Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

CII De Excommunicatione. 329 sanguinis effusione &c. quae omnia ad arbitrium viri prudentis dijudicanda sunt. His :

Positis, i

Dico I. Valere Episcopos absolvere ab lexcommunicatione contrah a ob Clerici percuses sonem , etiam publicam I dummodo percui oleυis sit . Prob. Ita Doctores communiter ex cap. Pervenit , de sent. excom. Dico II. Posse quoque Episcopos in multis casebus ab eadem censura absolvere 'etiams gravis , vel enormis fuerit Clerici lpercussio. . crotae enumeratione casuum, quibus lDoctores communiter ex pluribus textibus de sent. excom. in Episcopis hanc faculta- :

tem. agnoscunt . .

I. A percussione gravi , dummodo inon sit enormis, potest Episcopus absolve- li re, I. Clericos collegialiter viventes, 2. ΟLficialem , qui caussa arcendi turbam Clericum percutiat. 3. Praelatus regularis pot- est absolvere suos Religiosos invicem se Percutientes , dummodo percussio non sit enormis. 3. Si Religiosus Clericum secularem percusserit, non potest absolvi , nisi ab Episcopo , vel a Papa, si percussio fuerit enormis. III. Valent absolvere seminas a qua- cunque Clerici percussione etiam publica, ct enormi, ex cap. Mulieres, de sent. excom.

Idem est de impuberibus, etiamsi petatur absolutio post pubertatem. III.

332쪽

33o De ' censuris, o Irregularitatib. ΙΙΙ. Clerici percussor potest ab Epuscopo absolvi, etiamsi percussio siti enormis, quando delictum est occultum, nec ad forum contentiosum deductum. Item si percussor ex impotentia physica , vel morali non possit Romam accedere per seipsum , quamvis possit per alios ; cum obligatio adeundi .Ρontificem sit perionalis. Ceterum a percussione mediocri, vel enormi, si est publica , potest absolvere tantum Papa , aut alius, qui gaudeat Pontificia auctoritate, ut Legatus a latere, vel Legatus missus ad aliquam provinciam.

f. XII.

De Excommunicatione quae contrabisur

ex Monitorio in Inem revelationis.

. . . . .

Nota . Μonitorium est mandatum Ecclesiae, quo sub excommunicationis poena praecipitur factum aliquod revelari.

Q. I. Quinam monitionem in Mem velationis concedere pust ZR. Solus Episcopus eam decernere valet, idque pro re non vulgari, & caussa diligenter examinata ex Trid. sess. XXV. cap. 3. de Reform. Hinc colligit doctissimus Colet graviter peccare, tum qui levibus de caussis monitoria petunt , tum judices , qui sic concedunt . In hac Neapolitana Dioecesi , teste Genuense in sua Praxi , excommunicatis non Publicatur, nisi pro aureis

333쪽

C. II. De Excommunisatione. 33 Iaureis saltem quinquaginta , quando damnum passus non est pauper, & in pa pere aliquando etiam pro decem. Insuper peccat judex monitoria concedendo , quando res potest aliter probari, vel si praevideatur populum illa contem-turum . Item si debitores non sint solvendo , aut si res sit adeo antiquata , ut non sit qui revelet . Item si delicium factum sit coram iis, qui non tenentur revelare. Q. II. uuinam teneantur revelare' R. Omnes Dioeceiani , qui subjacent Episcopo monitorium concedenti , tenentur revelare statim ac monitorii notitiam habent ; nisi jure eximantur a revelando: illi enim suo Episcopo generaliter praecipienti parere tenentur. Q. III. su nam facto monitoris excusantur a revelando'

R. I. In Μonitoriis, in quibus agitur de bono publico fidei, vel Religionis, aut de

communi bono reipublicae, nemo liber esta revelando, nisi sceleris auctores, aut so

cii . Quia quisque bonum publicum fidei,

vel reipublicae cuique bono privato ant ponere debet. Unde illud effatum : Contra publicos hostes, o majestatis reos omnis homo miles . Hinc si agatur de crimine haeresis, laesae majestatis, filius contra patrem, uxor contra maritum , & vicissim revelare debent.

Excipiuntur sceleris auctores , aut so-

334쪽

332 De Censuris, o Irregularitat .cii ; quia nemo reus tenetur prodere se ipsum, nec sceleris socios , cum hoc esset idem , ac seipsum prodere ; etsi teneatur ad criminis tui reparationem , quam per alios , Praecipue vero per Confessarium praestare facile potest . Ita monet Petrus

Colet. .

- R. II. In ceteris monitoriis ex communi sententia non tenentur ad revelandum, qui denunciare non possunt, I. absque aliqua sui diffamatione , a. sine gravi detrimento, 3. sine secreti naturalis diffamatione, Φ. eX quorum revelatione nulla exoriretur utilitas : uno verbo, quibus sub mor tali praecipi nequit, ut revelent. Quia leges humanae ordinarie non obligant cum gravi incommodo, seu damno; multo minus ad violandum jus naturae , vel ad subeundam gravissimam excommunicationis poenam pro peccato non admissio , vel veniali ; quae mala sequerentur , si Ecclesia intenderet obligare ad revelandum in reincensitis casibus. Hinc I. non teneris denunciare parentes, fratres, filios, conjugem , consanguineos ,

vel amnes usque ad secundum gradum juxta aliquos, & juxta plures, usque ad quartum gradum : tum quia ordinarie id neri nequit sine aliqua propria infamia , adeoque sine gravi incommodo ob revelantis conjunctionem ; tum quia facile ex tali revelatione Orirentur odia , & dissensiones in

335쪽

, QII. De Excommunieatione. 333familiis; nec praesumi potest, rem ita odiosam exigi ab Ecclesia. Idem docent de famulis, & domesticis contra dominum ; id enim vulgo sine gravi detrimento praestare nequeunt : secus, si agatur de crimine privilegiato, puta de haeresi &c. I l. Si delictum audieris caussa petendi a te consilium, ut Ad vocatus, Theologus, Medicus ; quia ad honum commune

spectat , quod homines secure petant consilium, ne detur occasio errandi; unde intentio judicis non est , ut reveles contra legem naturalem servandi secretum. III. Siscias detentorem rei alienae im- otentem esisse, ut restituat & a sertiorii legitima usus est compensatione , praescriptione ; quia rem , quae culpa Vacat , in damnum vocari non conUenit.

3 nec fide dignis hominibus , vel tuum testimonium probare non possis ; quia ad

actum inutilem nemo tenetur.

datum , nec habet effectum in futurum ;quia sic cessat omnino finis illius praecepti, excepto haeresis crimine. Q. facti in Monitorio contenti notitiam habet , tenetur ne statim possprimam monitionem rίvelare' R. Amr. nisi legitima caussa moram permittat , quia quilibet Ecclesiae praeci-3 pienti, in materia praesertim graVi, quam pri-

336쪽

334 De Censuris , di Irregularisat b.

primum obedire tenetur; quia ex dilatione revelationis saepius sequitur grave laesae par tis detrimentum puta, quia dum Procrastinatur , res furto ablatae absconduntur, aut debitor fugam arripit. Obligatus ad revelandum, si intra tempus in monitorio praefixum non revelaverit, graviter peccat , & excommunicati nem latam contrahit , remanetque obligatus ad revelandum, quamdiu conjicere potest , eam utilem fore ; quia terminus in monitorio appositus est ad sollicitandam ,

non vero finiendam obligationem.

Dixi, nis caulgi a legitima moram pem mittat ἰ quia posita legitima caussa, censeris impeditus. Hinc non peccas , si caussa Petendi conssilium , quo indiges , ut scias ad quid tenearis , non statim intra terminum praescriptum reveles.. V. . n obligatus revelare ex m nitorio , s non revelet , teneatur tertio damnum restituere 'R. Juxta multos non tenetur quia talis revera non peccat contra justitiam comis

mutativam, sed contra legalem vel obedientiam , quae non obligat ad restitutio

nemo

337쪽

33 λC A P. III i De Suspensione . f. I. suid , quotuplex st Suspensio '

quam Clericus privatur usu osscii, authenescii , aut utriusque smul. Prob. I. Appellatur Censura , ut distinguatur ab ea prohibitione, qua Sacerdos aliquando interdicitur a Confessario ,3 ne celebret, quia indignus . a. Clericus indefinitione positus, non laicus , subjectum hujus censurae designat . 3. Per quam privatur usu incit c. haec verba produnt discrimen inter suspensionem ,& excommuni cationem minorem; quia haec privat tantum usu passivo Sacramentorum , illa Vero activo, aliisque functionibus ecclesiasticis. Insuper Suspensio differt ab excommunicatione majori; quia haec privat his functionibus , quatenus sunt quaedam communica

338쪽

336 De Censuris, o Irregularitatib. differt ab interdicto : quia hoc prohibet interesse talibus functionibus , ideoque assicit laicos; illa vero tantum prohibρt eaS eXercere, ideoque solos assicit Clericos. Suspensio aliquando in jure accipitur pro cujusvis ossicii , & dignitatis usu , &exercitii privatione : juxta quam significationem valde amplam Ussiciales, Abbatissae, Priorissae ab ossicio suspenduntur.

R. Suspensio alia est a jure , alia ab homine , ut est omnis censura: illa a jure incurritur ipso facto , seu ipsa commissione criminis, si verba legis omnem judicis actionem excludant , ut si dicat: Su penditur , maneat ipso facto suspensus . Contra ferendae sententiae , si judicis sententiam requirat , ut infligatur ; idcirco haec Verba : qui hoc fecerit, Iuspendatur , significant suspensionem ferendam . Quae ab homine est, licite non fertur, nisi in scripto, in quo caussa, & species censurae ex primatur , praecedente etiam monitione , sine qua Suspensio est irrita. Hinc quando Episcopus subdito verbis tantum prohibet,

ne celebret , non praesumitur ea esse Vera censura , sed pura poena censurae effectus non ferens

Rursus Suspenso alia est ιμ oscis ,

alia a benescis , alia demum ab utroque simul, quae in totum , . seu totalis nuncupari solet.

339쪽

C. III. De Suspensone. 33yInsuper dividitur in eam, quae est ab ordine tantum , per quam Clericus privatur usu suorum ordinum, ita ut ei non liceat Sacramenta ministrare , celebrare ; &in eam , quae solum est a jurisdictione , ita ut non liceat ei censuras ferre , instituere , delegare &c. & in eam , quae esta benescio tantum, quae privat solum se elibus heneficii. Hae tres Suspensiones partiales subdi viduntur in plures alias partiales. Nam sus. pensito potest esse tantum a parte ossicii , seu aliqua tantum functione sive ordinis , sive jurisdictionis , vel a solo munere audiendi Confessiones. Similiter in beneficio aliquando quis suspenditur a quotidianis distributionibus , aut a dimidia fructuum parte . Dividitur etiam Suspensio ex parte temporis in temporalem, & perpetuam. Temporalis est ad mensem, ad annum; perpetua nulla duratione limitatur . Denique Suspensito ferri potest vel absolute, vel lubconditione, vel per modum merae poenae in vindictam criminis praeteriit , Vel per modum medicinae , ut Clericus resipiscat.

340쪽

338 De Censuris, oe Bregularitatib. f. II. De Vectibus Suspensionis.

Nota I. Suspensionis effectus alii sunt per se , nempe privatio officii , vel ben ficii , vel utriusque : alii per accidens , de quibus infra. Nota V. Nomine incit intelligitur omnis potestas spiritualis sive ordinis, sive jurisdictionis, sive administrationis ecclesiasticae . Benescii vero nomine venit jus Perpetuum ad ecclesiasticos proventus vispiritualis tituli percipiendos. . suaenam regula a netur ab Auctoribus, ut quatis , quanta si suspenso cognoscatur pH. Consideranda sunt verba , quibus

fertur Suspensio, & quae stricte accipi d

bent, utpote in materia odiosa. Hinc Dico I. Si verba legis sint absoluta ,& indefinita, nec distinguunt puta si absolute dico : Suspendatur e intelligitur tam ab ossicio, quam a beneficio ; cum nulla sit ratio, cur potius ad unum , quam ad aliud

limitetur.

Dico II. Si Suspensio sit tantum ab ossicio, & absolute proferatur, puta si dicatur : Sit ab incis suspensus I intelligitur ab omni actu ossicii sive ordinis , sive jurisdictionis , sive cujuscunque ecclesiastici ministerii, quod a solo Clerico exerceri potest. Di

SEARCH

MENU NAVIGATION