Ars gubernandi, compendio scripta. Per R. P. F. Ioannem a Iesu Maria, Carmelitam Discalceatum Calaguritanum, ..

발행: 1614년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ling R DE BONO Usu, apud mortales consulerenti Tanta

quippe fuit apud homines uniuer svel falsae pietatis ad honores conquirendos appositae persuasio. Quid e go si verae pietatis firmitas subsitὶ Iustitiaparatur honor. Cap. XI.

CVltus iustitiae, veI quae in distri

buendis Rei p. munerIbus , vel quae in legum custodia,vel quar in rerum contractarum fide versatur, ad hominum existimationem sum m pere conducit. Cui sane veritati fidem conciliat parta nominis cel britas a Rom in is,quos iustitiae cul- de tus orbe toto fecit insignes. S. Augu- Dei stinus refert sen tentiam Catonis iusto Romae imperio Rei p. felicitatem ascribentis. Nunirum clarissimus tantae virtutis splendor est , quem barbarae quoque nationeS quantumuis excaecatae mira Rtur: quemadmodum e contrario iustitiae laesionem detestantur,& horrent: quod in foederibus seruandis. in ablatis praedis restituendis, ab ineunte mundi,

ad hunc usque diem frequentis sinus: exemplia perspectum est.

142쪽

CONTEMPTU: &e. 23 Fortitudine paratur Mnon Cap. XII.

Fortitudo , quae honesti gratia

mortis discrimina minime formidat,ad honorem perquirendum appostistina .est, quod ex Hebraeis Machabaei,e Graecis Lacedaemones, eLati His Romani peruincunt. Quod si viros in hoc genere strenuissimos,

vel antiquos,ut Alexandrum Mac donem.Scipionem Aphricanum,aliosque Duces inuictissimos ; vel recentis memoriae, ut Indorum occiduorum, ac orientalium domitores

meminisse libeat; profecto liquebit; bellica fortitudine amplissimos, aestimatione mortalium, honores parari , quod ad perennem celebritatem a fidissimis historicis memoriae

proditum est. Porro aetate hac nostra plerosque viros obscuro loco natos militaris sortitudo ad honores ma-Timos prouexit Si aut ad obeundos fortitudinis actus pietatis firma- metia accedat, plurima nominis claritas plurimus gloriae splendor exo- tit

143쪽

PLIBER DE BONO Vsu, ritur, quo id expijssimorum Imperatorii m, ac Regum rebus geli ad E clen, tutameiatum, & catholicae fidei spopagationem in t tis, euincitur.

Honoris contemptu paratur ho-

OP portunissimus ad honorem

acquirendum contemptus Ko-

acquirendum contemptus honoris est Cum enim nemo pie aspernetur mortalium honorem . nisi immortalis gloril studio incensus;profectbeo ipm,medijs eximiarum virtutum actibus,bonum honestum auctiore affectu,& nauitate sectatur.si auteni honesto ipsi honor adnascitur, ut superius postiariis, porro ip- sani et spernendi honoris magnaniis mitate efficacius,quam possit expri- , mi honorem cumulatilsimum mun- Idi aspernator acquirit. Quod si - .emPla lector expereat, respondeat ipse, quis nam e mundi ambitoribus holio, in tam sedulo quaesiuit, ac MIexius despexit Quis unquam ex ethnicorum proceribus tam efficacit

144쪽

honoris occasiones captauit, ac Ambrosius vel Gregorius fuga, vel late bris vitare cotedit Et tamqAlexius, Ambrosius, Gregorius alijque permulti antiquiores ex' prima Iesu Christi cohorte,praeter sepiterna decus , quod honoris despectu pepere-rut,decretos etia in Ecclesia honores habent , quos Chaldaeorum, Persarum . Graecorum , ac Romanorum Imperatores, quantumuis ab historicis celebrati nancisci minime potuere. Finis rerum tristis,aut laetus alta praemeditatione a viris prudentibus spectandus est.Si autem finis ratio praesertim habenda sit, qualem censebimus honorem,quem infamia aeterna subsequitur Qualem vero despectum, cui summa in celeberrimo Dei, Angelorum, uniuersorumque hominum theatro, laus, & nunquam interitura fama succediti

Bonus parti delatis honoris psius di

cilis. Cap. XIV.

coepissent, virtutis cultu clarue B ruura

145쪽

runt, quos tamen delati honoris irritamenta grauiter sauciarunt: quod exemplis asseritur eorum, qui ad regnum elati, & quasi vertigine quadam correpti turpius peccarui,quam dum ventis parum secundis agerentur. Testis locuples David, qui aam rex ausus est quae dum reflarent venti , minime tentarat, vel admiserat, ut praetereamus sexcentos alios qui prolapsi cum fuerint, non aeque ac David, obductam honori primo nebulam deterserunt; ut rarum, difficialeque credatur, temperanter uti honore, qui, tanquam generosum vinum immoderate haustum , plerosique dementat. Hi efficitur, ut dum honores circumfluunt, vir quisque pius occulatissime agete debeat, ne metam excedat, ut mox dicetur.

Eonor meritis . aut dignitatis gradu major refluendus. p. XV. IN praescribendo bono honoris usu, prima praeceptio ad proportio- seminue mensuram pertinet: ut cilicet

146쪽

C ONTEM PT V E &c. 2ν licet honorem meritis, aut dignitatis gradu auctiorem respuat, cui minus honoris debetur. Suppetit praeclarissimum Io: Baptistae exemplum,

qui cim de sua rogaretur dignitate, possetque de se ipso grandia sane proferre Christi primum paritatem

detrectauit, mox inflantes interrogatores mira animi demissione re hq misit. Raro id legas, exceptis historiis paucis virorum apostolicorum, qui non maiorem modo, sed ne parem quidem Venerationem, nisi officio cogente permiserunt. In hunc plane selectum refertur numerum S.Bernardus, qui genuensem, ac mediolanensem, aliosque Episcopatus oblatos recusauit, se munere tanto

indignum professiis, & S Thomas

Aquinas, qui ab Urbano quarto Romam vocatus adduci non potuit, ut honores acciperet,quos procul dubio merebatur auctissimos.

147쪽

as LIBgR DE BONO Vsu, AEqualis honor, ne dum maior, moderate admittendus. Cap. XVI.

TAM etsi qui persectionis chri

stianae opus grande moliuntur,

quem uis honoris gradum, nisi officio

cogente , reij cere potius,quam admittere consuescant; maior tamen est numerus eorum, a quibus honor aequalis minime respuitur , quibus moderatio impense commendanda: non sane ut externum propulsent honorem, cum ex officio nonnunquam exigi debeat,vel ab alijs sponte delatus repelli non possis sed ut

affectum coerceant, ne pabulo illo gliscat,& praescriptos a ratione fines transire gestiat. Solent qui de interioris hominis cultura serio cogitant, interim dum solitis honorantur ritibus, sese internis animi motibus, vel etiam modestissimis verbis, ac gestibus spernere, ac neglectu dignos meditari, atque fateri: quod Certe consilium ad continendum in officio animum saluberrimum est.

148쪽

C ONTEMPTU DE A c. sic Abraham, cum Deus illum honorificentissime tractasset verbis . illis: Num celarepotero Abraham , quae ge- Gen. it

rus sum, cum suturus sit in gentem magnam, ac robusti fimam G.

Licet animaduerteret, quam fidenter cum Deo agere posiet nihilo eius pro Sodomis precaturus, .

hoc sa ipsum modo despexit: Loquar ad Dominum meum: cum puluis, ct cInis. Doctrina haec alte imprimenda,&recolenda est..

cijue occasione, quis honoretur, Pius, homineque christiano plane dignus erit vias, si in Deum totius bon iauctorem delatum honorem referat, memineritque non sibi sui gratia sed causa bonorum, quae a Deo accepit, cultum afferri. Hoc si crebro cogitet, Pensitetque dum honore afficitur, L Cmperanter aget, more virorum

149쪽

velut rem alienam in. manu S acceptam , Dominoque proprio reddendam admittunt.Sic Petrus, cum claudum per sanasset, magnamque sui ex'

citasset admirationem, stupentis populi laudem in Christum regessit, per verba liaec:

Viri Israelita,quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostraxirtute, aut potestate fecerimus hune ambulare'Deus Abraham, ct Deus Isa ac , ct Deus Iacob, Deus patrum no-

'oruin glorificauit filium suum u

sum, c. Relatio haec honoris in Deum es gregium pietatis argumentum est.

Non facile aperienda qua honorificasiunt.

cap. XVIII

PArageneris humani certe maxima , nimium procliuis est ad ea

propalanda, quae sui admirationem auditorum animis ingenerant. Quocirca arreptis undecunque occasio-sibus, quasi aliud agentes in mimeri

morta

150쪽

mortales, ubi minus c5grueret,propria merita ad rem de qua agitur mi-rsiice coaptant,rerigant, atque contexunt. Occurrit amicus, mediaquem via tanquam salutaturus insistit,&dum salutem dicit, coepto sermonuarguto sua praeconia intexit; aitque se habuisis obuium principem , qui eum , non grato dumtaxat intuitu, sed currum quoque imperans sisti, colloquio dignatus est,quod ille co- memoratis meritis, aut officijs, quae familiaritate principis virum dignuefficiant, oratorio more amplificar, ut honore proculdubio dignus exis stimetur. Aegritudo animi grauiter

assecti est, ae qua patulos viaea, p' '

sanari. Remittit tamen vis morbi,Vbi quis intra rationis orbitas se conistinet ipsum, linguamque pene eXerram cohibet, ne ad promenda , quae honorifica sunt Iceler exul tet: quod viros prudeles, atque magnanimos decet. Ia verbsi quis non modb celet

honorifica, sed pietatis gratia, vilia

prodat, porro inter mundi co teptores plane sortissimos celebradus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION