deo quod debet Bos. Nimis est verum, nam iniustus est quia non reddit, et iniustus est quia reddere nequit Ana. Nullus autem iniustus admittetur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est suffcientia in qua nulla est indigentia, sic nulli convenit nisi in quo ita pura est iusticia, ut nulla in eo sit iniusticin Bos. Non audeo aliter credere. Ins. Qui ergo non solvit deo quod debet, non poterit esse beatus Bos. Nec hoc consequi negare possum Ana. Quodsi
vis dicere, misericors deus dimittit supplicanti quod debet idcirco quia reddere nequit, non potest dici dimittere, nisi aut hoc, qu0 homo sponte reddere debet nec potest, id est, quod recompefisari possit peccato, quod fieri non
deberet pr0 0nservatione omnis rei quae deus non est, aut hoc, quod puniendo ablaturus erat invito, sicut supra
dixi, id est beatitudinem; sed si dimittit quod sponte reddere debet homo ideo quia reddere non potest, quid est aliud, quam dimittit deus quod habere non stest γSed derisio est, ut talis misericordia de attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus propter inpotentiam reddendi quod sponte reddere debet, relaxat deus poenam et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet
69쪽
CUR DEUS HOMO. . xxiv. 55 quod debEt non habere. Nam ipsam inpotentiam debet non
habere, et idcirco quamdiu illam habet sine satisfactione, peccatum est illi; verum huiusmodi misericordia dei nimis est contraria iusticiae illius, quae non nisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter quemadmodum deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem inpossibile est. Bos. Aliam dei misericordiam video esse quaerendam, quam istam rans. Verum esto dimittit deum ei qui non solvit quod debet idcirco quoniam non potest Bos. Ita vellem Ana. At quamdiu non reddet, aut Olet reddere aut non volet. Sed si volet quod non poterit. indigens erit; si vero non volet iniustus erit. Bos. Hoc nihil clarius. Ins. Sive autem indigens sive iniustus sit, beatus non erit. ios. Et hoc apertum Ana. Quamdiu ergo non reddet, beatus esse non poterit. Bos. Si rationem sequitur deus iusticiae, non est qua Vadat miser homuncio, et misericordia dei perire videtur Ins. Rationem postulasti, rationem accipe misericordem deum esse mon nego qui homines et iumenta salvat, quemadmodum multiplicavit Misericordiam suam. Nox autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me suffcienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus obici, dicere debes. Bos. Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video. Ans Neque ego, si bene considerentur, existimo ;
70쪽
veruntamen Q vel una de omnibus quas posui inexpugnabili veritate roboratur, suffere debet. Sive namque uno, sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstr tur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur Bos. ccis
XXV. Quomodo ergo salvus erit homo, si ipse nee solvit quod debet, nec salvari si non soΙvit debet aut qua fronte asseremus, deum in misericordia divitem supra intellectum humanum hanc miserieordiam facere non posse pans. Hoc debes ab illis nunc exigere, qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis, quorum rice loqueris, ut dicant, qualiter homo salvari possit sine Christo. Quod si non possunt uno modo, desinant nos irridere et accedant et iungant se nobis, qui non dubitamus hominem per Christum posse salvari, aut desperent hoc ullo modo fieri posse. Quod si horrent, credant nobis- eum in Christum, ut possint salvari. Bos A te quaeram, sicut incepi, ut ostendas mihi, qua ratione salvetur homo per Christum Ans. Nonne suffcienter probatur per Christum hominem posse salvari, cum etiam infideles non negent hominem ullo modo posse fieri beatum, et satis ostensum sit, quia si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inveniri salus hominis Aut enim per Christum, aut alio
aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse: qu PI0pter si falsum est, quia nullo, aut aliquo alio modo I test hoc esse, necesse est fieri per Christum. Bos. Si qui videns rationem, quia alio modo non potest esse, et ni in intellegens, qua ratione per Christum esse valeat,a88erere velit, quia nec per Christum, nec ullo modo queat