장음표시 사용
341쪽
C. III. De Suspensisne. 33 Dico III. Si Suspensio lata sit dete minate ab aliquo officio , vel ejus actu , intelligitur de illo , qui exprimitur , Vel
cum ipso necessario connectitur. Ita communiter .
Hinc resolves sequentes casus in Susi pensione ab officio . Ι. Suspensus absolute ab offieio, non est suspensus a beneficio et scut suspensus a beneficio, non est suspensus ab officio; quia in jure hae duae suspensionis species diversae sunt . Ergo si
iudex suspendere ab utroque velit , ambo exprimere debet.
Nota I. Suspensus ab officio debet per alium supplere , quod per se nequit , ut
beneficii fructus percipiat . a. Suspensus a beneficio non solum potest, imo tenetur recitare divina officia &c. quia poena non eximit ab onore beneficii. II. suspensus absolute ab officio , priVa- , tur I. ab omni usu ordinis , ita ut non possit Sacramenta ministrare , celebrare , canere solemniter epistolam , evangelium, exercere divina officia, qualiter a Clerico prout Clericus est, exercentur ; quia sunt actus ordinis: a. usu jurisdictionis , ut est ferre censuras , indulgentias impertiri, a solvere , sententias ferre , Vel etiam haec delegare; quia actus sunt ecclesiasticae jurisdictionis : 3. usu munerum pontificaliumput conficere chrisma, Ecclesias consecrare,
virgines benedicere ; quia haec ministeria
342쪽
34o De Censuris, Irregularitat b. a clericali potestate pendent . Contra sus-
Pensus omnia ministeria , quae a clericali Potestate non pendent, exercere valet. Hinc potest Sacramenta recipere , divinis affi-
ΙΙΙ. Suspensus simpliciter ab ordine , non est suspensus a jurisdictione . Hinc Episcopus suspensus ab ordine tantum , potesteXercere omnes actus jurisdictionis ad ordines non pertinentes : puta aliis concedere facultatem absolvendi a peccatis , etsi ipse absolvere a peccatis non possit ' quia ad impertiendam a peccatis absolutionem requiritur ordo, non vero ad eam facultatem
IV. Suspensus absolute ab ordine, privatur actu cujuscunque ordinis. V. Suspensus ab ordine superiori, non est suspensus ab ordine inferiori : puta Sacerdos, qui praecise suspenditur ab ordine sacerdotali , non est 1 uspensus a diaconatu, & aliis inferioribus ordini hus. Nam qui prohibet majus, prohibere minus non Censetur . Contra juxta aliquos suspensus ab ordine inferiori , remanet suspensus a superiori ordine . Sed examinanda sunt verba legis , utrum censura feratur in eum , qui absolute est indignus sacro ministerio; an vero in eum, qui ob delictum non sufficiens ad tollendum majus puniatur in minori. Si primum, utique verum est suspe- sum ab ordine inferiori, a superiori etiam
343쪽
. C. III. De Suspensione. 34 remanere suspensum : secus , si secundum. VI. Suspensus a pontificalibus , non potest chrisma conficere , Confirmationis
sacramentum administrare, consecrare Ec- clesias , Ordinare : at, potest exercere quae
sunt ordinis mere sacerdotalis; ut Misi iam
celebrare &c. VII. Suspensus a collatione ordinum, nullum ordinem conferre potest . Contra suspensus a collatione primae Tonsurae, non remanet suspensus a collatione ordinum , e X cap. IV. de Temporibus ordinationum in s.
VIII. Suspensus absolute a jurisdictione , privatur omni usu spiritualis jurisdictionis, & actu ordinis, qui exerceri absque jurisdictione . nequit: cujusmodi sunt absolutio sacramentalis , & collatio Ordinum. Hinc potest sic suspensus celebrare ,
sacramenta alia ministrare ' nisi tamen ea ex ossicio administret, ut Parochus et quia
tunc actum jurisdictionis exercet, qua Privatus est . Si suspensio sit a determinata parte jurisdictionis, i- - 1 ex ea elidis Consessionibus , potest celebrare , &alia Sacramenta ministrare. te : ut si Parochus
344쪽
3 a De Censuris, m Bregularitatἰb. g. ΙΙΙ.De Suspensione a beneficio. I. Suspensus a beneficio, non privatur ipso beneficio , quod jure possidebat ; sed fructibus ejus, & quidem ante judicis sen
Nomine fructuum beneficii veniunt emolumenta illa , quae ratione beneficii
percipiuntur : ut oblationes , Proventus agrorum , Pensiones aedium locatarum. De
distributionibus quotidianis , quae dantur pro assistentia in Choro , disputant Theologi , an veniant nomine fructuum beneficii. Pro more alii negaui , alii anfirmant , alii demum sic distinguunt: udistributiones extractae sint a fructibus beneficiorum, assirmant; secus, negant. Inter fructus beneficii ejus administratio computatur . Quare suspensus a beneficio, nequit aedes beneficii locare , έructus vendere , pro eo vel per se , Vel per alium in judicio agere, aliamve actionem praestare , quae ad temporalem administrationem pertinet ; ideoque suspenso
a beneficio oeconomus assignandus est, ut habetur cap. I.f.ult. de Hest v 6. Item nequit beneficium permutare , aut in faV
rem alterius resignare ; quia hi sunt quidam usus beneficii . Contra sic suspensius non privatur potestate eligendi , aut alio
345쪽
C. III. De Suspensione. 343 iure, quod sit beneficio adnexum ἰ quia
potestas eligendi &c. etsi oriatur ex heneficio, non est tamen usus beneficii , sed officii ex beneficio competentis. , II. Suspensus absolute a beneficio, i telligitur de omni beneficio exsistente in suspendentis territorio. Disputatur, an absolute suspensus , iu-telligi debeat etiam de aliis beneficiis, quae actu possidet in diverso territorio. Dicuposse quidem Clericum sic suspendi ; quia etsi plura beneficia in variis dioecesibus exsistentia uni Episcopo non subjaceant ;ei tamen subjicitur , qui ea omnia Possidet, ac Proinde ex omnibus suspendi potest, si mereatur. Utrum vero Suspensio indeterminata sic debeat intelligi , pendet ab intentione superioris, quae ex circumsta
iiis colligi potest. III. Suspensus determinate ab aliquo beneficio, intelligitur solum de illo quod
Q. I. MD suspensus a beneficis,fit -- habilis ad aliud beneficium suscipiendum 'R. Communiter docent , non esse i habilem : unde si novum beneficium ei conferatur , hujusm i collatio erit valida; quia non est Privatus jure radicali ad beneficia: quamvis illicita erit hujusmodi collatio, quia
inconveniens est , ut novum beneficium i ab Ecclesia conseratur et , quem censuit indignum.
346쪽
3 De Censuris, oe Irregularitatib. Q. II. Quinam sint essectus per accidens Suspensionis γR. I. Peccatum mortale, in quod i cidit , qui suspensionem violat; nisi materiae parvitas excuset . Ut si suspensus ab ingressu Ecclesiae, in eam paullisper introeat, quo tempore divina ossicia recitantur. I t. Irregularitas , quae contrahitur Obviolationem suspensionis ab Ordine sacro , ejus ossicium solemniter exercendo , ex cap. I. de sent. excom. in 6. Haec poena hoc solum casu incumritur , quia nullibi contra alias cujustu que suspensionis violationes decreta leguntur. Unde ob violationem suspensionis a beneficio, Vel a jurisdictione , nulla contrahitur irregularitas. Ideoque suspensus a jurisdictione, si conserat beneficium , eligat, proserat sententiam, quamvis peccet , non fit irregularis ; nisi simul exerceat actus o dinis , puta sacramentaliter absolvendo. Dixi I. ab ordine sacro . Unde fisuspensus in ordinibus minoribus solemniter ministret, irregularis non est: quia OLficia horum ordinum exercentur etiam alaicis. Dixi et . Eius officium solemniser eseercendo. Unde si Subdiaconus ab ossicio suo suspensus, in Missa cantet epistolam sine
manipulo , irregularitatem non incurrit ἰquia non censetur ex ossicio canere. Ita multi. Con
347쪽
Controvertitur, an qui violat suspen-r sionem ab ordine latam ad tempus dete minatum , in irregularitatem incidat.
Alii negant ; quia suspensio lata ad
tempus determinatum se habet per m dum purae poenae , quae irregu laritatem non inducit . Alii amrmant , idque conantur Ostendere ex cap. I. de sententiam re judicata e ubi quidam cum fuerit suspensus ad tempus , eo quod ministraverit , fuit expresse declaratus irregularis.
Alii denique probabilius ita distinguunt: si
suspensio lata fuerit per modum statuti , aut praecepti ob crimen futurum , vel etiam praeteritum , sed tractum habens successi-Vum ; tunc suspensionis violator incurrit irregularitatem, ut patet ex textu laudato . Secus, si suspensio lata sit ab homine non per sententiam ob meram punitionem cril minis omnino praeteriti ; quia hujusmodi suspensio habet rationem merae poenite
III. Annullatio actus ab ipso suspenso praestiti: quae poena solum habet locum in iis, quae pendent ab ipsa Ecclesia , uti est jurisdictio, & beneficium . Hinc suspensus a jurisdictione invalide absolvit , si sit de unciatus nominatim : Valide , si non sit denunciatus: & etiam licite, si sit requissitus, ex Const. . d evitanda . Simili, ter dicendum de suspenso a heneficio . Nota. In extrema necessitate , & in P 3 ca
348쪽
casu, quo adsit error communis cum tiatulo colorato, acta per suspensum denu ciatum sunt valida , prout alibi diximus .
. III. n peccet qui a suspenso p fit exercitum illius oscii , a quo es I pensus 'R. Cum dist. Vel suspensus est nominatim denunciatus , vel non . Si primum, peccat per se loquendo mortaliter ; quia petit aliquid illicitum contra prohi-hitionem Ecclesiae, ejusque censuram. Nam ideo judex ecclesiasticus suspensum denunciat, ut vitetur in his actibus, a quibus est suspensus . Verum nullam incurrit censuram , vel irregularitatem ; quia nullibi est expressa. Si secundum, justa de caussa licet , prout habetur in Const. .Ad evitanda.
IV. Ob quam culpam ferri Suspen-
R. Regulariter loquendo non poteliserri, nisi ob culpam gravem Propriam . I.Quia Suspensito gravis poena est, quae pro Peccato veniali , omnibus circumstantiis inspectis , infligi nequit. Σ. Quia sus- Pensio, quae proprie est poena privans jure quaesito proprio , non potest contrahi ob culpam alienam , sed propriam. Dixi I. Regulariter loquendo ob cuia pam gravem I quia, suspensionem aliquam ad modicum tempus multi docent posse
349쪽
C. III. De Suspen lane. 30 Dixi 3. ob culpam propriam e quia aliquando suspenditur Capitulum ab acti nibus capitularibus , & tunc suspensio pruvat a ministeriis & ossiciis, quae a communitate exerceri potant; non vero ab Metionibus , quas singuli , ut personae Pa ticulares, exercere potant.*-. IV. De Suspensionis Absolutione. Q. I. Quinam absolvere a suspensione
R. A suspensione lata ab homine conistra aliquem nominatim absolvere potest solus qui illam tulit, vel ejus successior, vel f Perior, aut delegatus: ut est dictum supra de absolutione a censuris in communi . Si sit lata a jure , & non reservata , absolvere ordinarius suspensi valet , aut ejus Vicarius. Item docent, posse Episcopum absolvere subditos a suspensione Papae reserva ta , si proveniat ex delicto occulto, &non sit deducta ad Brum contensiosum. Disputatur , an Parochus , vel simplex Confessarius Possit absolvere a suspe lionibus in jure latis, & non reservatis , sicut asseritur de excommunicatione non reservata. Negant aliqui, quia suspensionis absolutio non est necessario praemittenda absolutioni sacramentali. Contra alii assi mant ex generali regula , quod iconditor
350쪽
Canonis aliis relaxandi facultatem concessisse videtur, cujus absolutionem sibi specialiter non reservavit, cap. Nuper, de sent. excom. in 6. Addunt Consessarium ex concessione Ecclesiae posse a suspensione absolvere, saltem quando poenitens suspensionis incursae non est conscius , ne frustra a Consessario proseratur usitata in Ecclesia formula , quae sacramentali absolutioni praemittitur . Te absolvo ab omni vinculo excommunicationis , fuspensionis , σἰnterdicti. Q. II. Suspenso semel incursa quomodo tollatur R. Cum dist. Si suspensio lata sit absolute, & sine determinatione temporis per m dum censurae, tollitur per solam absolutionem : si vero lata sit ad tempus determinatum, puta ad mensem , vel sub con ditione , elapsio tempore , vel conditione impleta, suspensio cessat sine absolutione . Secus de excommunicatione , quae semel contracta non cessat , nisi per absolutionem ; etiamsi lata sit sub conditione , Pu ta donec pars satisfacta fuerit . Si vero suspensio lata sit in perpetuum ob culpam
Praeteritam, tamquam pura poena vindicativa, tollitur solum per dispensationem, vel relaxationem Ρraelati, vel ejus delegati ; quia non est censura .