장음표시 사용
381쪽
c. V. De Irregularἰtatibus . 37 Ex dictis sequitur, nullas esse Irregularitates , quae forte a Dioecessenis Synodis statutae leguntur, vel ad eas statuendas solum consuetudo, vel opinio Doctorum al- lcgatur; quia jus resistit. Item nullam exis ismere Ιrregularitatem , quae in jure non reperitur expressa , sed vel ex textu virtualiter arguitur , vel de uno casu per similitudinem ad alium extenditur. Hinc perperam ratiocinatur qui ex Irregularitate quam contrahit , qui duas duxit uxores , arguit pariter irregularem esse , qui cum duabus fornicatus est. Denique notandum , Irregularitatem ipso facto contrahi , quia a ministerio judicis non pendet. Hinc verba comminatoria , quae significant effectum de futuro, Irregularitatis signum esse nequeunt , sed potius suspensionis , vel depositionis , ut
a. suoluplex sit Irregularitas ' R. I. Duplex est Irregularitatum genus : alterum ex delicto , alterum ex defe-Ectu. Irregularitas ex delicto semper absoluta & totalis est quae vero ex defectu est , aliquando limitatum & partialem hahet effectum . .
R. II. Dividitur etiam Irregularitas in totalem , & partialem. Totalis, ac proprie dicta Irregularitas est , quae omni ordine suscipiendo , & suscepti exercitio privat :ut est illa , quae provenit ex homicidio ,
382쪽
χ8o De Cenburis, o Irregularitatib. bigamia &c. Partialis vero dicitur , quae Clericum ordinatum non omni ordinis ministerio privat, sed aliquo tantum, vel solum ascensu ad ordinem superiorem: ut Diaconus, qui sinistro oculo privatus est , inhabilis fit ad Sacerdotium , licet in tuo Ordine ministrare non prohibeatur.
De Irregularitatibus ex Deli Ecto. Quatuor enumerantur Irregularitates ex deliino. Ρrima ex homicidio , vel mutilatione est. Altera ex baeresi , vel apostasia . Tertia ex υiolatione sacramentι . Quarta demum ex violatione censurae.
De Irregularitate ex Homicidio . Homicidium dividitur in voluntarium, dc casuale . Voluntarium & quidem directe dicitur, quod committitur per directam occidendi voluntatem , Vel quando caussa directe intenditur , unde necessario mors sequatur : ut si vulnus mortiferum infligatur , si venenum propinetur , si remedium efficax ad abortum porrigatur . Homicidium casuale duplex est : aliud pure casuale, quod etiam inculpatum Voca
383쪽
C.V. De Irregularitatibus. 38 Ieidium pure casuale est illud , quod praeter intentionem agentis sequitur ex actione, eX qua nec Praevidetur , nec moraliter praevideri potest effla secuturum : ut . est homicidium factum ab eo , quo pulsante campanas , ut conveniret populus ad divina , cadens tintinnabulum ' pero fit quemdam puerum , qui ex eo vulnere decesset, cap. 2ῖ. de Homicidio . Homicidium casuale mixtum , nempe ex voluntario & in voluntario , est quod quis nec intendit, nec praevidit, sed praevidere potuit & debuit, ideoque impedire, sive majorem adhibendo diligentiam , sive abstinendo ab opere periculoso , in quo
Nota . Mutilatio est abscissio seu obtrun- Μcatio membri: membrum autem dicitur pars corporis, quae distinctum & peculiare hahet ossicium ab aliis corporis partibus: ut Oculus ad videndum , pes ad ambulandum dic. Partes vero , quae ossicium non hahent distinctum , sed conjunctum cum aliis: ut digiti manus , Vel pedis , dentes , cartilagines quae auditum tuentur &c. non veniunt hic nomine membri, cujus abscissio parit Irregularitatem. His positis, Prop. I. Ex homicidio iniusso , directe mo-Iuntario , eis occulto contrahitur Irregularitas omnium gravi Isma. Prob. ex toto fere titulo , de homiciadio s
384쪽
382 De Censuris, Irregularitat b. dio, & ex Trid. Selis. XIV. cap. 7. de Reis
for n. ubi haec habentur : Qui sua voluntate homicidium sternetraυ:t , etiam si crimen id nec ordine iudiciario strobatum , nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, nullo tempore ad sacros Ordines promoveri pini o nec illi ecclesiastica beneficia, etiam-s curam non habeant animarum , conferri liceat, sed omni ordine , ac beneficio eccle- fastico perpetuo careat. Requiritur Vero , ut mors sequatur , ut dicta Irregularitas contrahatur . Quare si quis letaliter vulneraret, Venenum mor tale propinaret , & mors non sequeretur ,
Irregularitatem non contraheret . Hanc porro Irregularitatem ex homicidio voluntario praeter exsecutores incurrunt mandanteS , consulentes , consentientes, non impedientes , si ex justitia impedire teneantur : uno verbo , omnes ii , qui actione sive physica, sive morali proximi mortem directe intendunt,& procurant ; non vero si solum rata habeatur , cum rati habitio sit facto posterior . Tandem qui communi consilio aliquem invadunt , omnes sunt Irregulares , quamvis unus percusserit. Q. I. An mandans, vel consulens fiat Irregularis, si ante factum revocet mandatum vel conflium ZR. Neg. Si revocatio mandati , vel
consilii innotescat mandatario , etsi hic
385쪽
ΥC. V. De Irregularitatibus . 383 non removeatur ab occisione . Quando enim consiliator sincero animo , & emcaci eloquio reducere conatur consultum a pri ri consilio , tunc etsi motiva , suasiones consulentis moraliter influant in malum secutum , hoc solum provenit ex malitia consulti: unde essicaciter revocato conlilio,
consiliator liber evadit ab homicidio . Ita Salmanticenses , Merbesius, Concina , aliique non ignobiles Theologi . Verum hic spectandae circumstantiae
sunt, nempe essicacitas revocationiS, conditio accipientis consilium , & alia plura ,
quae occurrere possunt forsitan ex circumstantia personae consultae . Navarrus Ir- regularem declaravit Clericum , qui abortus consilium dederat conjugatae , a quo eandem postea dimovere non potuerat . Prop. II. .
sui opus licitum facit, o omnem diat gentiam adhibet, ne homicidium sequatur, Irregularis non fi , etiamsi ex suo facto
homicidium accidat. Prob. Homicidium , nisi sit voluntarium , & culpabile , Irregularitatem non inducit. Atqui in casu homicidium nec voluntarium, nec culpabile fuit. Ergo &c. Non enim est in culpa qui facit aliquid licite , unde aliquid sequatur , quod nec Praecavere , nec impedire potuit. Ita deciditur laud. cap. 23. de Homiciadio, ubi declaratur , nullam Irregularitatem
386쪽
384 De Censuris, o Irregularitat b.
tem incurrisse eum , quo campanas pulsante , cecidit tintinnabulum , quod hominem enecuit. Secus vero dicendum, si hoc fieret ex culpabili negligentia , tunc homicidium estet indirecte voluntarium , quo contraheretur Irregularitas . Hinc in cap. 7. pariter de Homicidio , declaratur irreg
laris magister , qui puerum intuitu disciplinae percussit in capite, s ex ipsa pereu isone interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit , ex qua dignoscatur expirassie . Et uidem graviter negligens fuit is .magier, percutiendo puerum in capite , cum sit pars de se periculosa. Prop. VI. sui dat operam rei , quae si illicita, non quia periculosa ad mortem , sed ex alio capite , non fit Irregularis , homicidio ex
tali actione illicita sequuto, nis si graviter negligens .
Ρrob. Homicidium casuale ac fortuitum nullam inducit Irregularitatem ex dictis prop. anteced. Atqui homicidium, quod sequitur ex actione illicita, sed non periculosa, dummodo agens debitam adhibuerit diligentiam , est mere casuale ac se tuitum . ErsO &c. Nam satis non est , ut quis contrahat Irregularitatem , quod opus , quo h
micidium sequitur, culpabile sit , nisi etiam dirigatur in homicidium, argumentoc P. Quantum, dis. Io. ubi qui equos fu
387쪽
C. U. De Irregularitaribus. 383rando quae actio sane illicita est colli-st mulierem , quae abortum fecit , furti
solum damnatur , non autem Irre uiaritatis , aut censurae : quibus, ait auctor Ca-n0nis, non potes, nec debet addici per is ges ς quia voluntas illius non cognoscitur
perniciosa fuisse , idest cujuspiam mortem intendisse . Dixi, nis sit graviter negligens ς quia
ad contrahendam hanc homicidii casualis Irregularitatem requiritur culpa mortalis , ac proinde gravis negligentia . Dices: In jure deciditur , non incurri Irregularitatem ab eo , qui dando operam rei licitae, casuale fecit homicidium , cap. I R. Iq. 23. ult. de Homicidio . Ergo per sensum contrarium qui dat operam rei
1llicitae , si casu hominem occidat, Irregularis fit.
R. I. Cum Irregularitas non contrahatur, nisi in casibus in jure expressis, ad
eam statuendam non Valet argumentum
a sensu contrario . a. Si in jure adjecta fuit caussa, cur occisio casualis non pareret Irregularitatem, nempe quia operans vacabat rei licitae ; hoc adductum fuit ad Temovendam omnem negligentiae suspicionem, non vero ad eXcusandum ab Irregularitate . solum homicidium casuale ab opere licito secutum. Hinc itiregularis non fit, qui tempore interdicti pulsat. campanam , quae e Tom. II. R dens,
388쪽
386 De Censuris, o Irregularitat b.
dens, casu hominem occidit. Item laicus , qui in alieno saltu ex errore invincibili putans seram in dumis, hominem latentem occidit . Item qui caedendo arborem die sesto, est occasio mortis ex arboris casu : dummodo omnem adhibuerit diligentiam,
Prop. IV. Dui dat operam rei illieitae, o peria Iosae ratione homicidii, etsi ad effetium
impediendum omnem diligentiam adbibeat, secuto homicidio, Irregularitatem contrahit. Ita D. Thomas, Fagnanus, i lavarrus, Ca- basiutius , Pontas , Concina , aliique.
. Prob. Qui libere se exponit periculo occidendi , censetur saltem indirecte velle homicidium . Sed qui libere ac sponte exercet opus periculosum prohibitum , se
exponit periculo occidendi. Ergo &c. Ita colligitur ex east. Tua nos , de Homicidio e nam ibi declaratur Irregularis quidam Monachus chirurgiae peritus ob periculosam incisionem tumoris in gutture cujusdam mulieris, quae non servatis post incisionem debitis cautionibus obierat . Ι-dem eruitur ex cap.Continebatur , eod. tit.
ubi pariter declaratur Irregularis quidam Diaconus , qui asserens latentem falcem ,& cum altero ludens, caussa fuit , ut hic eum amplexans a falce feriretur , ex quo vulnere decesserat. Ergo quoties ex actione prohibita periculota 1equitur homicidium s
389쪽
C. V. De Irregularitatibus. 383dium, quamvis casuale . contrahitur Ire
Dices. Quoties res est ita perieulosa , ut ejus eventus per diligentiam multoties
, impediri possit ; tunc adhibita sumetenti
diligentia periculum occisionis e proximo sit remotum . Atqui homicidium, quod sequitur ex actione remote periculosa , Posita debita diligentia , est potius casuale , quam voluntarium. Ergo &c. R. I. Potuit Ecclesia imponere lar Iaritatem homicidio etiam omnino aue quasi omnino casuali , quoties nasceretur ex actione prohibita periculosa. Quod au- . tem Ecclesia id statuerit, evincunt rati nes , & textus superius adducti. a. Non est
omnino casuale homicidium , quod e Venit a caussa intuitu homicidii prohibita ,& libere ac sponte suscepta ; unde homi- . cidium exinde secutum, est quodam modo
Hinc Irregularis est, censendus Clericus , qui mulierem gravidam ad choreas . excitat , vel cum ea impudice jocatur, si abortus prolis animatae contingat, cap.Sie- ut literarum , de Homicidio . Item Ct ricus in sacris chirurgiam exercens per i cisionem, vel adustionem, quae est Clericis , & Monachis specialiter Vetita per east. Si sententiam , Ne Cterici, vel Monachi, sequuto homicidio , etsi cum debita diligentia secerit , Irregularitatem contrahit , R laud.
390쪽
388 De Censuris, di Irregularitat b.
Iaud. cap. Tua nos. Non enim es sene euia ea, qui rei, quae ad eum non pertinet , sesmmiscet, Regul. I9. in 6. Utrum excipiendus sit casus necessitatis , infra dicetur. Item Clericus venationem Velitam e ercens , nempe aprorum , & Cervorum,
quae cum clamore , & armis fit , si profera hominem occidat, juxta multos Irregularitatis notam non effugiet; etsi omnem diligentiam adhibeat, ne hominis occisio, vel mutilatio sequatur. Item si Titio mandes , ut Verberet Cajum , Titius vero eum occidat Irregularis eris , etiamsi expresse ei imposueris , ne letaliter Vul--neraret , cap. ult. de Homicidio in s. ubi redditur haec ratio , quia mandando in
- culpa fuerit, o hoc evenire posse debuerit
Item, si vulneratus ictu non letali decedat , quia nemo aderat , qui curati nem adhiberet , injuste vulnerans irreg laris fit . Idem dicendum, si is moriatur ex negligentia medici , vel incuria Propria, etsi vulnerans , quoad obligationem resarciendi damna teneatur tantum de vulnere , non vero de homicidio , Ιr- regularitati tamen erit Obnoxius , argumento capitis ult. de Homicidio in 6. quia per culpabilem , & injuriosam actionem tuit occasio secutae mortis. His resolutis, restat, ut quaestiunCulas quasdam proprias de mutilatione expenda