Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

. 8 . De quatuor Visti Caa. Ergo Virtutes Persectae in caritate nectu tur tanquam In principio , a quo dim nant , & propter quam caritatem in ultimum finem diriguntur . D. Thomas

laud. q. an. 3. in c. Brevius : Virtutes omnes in statu persecto sunt inter se connexae : hujus unionis nexus ex D. Noma

est Prudentia & Caritas : illa recte eligit.& dirigit omnia , quae sunt ad finem

haec omnia ordinat in ultimum finem. Nota. Quamvis connexae sint inter se Virtutes, ut qui unam vere habet, ceteras

possideat ; non tamen aequaliter in ipsis Iustis reperiuntur , sed persectae erunt iacaelesti beatitudiae, eum Deus erit omnia in omnibus. Q. II. utrum virtus is mediocrisat confissas' . - . . R. Assiri si excipiantur virtutes The logicae . Cum enim virtutis moralis obj eium, nempe naturalis honestas, sit limit tum ac finitum , limitata ac finita aestumatio ei correspondeat necesse est . . Quod si citra vel ultra progrediatur, ordo turbatur , & dicitur peccari contra virtutem Per

excisum vel per desectum, ut patet in Pr digo , & avaro, ille excedendo , hic deficiendo: qui ambo peccant contra liberal

istis virtutem.

Duotvis Ili mediam virtutis ' , Q Duplex, nimirum medium rationis,& medium rei. Illud ratione desinitur tu

22쪽

QL De Vir . ia communI. r ta propriam subjecti dispositionem ad arbitrium viri prudentis , ut patet in tem- Perantia , in qua eadem cibi quantitas in uno ob stomachi sui debilitatem erit e cedens ς in alio vero erit suae indigentiae

commensurata.

Medium rei est aequalitas rei ad rem, quae artenditur in operibus justitiae. Dixi , i excipiantur Virtutes Theologia eae . Nam contra virtutes theologicas aut intellectuales nemo peccare potest per excessum , scilicet non potest quis Deo loquenti nimis credere , nimis eum amare , nimis in eum sperare , nimis esse Prudens

a IIL Undanam vistus suam desumat perfectionem 'R. A Caritate. Disendum, solide oro

more D. Nomas a. a. q. 23. rere. 7. -

dinatio debita ad fine- , quis es per cariatatem, quantumeunque aliquis se recte cim ca alia habeat . Cujus quidem sententiae natio triplex . I. Quia, virtus a caritate disjuncta . pariter ab ultimo fine disiuncta est , cui etiam naturae lage jungenda est , etsi cum Pro

23쪽

ro De quatuor Viri. Card. proximo fine cohaereat . II. Quia virtus caritate destituta, stabilis & firma non est , utpote carens sundamento , & radice , quo vera virtus sustentatur, & alitur. Apposite D. Thomas laud. q. art. 8. ad 2. Caritas comparatur fundamento , o radici , in quantum ex ea susentantur , nutriuntur omnes alia

virtutes.

III. Quia nuda sine caritate virtus, non vere honum si ve probum facit habentem , cum hominem non ordinet ad suum principale bonum , nempe ad suum ultimum finem. Sine caritate , D Thomas cit.q. arti . ad I. potes quidem esse aliquis actus bonus ex suo genere , non tamen perfecte bonus ς quia dees debita ordinatio ad uitia num ' nem. Sicut vero actus aliarum virtutum, ubi non reseruntur aliqua dilectione in Deum, vel actu vel virtute, sunt imperfecti, & d ficiunt a ratione ultimi finis ita & habitus aliarum virtutum, ubi destituuntur habitu caritatis , & ipsi impersem sunt , di deficiunt a ratione habituali ultimi finis . Vide D. Thomam hic. Virtus ergo persecta erit, si hominem firmiter dirigendo in ultimum finem , v re bonum sive probum reddat , quod sine caritate sensu explicato haberi non

24쪽

C. II. De Prudentia.

C A P. II.

. - .

De Prudentia. V Irtutes Cardinales quatuor sunt, Pmis dentia scilicet a titia, Temperantia ,

ac Fortitudo, quae ιdeo Cardinales nuncupantur , quia ad easdem, aliae virtutes m rates tanquam januae ad cardines volvuntur; seu sunt principia quaedam, ex qui-.bus omnis honestae vitae ratio profisistitur . Vide Sap. VIII. 7. in quo hae vi tutes dicuntur Sapientiae opera , & a Ρatribus quatuor Paradis fluviis comparantur. Flumen , lib. I . de Gen. coni. Μ Mich. cap. Io. quod procedebat ex Eden, d viditur in quatuor partes , O greatuormirtutes signiscat, Prudentiam , Fortitudianem , Temperantiam , Justitiam . Conserendus est hic D. Thomas I. a. q. 6 I. ubi Cardinalium virtutum notiones perspicue tra dita

I. suid sit Prudent a '

R, Ρrudentia ex Augustino laud. lib. de Morib. Ecel. est amor bene discernens ea, quibus adjuvetur ad tendendum in De-tim ab his quibus imstediri potes . Sive virtus, qua fagaciter seligimus media , quae ad finem conducunt , ab iis , quae illiu ;

25쪽

vet De quatuor V νt. Carὶ .consecutionem impedire possctunt. Dicitur I. cmmor ἰ quia quaelibet vi tus est quaedam amoris affectio. Dicitur' r. mne discernens et non quia actus Prudentiae sit essentialiter amor, sed quia amor ad discernendum moveat: quod Trudentiae proprium est. Dicitur 3. Ea , quibus adjuvetur adtendendum in Deum c. Hae particulae objectum Prudentiae produnt, quae tota versatur circa actiones humanas singulares,

de quibus, antequam fiant, judicat , numeX petendae, an fugiendae sint in ordine ad finem. Prudentia itaque proprie est de his quae sunt ad finem. Iam vero praecipui Prudentiae actus sunt, coguitio . & electio mediorum . At non bene eliguntur, nisi quae bene disce nuntur. Hinc est , ut actus hujusce viri tis proprius ac praecipuus sit actus rationis. Hinc a Theologis Ρrudentia inter Virtutes inteliactuales numeratur quia in intellectu

residet ceu lumen & judex , qui dirigit , ordinat, decernit quid prosequi , quid declinare debeamus ad sinem obtinendum ratiarumque virtutum moralium doctrix etiam & magistra appellatur, cum Prudentiae sit, ceteras ordinare virtutes ad finem assequendum Virtutibus quoque moralibus corin meratur Prudentia , cum ea non consistat

in sola consideratione , sed in applicatione ad

26쪽

να II. De Prudentia. 23-ad opus, quod est finis practicae rationis, quae rectae rationis applicatio ad opus , non fit sine recto appetitu . Et ideo Prudentia non solum habet rationem virtutis, quam habent aliae virtutes intellectuales; sed etiam eam quam habent aliae virtutes m rates , quibus etiam connumeratur. Ita D.

Q. II. Quotvsex sis Prudentiae sp elis pR. Triplex . Alia politica , quae inhonum Reip. alia oeconomica, quae in bonum familiae, alia monastica, quae in b, num privatum tendit.

iae ZR. Tria sunt, nimirum recte consulere de honestate, vel inhonestate rerum agendarum ἰ recte judicare, quaenam media pro loco & tempore adhibenda sint; recte praecipere exsecutionem. Q. IV. Ω'aenam sint partes Prudentiae integrantes 'Nota. Unicuique virtuti a Scholasticis assignantur partes integrales , subjecti vae & potiantiales, Partes 'integrales dicuntur illae, quae ad essentiam virtutis licet necessariae non sint, requiruntur tamen ad illius periecti

nemo

Partes subiectivae sunt variae species ejusdem virtutis. Par

27쪽

et4 De quatuor Viri. Card. Partes potentiales sunt ouaedam virtutes adjunctae, quae principali accedere Vi

dentur .

De prudentiae partibus subjectivis satis dictum est j. I. De potentialibus vide si . lubet D.Thomam 2.2. q. II. De integrantibus vero quaestio hic instituitur; & sunt Memoria , inteuigentia , providentia , bolertia , docilitas , ratio , circumspectiis , cautio , sollicitudo.

Ι. Memoria studiosa est praeteritorum eventuum recordatio , quibus mediis solicem vel infelicem exitum habuerunt et experimento scilicet multum juvatur prudentia a II. Inteli gentia est praesentium notiatia , idest plena status rei agendae cognitio, & principiorum moralium , qua intelligatur, quid sit in unaquaque actione honelium, Deoque acceptum. III. Providentia est , qua futura aliis qua , antequam eveniant , Prae Ognoscunetur, & idonea media ad finem consequendum assumuntur . IV. Solertia est facilis ac promta medii convunientis inventio , quando aliquid ex improviso occurrit. . V. Docilitas est affectus ad consilia Gliorum & monita de rebus agendis susci

pienda.

VI. Ratio est promtitudo unum ex alio colligendi. --. VII.

28쪽

c. II. De Prudentia. IVII. Circumspectio est attenta circumstantiarum consideratio , ut prudenter re . solvi. possit, quid expediat, habita ratione negotiorum, personarum, loci , & tempo

ris .

VIII. Cautio est cura vitandi impedimenta , quae consecutioni finis ad ver

santur.

IX. Sollieitudo est solertis animi vigilatio , & celeritas ad agenda ac prosequenda ea, quae necessaria lunt ad consiliorum exsecutionem urgendam ac promovendam. Q. V. In quibus reperiatur Prudentia PR. In justis omnibus invenitur Veis ea & perfecta Prudentia . Secus in peccatoribus . Prob. I. pars . In iustis omnibus datur vera Virtus . Atqui nulla vera virtus sine vera prudentia . Ergo &c. Vide D. Thomam a. a. q. s. art. I . Licet plerique homines justi , piaeque mulieres indigeant, ut alieno consilio regantur; saltem

addit Angelicus ibid. ad a. in hoe sebi

consulere sciunt, s gratiam habent , ut a Gorum requirant consilia , oe d cernant conssilia bona a malis. Prob. 2. pars eX D.Thoma laud. q.art. 13. Ubi inquit: Prudentia es vera m pem sed a , quae ad bonum Inem totius vitae

recte consiliatur, iudicat, o praecipit embaee sola dicitur Prudentia simpliciter, quae m.II. B -

29쪽

26 De quatuor Viri. Card. in peccatoribus esse non potes. Q. VI. Quaenam Iint vitia Pruden-riae opposta ρ

R. Haec communiter recensentur . .

I. Praecipitatis , quae aggressio est operis ex impetu voluntatis , praetermissis Prudentiae regulis. II. Inconsederatio , quae judicium est de mediis ante illorum examen. III. Inconsantia , quae sententiae est mutatio ob nullum vel leve motivum. IV. Negligentia , quae omissio est diligentiae requisitae ad exsecutionem rei deliberatae urgendam et quae si versetur circa gravem obligationem, est mortalis.. V. Prudentia carnis , quae diligens est mediorum excositatio ad explendos corruptae naturae instinctus. Est mortalis in re gravi, ut ad Rom. VIII. Prudentia carnis mors es. Dicitur quoque prudentia seculi,

de qua Christus Lucae XVI. ait: Filii bu-jus seculi prudentiores filis lucis, in gener tione sua sunt .vI. 9Uiιtia, quae notitia & usus est

pravorum mediorum ad finem intentumas tequendum. Astutiae exsecutio si verbis fiat, dolus; si factis, fraus nuncupatur. VII. Immoderata de temporalibus Dialicitudo, quae vitium est Prudentiae OP- positum , quo animus nimis anxius in acquirendis & conservandis temporalibus OC- eupatur . Contra hoc vitium nos monet

30쪽

C. IV De Justis a. 'etr Christus Dominus Matth. VI. Nolite soli otii esse in crasinum. C A P. III.

De Justitia .

DE Iustitia, ejusque partibus integra

tibus sese disputabimus Tomo IILVirtutes autem Iustitiae adjunctae aefinitimae sunt Religio, Pietas , Obbeman , Obddientia , Veritas , Gratia , Vindie , Liberalitas, Amicitia , . abilitas. De Religione loqui hic supersedeo,

cum ea virtus longiore sermone Indigeat. Ad pietatem gradum faciam . I. Pistas est virtus justitiae proxima . quae secundum Deum parentibus, patriae, civibus debitum honorem , ossiciumque tribuit . Ρarentes patriae S. Tbomas I Patriam parentibus S. Ambrosius praeponit lib. L de os cap. 27. Jussit ae pietas , inquit, es prima in Deum , secunda in patriam , tertia in parentes , item in omnes rquae ρο ipsa secundum naturae es magia flerium a II. Obserυantia est virtus pietati assinis, quae homines in dignitate constitutos debito cultu & honore prosequitur. Quamquam omnes homines mutuo se honore B et Praem

SEARCH

MENU NAVIGATION