Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

C A P. II. De Internis Religionis Adtibus. ACtus Religionis interni duo sunt ,

Deυotio scilicet, & Oratio. f. I.

De Devotione .

Q. I. Quid sis Devotis p

R. Devotio est υoluntas se promte tradendi ad ea , quae ad Dei famulatum per

tinent. Angelicus a. a. q. 82. art. I. in c.

Dicitur I. Voluntas , idest emcax Scexpedita intentio. Unde Devotio non consistit in quadam cordis teneritudine , aut in sensibili affectu, qui aliquando inter randum sentitur sed in pio animi affectu,& promta Deo famulandi voluntate. Dicitur a. promte, idest expedito alacrique animo. Dicitur 3. tradendi se , idest totum hominem, non tantum partem hominis. Dicitur ad ea , quae pertinent ad Dei famulatum. Haec ultima verba DeVotionem indicant actum esse Religionis generalem , a quo ceteri omnes informari debent, ut promte exsecutioni mandentur, quae

52쪽

C.II. De Inter. Relig. Actibus. 4'quae in Dei honorem cedunt. Q. II. Quaenam sit Devotionis Caussa' - . R. Duplex est ex D. Thoma ibid. eriir nseca scilicet, & intrinseca . Caussa extrinseca, & principalis, Deus est, qui quos dignatur, Vocat, & quem vult, religiolum facit. Caussa intrinseca est meditatio , videlicet tum divinae bonitatis, clementiae, aliorumque divinae naturae attributorum ;tum nostrae egestatis, & infirmitatis. Hinc itidem duplex Devotionis effectus . Ρrimus est spiritualis laetitia ex consideratione divinae bonitatis . Secundus est salutaris triseitia ex propriorum defectuum considetatione . f. II.

De Oratione .

Q Quid sit orat op

R. Oratio est petitis decentium a Deo. Dicitur I. petitio, idest intimatio desiderii ad obtinendum aliquid ab eo, quem

Precamur .

Dicitur a. decentium . Haec particula indicat, decentia esse debere, quae Oratione postulantur ; ne sit potius execratio ,

quam oratio.

Dicitur 3. a Deo , sive immediate , cum scilicet oratio ad Deum dirigitur; sive mediate , cum scilicet ad amicos Dei, nempe Sanctos, orationes dirigimus, ut e TomdL C rum

53쪽

ro De Vistute Religionis. rum suffragiis, postulata a Deo impetremus. Hinc patet orationem sub uno rese ctu ad Religionem spectare; quia per orationem confitemur, Deum esse rerum omnium

principium, nosque ipsos inseriores, eoqueandigere et sub altero respectu spectare ad spem ; quia oratio aliquid sperat , & ω Deo exspectat.

De Orationis Divisione. Q. I. suotvlex si oratio pR- Est duplex, nimirum mentalis, &vocalis . Μentalis est , quae mente solum funditur. Si hac interna locutione aliquid a Deo postulamus , dicitur proprie oratio :s res divinas cum mentis affectu serio perpendimus , dicitur meditatio . Istius internae orationis gradus supremus dicitur contemplatio, de qua consule Μysticae Theologiae Doctores , praesertim Cardinalem Bona in- Libello Isagogico ad ψsicam Theologiam, qui inscribitur : Via Compendi; ad D m. Vocalis est , quae mente , & verbis perficitur . Dixi , mente , m verbis. Nam Exteriora tantum verba non sufficiunt ad veram orationem , cum omnis oratio sit mentis ad Deum eleVatio.

54쪽

C.II De Inter. Relis. . RAus. 3IR. Est duplex , privata, & publica . Η aec fit a publico ministro Ecclesiae n mine , & pro populi salute: illa fit a per sona privata, & privato nomine. f. IV. De Orationis necessitate , iisque pro qu ibus es orandum. Q. I. iasi Oratio fit necessaria ad frilutem 'R. oratio proprie dicta, est necessaria ad salutem, necessitate praecepti simul, &

Prob. I. pars ex Scriptura . Lucae XVIII. Oportet semper orare, non demeere . Matib. XXVI. Vigilate , orate , ut non intretis in tentationem. Atqui haee Verba orate, oportet semper orare , Praeceptum indicant. Ergo &c. Ρrob. 2. Pars . Salus obtineri non potest sine divinae gratiae auxiliis,& praesertim sine perseverantiae dono . Atqui haec a Deo non dantur, nisi petentibus . Ergo&c. Μinor probatur ex illo Iacob. IV. Non habetis , propter quore non postulatis a &ex Trid. Sef. VI. cap. II. Deus impossibialia non jubet, sed iubendo monet , m Dincere quod possis, o petere quoή non poss.

Cum autem dicimus, orationem medium esse necessarium ad divina auxilia O linenda, non negamus . Deum ad suae li

c a be

55쪽

sa De Hrtute Religionis .

beralitatis ostensionem non posse quaedam auxilia non petentibus concedere, cum reapse primam gratiam praevenientem non Petentibus elargiatur; imo aliquando hominum mentes praeVenit, ut altiora quaerant: sed tantum asserimus, spectato hoc divinae providentiae ordine , & attenta humanae naturae infirmitate, & egestate, orationem esse medium necessarium ad consequendam

secundam gratiam , ad perseverandum ingratia, & ad gloriam obtinendam. Q. II. suo tempore hoc divinum orandi mandatum obliget 'R. In praeparatione animi , & virtute intentionis continua debet esse oratio :explicita tamen & actualis saepius in vita, tum per se, tum per accidens; ita ut gra-Viter peccet , qui hoc Religionis exercitium diu omittit, sive intra notabile tempus non orat.

Prob. I. pars . Ex Scriptura oratio continua esse oportet . Oportet semper ora-- , Lucae XVIII. Sine intermissione orate,

te , continuato desiderio Iemper oramus. M. γ. IJO. ad Prob. cap. 9. Ergo Oratio tam saepe repetenda est, ut continua

dici possit, non physice, sed moraliter.

Nota. Ad hanc moralem continuationem servandam necesse non est, ut singulis temporum momentis oremus : sed satis est, si congruo tempore , modo hominum

56쪽

C.II. De Inter. Relig. . Nibus. 3 num conditioni apto, preces nostras repetamus , juxta illud ovium lini ibid. Ωuod orandum sit per certa interealia horarum ,

temporum . . . . ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat , oe penitus extinguatur , ni i crebrius in Ummetur. Quodnam vero sit spatium illud , in , duo quis mortaliter peccet, nisi Oret , ju-icio prudentum colligendum relinquimus, spectato cujusque animae statu. Prob. 2. pars . Multi sunt casus , in quibus orandum est , si non vi praecepti Heligionis, certe Vi aliorum praeceptorum. Atqui hoc est obligari per accidens . E go &c.

Hinc orare tenemur gravis tentationis tempore, vel necessitatis acquirendi a- liquod bonum , vel aliquod malum vitan di , vel cum opus aliquod arduum sumus aggressuri , vel contritione, aut Sacramen-to ad gratiam nos idoneos praebituri. Ρraeterea ad orationem tenemur ex praecepto Ecclesiae , quae divinum orandi mandatum determinavit ad Ecclesiae minittros , qui ex statuto Ecclesiae tenentus ad Horas canonicas dicendas . Relate ver ad ceteros fideles, ex Canonum praescripto

tenentur ii diebus festis Sacrificio interesse,& Sacerdotum precibus suas addere . D. Thomas in IV. di λ. ID. e. q. an. r. q. 3. Q. III. Ωuaenam a Deo peti debeani' R. Decentia , ut supra dictum est in

57쪽

'Φ . . De Vistu te Religionis. expositione definitionis . Verum nota in ter ea, quae a Deo Peti possint, quaedam absolute petenda esse , ut sunt quae plerse ad salutem conducuot. Eius generis sunt gratia, virtutes supernaturales, salus aetemna , quae quidem absolute di determinate Sancti orando petierunt, secundum illud

Psal. II 8. Deduc me in semitam mandatorum tuorum . Et Psal.26. Unam petii a Domino , banc requiram, ut inhabitem in δε--o Domini. Qu edam Vero non absolute, sed cο ditionate , nimirum sub hac t cita conditione. ,.quod nobis stat salutaria r ut sunt uae de se ad salutem sunt indifferentia .dus generis sunt bona, & mala tempor tia . Vide D. Thomam a. a. .f. 83. art. 6. fEx his inseres r. mortale esse peterea Deo rem malam, vel auxilium ad illam; Iquia in hoc est gravis irreverentia in Deum, squasi Deus esset auctor , vel fautor Peccati . Inseres 2. contra salsos mysticos, quemvis christianum quovis in statu, licet non quovis momento , teneri velle , desiderare, & postulare explicite .& absolute s lutem aeternam , quippe quam Deus ipse

vult,& Nam nos etiam velle propter suam gloriam iubet. Item remissionem peccatorum,gratiam non Peccandi, virtutum augmentum , & quaevis alia ad salutem aeternam requisita . Item vires adversus tentationes;

58쪽

C.II. De Inter. Relim fctibus. 33nes; haec enim e3preme continentur in oratione Dominica , quae communis ,& quotidiana est oratio filiorum Dei. Lege Bos Detrum in is euis De variis orationis δε

Inseres 3. Innocentium XL merito in Constitutione, quae incipit, Caelestis P flor, edita an. 1687. damnata Quietistis afferentes , nihil determinate eme a Deo Petendum: sed omnia voluntati divinae sic esse remittenda, etiam circa beatitudinem,& virtutes, quibus ea comparatur, ut homo veluti passive se habeat, & paratus sit haec accipere, si largiatur Deus . privari vero, si deneget. Q. IV. Pro quibus sit orandum 'R. Pro omnibus , qui nondum sunt in termino, etiam pro inimicis nostris j xta illud Apostoli I. ad Tim. II. Obsecro fieri orationes pro omnibus hominibus . R tio est , quia omnibus salutem desiderare, di quantum commode Potamus, Procur re debemus. Ergo etiam a Deo Petere.

De Conditionibus requisitis, ut orati s. sit incax. ta 6 I. Triplex assignari solet in tionis effectus, nimirum meritum , satisfactio, δc impetratio'.

inritum: oratio ab homine iusto m

59쪽

46 De mrtute Religionis.

gitime facta, actus est meritorius aeto nae vitae, sicut & quilibet virtutis actus 1 caritate procedens . Oratio enim, alitate procedit, Religione mediante, cujus est

Satisfactio : Oratio enim rex gratia procedens, actus est supernaturalis, 3c posnalis, cui poenae temporalis remissio promissa est. Unde Trid. seg. XIV. can. I 3. Si quis dixerit pro peccatis, quod ad po nam tempoνalem minime Deo per Chrsi m rita satisfieri . . . . . I uniis, orationibus, eleemos nis, vel aliis etiam pietatis operia

huS . . . anathema sit .

Impetratio , quae est proprius orationis fructus, certa & infallibilis , si oratio legitime fiat; cum Deus frequenter in Scripturis promiserit eam esse exauditurum. Hal. LIX. Inυoca me in die tribulationis, ct eruam te. Joan.XVI. Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Nota II. Hujusmodi tres Orationis e sectus aliquando a se invicem separantur . Nam I. Oratio saepe impetratoria est, sed non meritoria, aut satisfactoria : ut Be ii , qui pro nobis orantes impetrare valent, mereri tamen nequeunt , quia non sunt in via. a. Aliquando oratio impetratoria est,& satisfactoria, non tamen meritoria stricte, seu de condignor ut oratio poenitentia nondum justincati, quae non solum im

60쪽

C.II. De Inter. Relig. Actibus. πpetratoria, sed etiam juxta multos satisfactoria est . 3. Oratio potest esse meritoria , quin sit impetratoria : ut est oratio justi , qui aliquid implorat sibi minime congruens rquomodo oravit A postolus II. ad Cor. XILut a se Deus auferret stimulum carnis , quod non obtinuit : & ejus oratio utpote ad homine justo per gratiam Nerante Procedens , fuit Opus aeternae vitae meritorium .

. Saepe Oratio est meritoria simul ,& impetratoria : ut dum justus petit sibi Vitam aeternam, illam meretur , simul &impetrat, sed dandam suo tempore , si ingratia perseveret. Contra qui Vitam aeternam aliis postulat, eandem impetrare Potest , non condigne mereri . Q. I. Quaenam conditiones requirantur , ut oratio obtineat quod petit ZR. Quatuor requiruntur a S. Thomaa. a. q. 83. art. 7. ad a. 3. & art. I . ad 2. I. ut quis pro se petat: a. ut petat necessaria, vel conducentia ad salutem: 3. ut pie : q. ut perseveranter petat.

Prima conditio igitur pro certa &secura impetratione est, ut quis pro se petat . Nam quandoque oratio pro alio facta

non impetrat ; etiams sat pie , m perseveranter de pertinentibus ad salutem propter impedimentum , quod est ex parte Hui , pro quo oratur , D.Thomas ibid. an.7.

SEARCH

MENU NAVIGATION