Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

C.II. De Excommunicatione. 299nis passivae ad beneficia ecclesiastica , ut decernitur in cap. ult. De Clerico excommunicato mini trante a Si scienter verba Canonis )-electus fuerit , e/- electio es irritanda, quod ad eorum susceptionem etiagitur , ex quorum perceptione a G. Patribus es privatus . Peccat erSO graviter , quia materia gravis est , qui scienter ligatum minori Excommunicatione ad beneficium ecclesiasticum eligit , praesentat &c. Item qui scienter illud recipit : & ejus electio est solum irritanda , non vero irrita, ut

patet ex laudato cap. NIt. Excommunicatio haec contrahitur ob participationem cum excommunicato Vitando luxta modo dicta, & potest absolvia quolihet Consessario approbato. f. IV . De Effectibus Excommunicationis Maioris.

Cum excommunicatus a gremio si ctae Μatris Ecclesiae , & a consortio totius Christianae societatis eliminetur , ut loquitur Concilium Arausicanum Can. I7. ita ut non iam velut membrum Ecclesiae, sed ut infidelis habendus sit' sequitur, ut effectus adaequatus,& per te hujus ecclesiastiaeae poenae sit totalis privatio cujuscunque juris, quod ei tamquam Ecclesiae membro competebat . Hujus totalis privationis e

302쪽

goo De Censuris , oe Irregularitat b. hus numerantur partiales effectus ; & sunt Privatio communium Ecclesiae suffragiorum, Participationis Sacramentorum activae , Sepassivae &c. Sunt & alii effectus mediati, S per accidens , ut irregularitas , quam contrahit Clericus , qui excommunicatione 1igatus actum sacri ordinis exercet. 6. IV. De Privatione suffagiorum . Nota . Suffragia Ecclesiae communia sunt spiritualia quaedam subsidia , quibus Ecclesia suis membris suffragatur, & quae a ministris Ecclesiae nomine Omeruntur: quales sunt fructus Sacrificii, Orationes publicae, indulgentiae &c. Prop. I.

Excommunisatus privatur communibus

Ecclesiae suffragiis . Prob. Haec spiritualia subsidia pendent ab Ecclesiae dispensatione . Atqui Ecclesia

potest,& vult excommunicatos hac privatione punire. Ergo. I. Quod Ecclesia possit, Patet ex potestate sibi a Christo concessavistituendi censuras . a. Quod autem Uelit , constat ex cap. Sacris , de sententia excommunicationis , & ex cap. Nobis: ubi vetitum est, ne publica suffragia pro excommunicatis offerantur. Hinc . excepto die Parasceves , quo

in Ecclesias pro haereticis , & schismaticis

303쪽

C.II De Excommunicatione. ROI

publicae preces fundi solent, qui praedicta

suffragia pro eXcommunicato offerret. , I. graviter peccaret : 2. minorem excommunicationem incurreret: '. invalida foret ta- lis applicatio , utpote facta contra volun- tatem Ecclesiae, quae a Christo Domino constituta est communium bonorum dispem satriX. Q. I. excommunicatus contritus , oe in gratia consistitus, particeps fiat communium Ecclesae suffagiorum ZR. Nes. Ita multi: nam censura non tollitur, nisi per absolutionem . Ergo quamdiu perseverD censura, tamdiu omnis ejus: effectus manet. Ergo &c., Q. II. iam pro excommunicatis toleratis liceat Ecclesiae δε ragia ferre 'R.Νegata multi: nam ex Const. Miris' tini R Ecclesia non intendit toleratis ul- Ium favorem concedere, aut in aliquo suffragari. Atqui maximus favor eis praest ret , si tolerati participes essent suffragiorum ; cum tolleretur praecipua poena , &ratio excommunicationis. Ergo. Prop. II. Nullus excommunicatus etiam vitandus excluditur a priυatis fidelium orationibus , quae non fiunt nomine Ecclesiae. Ρrob. I. Id non prohibet Ecclesia. a.

Usus fidelium est praestare omnibus hoc officium misericordiae, & spiritualis eleemO-3 synae . Hinc quilibet Sacerdos in Memento

304쪽

3oa De Censuris, Irregularitatib. Missae potest , ut persona priVata , Orare Pro excommunicatis . Licet enim in hoc sacrificio gerat personam Christi, & Ecci si e , non propterea personam privatam

exuit.

De Privatione usus Sacramentorum. Sacramentorum usus duplex; alter pacsivus, quo recipiuntur, activus alter, quo administrantur. Prop. I. Excommunicatus etiam toleratus, etiam Occultus , avolute loquendo illisite recipis

quodvis Sacrameutum. Prob. Excommunicato etiam tolerato,

etiam occulto vetita est passiva Sacramentorum participatio. Ergo absolute loquendo, graviter, & sacrilege peccat, sit in e communicatione recipiat aliquod Sacramen. tum ἰ quia violat praeceptum Ecclesiae iure gravi ad religionem pertinente. Dixi i. illicite recipit . Quia excommunicatus cetera praeter Poenitentiam S cramenta valide reeipit quoad substantiam; quia Sacramenta dum legitima materia, de forma constant, valida iunt: neque Ecchesia potest irruare Sacramenta , quae cum essentialibus conditionibus a Christo praescriptis collata fuere. Unde excommunicatus licet letaliter peccet in ilia Sacramentorum

305쪽

C.IL De Excommunicatione. 3o3 receptione , alios tamen effectus recipit, ut characterem in Ordine , & Confirmatione, M. Dixi , praeter Poenitentiam ς quia ad Poenitentiae valorem requiritur sincerus de) Peccatis dolor , quem non habet, qui non

obstante excommunicatione, a qua absolvi non curat, ad Poenitentiam accedit. Dixi a. .absolute loquendo : nam inter

dum uiuuenire potest, ut valide, & licite

recipere Sacramenta excommunicatus Ualeat. I. Si adsiit ignorantia invincibilis excommunicationis , vel inadvertentia ejusdem. a. Si urgeat necessitas vitandi scandalum, infamiam , aliudve grave incommO-dum . In hisce cassibus Sacramenta ab e communicato suscipi posse, communior se tentia amrmat ; dummodo valide administrentur, & suscipiantur non in contemtumi Ecclesiae , sed cum debita dispositione : quia

Ecclesiae praecepta non obligant cum tam to incommodo .

Idem dicendum etiam de susceptione sacramenti Poenitentiae juxta probabiliorem sententiam . Quare si excommunicatus ad Ρoenitentiam accedat vel cum ignorantia invincibili excommunicationis , Vel ad grave detrimentum vitandum , Vel bona fide petat absolutionem a Censuris , S peccatis ; Confessarius vero ex oblivio ne , eum a peccatis absolvat , non autem

i a Censuris: in his casibus, dummodo Poe

306쪽

nitens , sit alias rite dispositus , valide r

cipit Poenitentiae Sacramentum, remanente excommunicationis censura; quia CO

fessarius valide , & licite Sacramentum administrat, cum jurisdictionem habeat. Neque enim aliquo jure probatur, in his circumstantiis , Ecclesiam auferre Confessariis jurisdictionem in excommunicatos , quin possint illos absolvere a peccatis. Poenitens vero sussicienter contritus digne illud suscipit, vel quia laborat invincibili excommunicationis ignorantia , vel quia gravissima

urgente caussa accedit, puta, ut diximus, ad declinandum grave damnum . Qui extra praedictos necessitatis casus scienter excommunicato vitando ministraret Sacramenta absque praevia absolutione ab eXcommunicatione , peccaret graViter contra prohibitionem Ecclesiae, & Incurre et excommunicationem minorem , & interdictum ab ingressu Ecclesiae , cap. Epi-1coporum, de privilegiis in s. Imo si esset excommunicatus per sententiam particularem a Papa , vel nominatim denun-. Ciatus , incurreret excommunicationem majorem reservatam Ρontifici. At si ille esset excommunicatus toleratus , non peccaret vi illius Censurae, si quis ei Sacramenta administraret; quia decretum Ad evitanda scandala permittit omnem c municationem , etiam in divinis, cum tolerato . Peccare tamen potest contra jus

307쪽

C.II. De Excommunicatione. 3os naturale , & divinum , quae Vetant , ne Sacramenta conserantur indigne petenti ruisi petens sit peccator occultus, & publice petat . Nota Excommunicatus , qui in eX- communicatione Sacramenta recipit , nullam incurrit poenam a jure sancitam, nisi in sola susceptione ordinis sacri , a quo suspenditur, cap. Cum illorum , de sentexseria excommunicationis.

Prop. II. Extra necessitatis casum nullus excommunicatus sve vitandus , sive toleratus aliquod Sacramentum licite administrare po

Prob. Quia Ecclesiae praeceptum in

gravissima re violatur. Ergo graViter Peccat, & irregularitatem contrahit, si Sacra

mentum, quod illicite administrat, sui O

dinis exercitium eXigat. . Dixi I. extra necessitatis casum .' nam I. urgente necessitate . extrema jam jam morituri, excommunicatus etiam vitandus,

interiori tamen cordis dolore affectus , b ptismum , & poenitentiam administrare Valet. Item juxta aliquos etiam viaticum, &extremam unctionem , saltem quando infirmus aliud Sacramentum suscipere nequit. Item assistere matrimonio in periculo mortis, ad consulendum honori feminae, quae a viro cognita fuisset , & ad filios legiti-m0s constituendos. Item ad evitanda gra-

308쪽

o6 De Censuris, ' Irregularitatib. vissima incommoda, puta, jacturam famae, bonorum quia praecepta Ecclesiae non obligant cum gravissimo incommodo ; su-hlato tamen contemtu , & scandalo , ve, nisi Sacramentum nullum essiceret : quo quidem in casa potius mortem subire deberet , quam Sacramentum profanare. a. Si excommunicatus sit toleratus, excusatur a peccato , & irregularitate non solum ob recensitas caussas, verum etiam,

si praemissa contritione Sacramenta ministret ad petitionem,& utilitatem fidelium; dummodo hanc administrationem ultro non subeat; quia ex Constantiensi decreto tot ratus non amittit potestatem administrandi Sacramenta in utiIitatem fidelium , si ad id rogatus fuerit. Advertendum est discrimen inter e communicatum Vitandum , & toleratum in administratione Sacramentorum . Utriaque enim vetita est sub gravi Sacrament rum administratio . Verum toleratus, si requisitus, & adsit aliqua utilitas, Vel ne-eenitas fidelis petentis , praemissa contritione , potest licite Sacramenta conserte . Vitandus vero, etiam requisitus, non PONest , nisi in casibus supra expressis.

Dixi a. illiciter nam excommunicatus per se valide conseri quodvis Sacramentum, excepto Sacramento Poenitentiae ministrato ab excommunicato vitando. Cujus quidem rei ratio est, quia ubi essentialia S

309쪽

C. I. De Excommunicatione. 3 ctamenti concurrunt , Ecclesia nec Vult , nec potest illud irritum reddere. At co tra est in Sacramento Poenitentiae ' quia vitandus caret jurisdictione requisita in collatione hujus Sacramenti . Unde fideles , qui extra mortis articulum excommunicato vitando sive scienter , sive ignoranter confitentur, repetere Confessionem ς debent.

f. VI. De ditanorum Osciorum ias entia. Nota. Nomine divinorum officiorum hic intelliguntur omnes sanctiones , quae solemniter fiunt ex institutione Chriiti ,

vel Ecclesitae : ut Missarum celebratio, H Tae canonicae, publicae preces , processiones, benedictiones, chrismatis consecrationes, atque aliae hujus generis caerimoniae.

- . Excommunisatur quilibet vi Censurae privatur munere celebrandi disina Oscia,

o iisdem assuendi.

Trob. Excommunicatus divina officia celebrare , & iisdem adesisse non potest , quin cum fidelibus , communicet . AtquIcuilibet excommunicato vi Censurae vetita est communicatio cum fidelibus , praesertim in divinis . Ergo & divinorum OL ficiorum celebratio , & assistentia . Hinc quilibet excommunicatus graviter peccat ,

u Musae sacrificio, vel divinis inliciis aiasstat s

310쪽

3o8 De Censuris, di Irregularitatis .

sistat, quia materia gravis eit, & in re vata de sacra. Possimi tamen excusari ab ignorantia , vel necessitate vitandi scandalum , juxta jam dicta . Si vero sit toleratus , potest requisitus ministrare celebranti, qui nullum alium habet, qui Missae inserviat: secus , si vitandus sit.

Q. I. AN peccet excommunicatus nomaudiendo nerum die feso 'R. Assir. Et quidem graviter juxta

mulios, si negligens sit in Obtinenda absolutione. Nam Christianus eodem praecepto, quo obstringitur Missiam audire , tenetue etiam removere, quoad potest, impedimenta , quae removent ab observantia ejusdem Idem potiore jure dicendum de praecepto annuae Consessionis , & Communionis .

Q. II. MD , quomodo teneatur e communicatus Horas canonicas recitare 'R. I. Excommunicatus obligatus ad Horas canonicas, non excusatur ab illis recitandis , ne commodum ex iniquitate reportet: imo addunt aliqui , adhuc teneri, si ad Horas adstringatur ex selo heneficii titulo , etsi fructus illius beneficii non recipiat ' . quia iisdem sua culpa privatur: secus, u ipso beneficii titulo privatus sit . . R.ΙL Quoad modum recitandi, nequit excommunicatus in recitandis Horis socium adhibere absque veniali culpa ; neque etiam absque ea simili culpa dicere debet , Dominus vobisc- e quae formula est Sace

SEARCH

MENU NAVIGATION