장음표시 사용
351쪽
C. III. De Suspensione. 3493. U. De Suspensionibus Juris in particulari, ubi
de frequentibus contra Clericog . Nota. Suspensiones, quae feruntur in jure contra Clericos , comprehendunt tam Clericos seculares, quam regulares prima saltem Tonsura insignitos ; nisi peculiariter ad solos seculares clericos restringantur znon vero includunt Episcopos, nili eorum fiat expressia mentio 4. Q. I. suaenam sent Suspensiones juris frequentiores contra Clericos PR. Sequentes . I. contra recipientes Ordines sacros vel ab alieno Epilcopo sine literis dimissoriis , vel a proprio in aliena dioecesi absque licentia Episcopi
Contra illos , qui absque titulo vel beneficii, vel patrimonii, aut Pensionis , aut professionis religiosae , sacros
Ordines recipiunt, intercedente pacto cum ordinante, aut praesentante de non petendo ab iis alimenta , cap. Ρer tuas , &cap. Si quis , de Simonia . Haec suspensio cest in perpetuum ab Ordine sic suscepto ,& est rapae reservata . Insuper Episcopus sic ordinans, manet suspensus a collatione ordinum per triennium. Si autem huiusmodi pactum non intercesserit, probabilius docent incurri suspensionem non reservatam ab eis
352쪽
eo , qui sine titulo sacris initiatur ex Trid. ses. XXL de Reform. cap. zo. ubi antiquorum Canonum poenas super his innovavit. In Dioecesi Neapolitana praesentantes falsum, fictum , vel fiduciarium patrimonium, aut quomodolibet fraudulentum pro
Ordinibus suscipiendis , etiam pro Prima
Tonsura praeter casum reservatum cum e Communicatione. , in quem incurrunt etiam ad hoc cooperantes , Clerici praese tantes incurrunt suspensionem ab exerciatio susceptorum ordinum Archiepiscopo reservatam , a qua non potest absolvere Consessarius, qui generalem facultatem habet absolvendi a reservatis.
Nota. Nomine patrimonii falsi , vel ficti intelligitur patrimonium nullum. Item nomine fiduciarii intelligitur, quod Clerico assignatur cum pacto illud resti tuendi post Ordines: quoa pactum , seu promisesio fit per antapocham . 2. Clericus . renuncians beneficium, vel patrimonium, ad cujus titulum fuit promotus , non su rogato de licentia Curiae alio titulo, Peccat , & renunciatio est invalida, & incurrit in suspensionem ipso facto ab exercitio Ordinum non reservatam, ex Synodo Pignatellana par. a. cap. 8. num. 9.
III. Suspenduntur qui per saltum O dines recipiunt , seu qui ordinem superi
rem recipiunt, omisso inferiori . Verum cum his , modo tamen non minis v
353쪽
C. III. De Suspensione. 33 Irint in Ordine se suscepto nam alias fi
rent irregulares) Episcopus ex legitima cau se
sa potes dispensare , ait Trid. seg. XXIII.
cap. q. de. Relorm. Item suspenditur qui, ordines recipit, omissa clericali Tonsura, ex declaratione ' sacrae Congregationis apud
IV. Suspensio Papae reservata incurritur ab eo, qui majori excommunicatione, etiam occulta ligatus , culpabiliter ordines sive majores , sive minores recipit, ex cap. Cum illorum, de feni. excom. Quidam hanc suspensionem extendunt ad recipientes O dines in suspensione , vel interdicto : sed ex nullo textu id eruitur . Communiter Vero eximunt recipientem Tonsuram in e Communicatione; tum quia Tonsura in odiosis non censetur ordo, tum quia Tonsura non habet actum , a quo suspenda-3 tur. Dixi , qui eulpabiliter ordines recipiunt . Quia hunc excusat tum ignorantia invincibilis, tum etiam aliquando gravis metus , ut de effemhus excommunicationis supra diximus. V. Suspenduntur quoque recipientes ordines sacros extra tempora a jure statu
VI. Recipientes ordines sacros ante legitimam aetatem ex bulla Pii II. Cum ex sacrorum , ipso facto in perpetuum suspenduntur, & haec suspensio Papae rese
354쪽
33a De Censuris, o Irregularisat b.
Vatur: ubi nota I. suspensionem hanc non incurri ab eo, qui hona fide ratus se canonicam aetatem habere, sacris initiatur. Hinc taliter ordinatus, completa aetate , potest sine ullo ad superiorem recursu susceptum ordinem exercere . Imo juxta aliquos excusantur ab hac suspensione etiam qui ex ignorantia crassa , non tamen affectata ante legitimam aetatem ordinan
tur ; quia in praefata bulla suspensio imposita est in temerarios , quales non sunt , qui peccant ex ignorantia crassa , prout diximus in de Censuris in genere. a. Qu1 mala fide ordines ante praescriptam aet rem susceperit , completa aetate, non PO est Ordinem exercere , nisi absolvatur ab incursa suspensione . quia censura semel, contracta , non tollitur nisi per absol
VII. Suspenduntur qui furtive ordiunes suscipiunt , hoc est , qui non approbati inter ordinandos irrepserunt , aut alium suo nomine examini substituunt .
Haec suspensio potest ab Episcopo absolvi nisii Episcopus , ut in multis dioecessibus feri solet, furtivam ordinum susceptionem
sub excommunicationis poena prohibuerit .
entes plures Ordines sacros eodem die . Item c 'ntra eos, qui per simoniam realem Ordines recipiunt. Item in illos , qui post contractum matrimonium , licet non con
355쪽
C. III. De Suspen ione. 333summatum , aliquos de sacris Ordinibus
Hi omnes recensiti Clerici in ordinatione peccantes, sunt suspensi ab exsecutio-i Ordinum : & si hujusmodi suspensione durante, in ordinibus ministrare praesum-lerint , eo ipso irregularitatem incurrunt . Enumerantur & aliae a jure suspensiones contra Clericos peccantes in exercitio tui ordinis, vel muneris; ut contra omittentes sine gravi caussa Μissam incohatam, vel Missam celebrantes, & in ea non Communicantes . Item contra, Clericos Concubinarios, vel crimen nefandum exercentes , Vel Provocantes ad duellum , vel acceptantes contra raptores, vel Praehentes auxilium . Tandem leguntur in
jure suspensiones propriae Episcoporum , , Capitulorum , Conventuum ; de quibus vide
Q. II. An mere suspensus ab ordine quem habet, incurrat irregularitatem susciapiendo Ordinem superiorem PR. Neg. Quia ex nullo textu expres.se colligi potest , hunc esse irregularem. Ita multi . Neque aliquid officit , si dicatur, quod qui recipit altiorem Ordinem, solemniter ministret in inferiori , a quo est suspensus : nam improprie dicitur ministrare in Ordine inferiori , quii recipit superiorem. Quare cum agatur de materia poenali, non censetur cadere sub
356쪽
334 De Censuris, o Irregularitatἰb. legem, quod nonnisi improprie verba legis
Q. III. An Clericus , qui in ipsa omdinatione suspenditur , eam indebite suscipiendo , irregularitatem incurrat , si in ipsa ordinationis Misa solemniter miniseret, puta canendo evangelium, vel episeolam ZR. Affirmat Tournely cum aliis; quia tum jam exercet ordinem cum centura Prius contracta. Sed alii negant; quia ille actus, moraliter loquendo, non est distinctus ab ipsa ordinatione ; cum tota actio Ordinantis a principio usque ad finem officii sit unus actus moralis , ad quem reliqui spe
De Depositione, o Degradatione. Suspensioni subjiciunt Depositio , ScDegradatio ob amnitatem , quam habent cum illa ; censurae tamen non sunt, cum non sint poenae medicinales, sed vindicati-Vae: at instar suspensionis privant om ficio, & beneficio. Q. I. Quomodo definiatur Depositis ZR. Est poena eccle sica privans ci risum officio, oe beneficio in perpetuum j re ordinario irremi iliter . Ita Doctores communiter ex cap. Cum non ab homine Io. de judiciis.
357쪽
C. III. De Suspen Ane. 333Q. II. Puid sit Degradatio 'R. Degradatio dividitur in verbalem,& realem sive actualem. Verbalis est poena ecclesiastica, qua Clericus in perpetuum frivatur omni ossicio, ac beneficio clerica-i , retento selo privilegio canonis, & f ri . Realis vero degradatio tunc dicitur , quando Clericus primo verbaliter degradatus , certa solemnitate expoliatur omnibus vestibus , & insignibus clericalibus, omnique privilegio clericali . Realis ergo degradatio verbalis degradationis exsecutio est: una tamen ab altera distinguitur, quia per Verbalem degradationem Clericus adhuc retinet privilegium fori , A canonis ; per
realem vero eodem privilegio spoliatur,&transit in potestatem brachii secularis .
Ita Doctores communiter ex cap. Degradatio, De poenis in 6. Utriusque poenae subjectum est Clericus ; minister vero depositionis, seu degradationis verbalis est quilibet superior hahens jurisdictionem ecclesiasticam in foro externo, ex TridsessXIII cap. 4. Degradationis autem realis est solus Episcopus consecratus; quia est actus ordinis. Crimina, ob quae Depositio fieri solet, sunt quaedam atrociora, & scandalosa ; ut homicidium voluntarium , stuprum, adulterium &c. Degradatio vero realis hodie non fit, nisi ob aliquod grande delictum , cui a jure communi ecclesiastico, aut Pon-
358쪽
336 De Censuris, egularitatib. . Itificiis sanctionibus sit expresse & nominatim adnexa ejusmodi poena: ut sunt crimen haeresis , quod saltem sit in illa relapsus , & in ea pertinax , crimen falsi in literis Apostolicis, calumnia & contume- , lia gravis in proprium Episcopum . Sunt &alia , de quibus legendus Benedicitus XIV. in de senoao dioecelana lib. q. cap. 6. num . . Depositionis effectus est perpetua , ac irremisibilis privatio ossicii , ac beneficii . Ita depositus privatur titulo, ac radice beneficii ; ossicii vero privatur usu, non V ro Ordine, ac potestate, quae est character indelebilis. Unde valide, licet illicite exercet actus Ordinis , qui a jurisdictione nourndent; retinet tamen privilegium sori ,
canonis, & manet obnoxius clericalibus oneribus , scilicet recitandi Horas canonicas, servandi castitatem, & abstinendi a negotiis, ciisque Statui indecentibus. ηDegradationis vero realis effectus sunt
Praeter privationem ossicii , & beneficii , PriVatio omnis honoris, ac privilegii clericalis , etiam fori , & canonis , & laicali jurisdictioni fit obnoxius, a qua capi, in
carcerari, & puniri potest : remanet tamen oneribus clericalibus addictus, cum non amittat characterem, & potestatem ordinis.'
359쪽
De natura, ct divisione Interdicti.
TErtia censurae species est Interdicti in , quod definiri potest , censura ecclesia-
sica , q a prohibentur omnia divina oscia, quorumdam Sacramentorum usus , ecclesiasica bepultura . Ita passim Doctores ex cap. Non eit vobis, De Jpon alibiιs. Differt ab excommunicatione, quae his bonis pri- at , quatenuS sunt communicatio cum fidelibus; & a suspensione, quae etiam privat a divinis , quatenus sunt actus ordinis: Interdictum vero , quatenus sunt bona Ecelesiae. Interdictum praeter divisiones , quascum censura in genere communes habet , r. dividitur in locale , personale , & mixtum , cap. Si ciVitas, De feni. excom.&Cir. cap. Non est vobis. Locale immediate, &directe assicit locum , prohibetque ne divina in eo celebrentur , aut recipiantur etiam ab extraneis οῦ mediate vero assicit Iersonas , & sub eo respectu vera est cen-
360쪽
3 8 De Censuris, re Irregularitatib. Personale immediate , ac directe respicit personas, easque ubicumque sint , adivinis arcet.
Mixtum dicitur, vel quando Iocus fi-mul , & incolae interdicuntur; Vel quando interdicitur persona ,& socus omnis, quo illa persona fuerit ingressa ; & vocatur a Canonistis Deambulatorium cit. cap. Non est vobis. Rursus dividitur Interdictum tum Iocale , tum personale in generate , & D
Interdictum locale generale est illud , quod fertur in locum aliquem universalem, qui plura alia loca sub se continet : ut si
interdicatur regnum , provincia , civitas , tota parochia. Interdictum locale speciale est illud , quo interdicitur locus aliquis sacer determinatus : ut una Ecclesia , vel aliquae ex iis, quae sunt in civitate. Nota. Interdictum generale locale comprehendit totum districium locale tam sacrum , quam profanum ; ita ut nemini liceat nec intra, nec extra Ecclesiam divina audire : non item interdictum speciale, ita ut si interdictum feratur in omnes E
clesias civitatis , adhuc dici possit speciale ;quia non comprehendit loca civitatis proin fana, neque Oratoria priva a sive constructa, sive construenda, in quibus divina fieri possunt : in profanis vero , si divina