Ars gubernandi, compendio scripta. Per R. P. F. Ioannem a Iesu Maria, Carmelitam Discalceatum Calaguritanum, ..

발행: 1614년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

f. M.

ET primum statuo, voluptatis aiamorem esse validissimum,& eo tenacius haerere, quo voluptas suaui or est , intellectum propterea obte nebrare,eoque plerumque pertim re, Ut in amentiam praecipitet, quod intemperanter amantium crebra exempla peruincunt. Quo quidem ex. capite ratio naturali lumini consen tanea promitur ad voluptatem contemnendam, ω horrendam. Cum C

nim proprium hominis bonum ficratio ipsa, qua caeteris animantibus antecellit omnino asserendum est, tispernendam,& fugiendam esse voluptatem , quae rationis usum, vel extinguit, vel extenuat. Cuius cert mali intemperantes homines inscriptum quoddam gestare videntur, quod a sapientibus cernitur tacito que cum sensu legitur, nihil interea discernentibus ijs, quorum mores tu belluarum absurditatem degenerant. Fiunt scilicet stupidi, hebetes;& ad omnem honesti laudem impa-αλseque ratione iam utuntur, nisi ad coum

212쪽

f. III 1 Inc efficitur, ut qui voluptati in

dulgere noscuntur , non inter Christianos tantum . verum inter Ethnicos ipso ad Reip.bonum minime idonei existimentur, quippς qui nec honestum curare, neque di gnoscere posse videantur. Et merito quidem: quid enim boni molientur, qui communia cum pecudibus obi clamenta honestati, & candori virtutum praeferunt ' Exploratum est, . eiusmodi homines neque litterarum stud ijs, neque armorum exercitijS. neque ulli praefecturae aptos posse censerisquin etiam & viris bonis adeo haberi despectui, ut cum eis nul Ium affinitatis, nullum item amicitiae genuS contrahere velint. Tam exosa honestis viris intemperantia est. Si ergo voluptas hominem ita despicabilem efficit ; uis adeo disipiat, ut vel habita existimationis propriae ratione, turpia vel immoderata oblectamenta non auersetur' ' D ε S.IIII.

213쪽

IVod si intemperantes homi

nes segniter moueat ratio haec, qua conficitur, eos a bonorum Virorum consortio, infami quodauianathemate separari; respondeantque, malle se suis frui voluptatibus, quam bonoru cosuetudine:cosideret saltem , quam sibi grauiter noceant, dum vitae aduersantur propriae, quae inter bona temporalia primo loco ponenda, & expetenda est. An non quotidianis liquet exemplis, homines bene firma corporis constitartione praeditos,& validos paucorus mensium voluptatibus co senescere, ac tabidos interireὶ Praecedunt acer rimi dolores, intolerabilis foetor,&quaedam aeterni cruciatus mox successuri praelibatio, quam vel ipsi co- sanguinei detestantur bl& horrent. Ergone credendum est, vitam ipsam ab ijs, qui mentem humi defixam gerunt, adeo spernit Espondebunt fortasse eam Τbi

videri voluptatem, ut libenter

Vltam

214쪽

CONTE M PT v v E S c. sqvitam explendae cupiditatis caula profundant, neque serendum esse appetitus aestuantis tormentum. CCterum responsistit sc ab homine quo q e ethnico futurae vitae prorsus ignaro, sed rationis compote proserretur turpiter. ab homine vero chri.

stiano futuri iudici j conscio , neque mente concipi posse videtur. Si enim in fallibili fidei certitudine credit, se

voluptati seruientem, paulo poli an tremendas inferorum flammas demergendum; quomodo breui , fallaci, sordida detestatione tam insipienter se sinit absorberitSi durum videtur, exultantem appetitum exiguo temporis interuallo compescere;

quomodo supplicium illud tartareum ferre valebit Profecto quo quis voluptatibus freqLentius assuescit eo sit mollior &cuiusuis modici laboris impatientior : quid ergo sentiet, ubi a molli culcitra. ad horrendum incendium pertrahetur f. VI.

NImis densa caligo voluptariis

hominibus offusa est,qua occae-D 7 cati

215쪽

is L I R DE BONO V xv cati in stupiditatem quam diam inciderunt, quε perexiguam salutis spem reliquisite vi dotur. Lethargus est, equo non euigilant nisi acriter torqueantur. Proponitur eis extremi iudicij formido , &rependenda o lectamentis mundi tormenta: & incredibili mentis obtusione rident, appetituique effraeni laxant habenas. Nimirum in profunditatem abyssi demersi sunt, &immensis aquarum voluminibus obruuntur. Horum causam dum viri pijssimi contemplantur, moerore intimo tabescunt, quod neque monita salubria , neque Sa ctorum exempla ijs mortifero somno consopitis prodesse perspiciant: frustra quippe eis suaderi videtur Christi imitatio, & quicquid caret eo genere voluptatis, quam ipsi impensius amanti.

g. VII. Τ si tam grauis est ammio grILtudo, qua laborant,ut nihil sibi suaderi patiantur,quod non sit vol Ptatis ferax; cur medio verarum virtutum cultuad meliorra oblectatio-

216쪽

C ONTEM P T v QI E &c. nes non aspirent ρ Certum est quippe meliora,&homine digniora gaudia e veris virtutibus, quam e pulchris corporibus , vel lautis mensis prouenire:&, ut christiano sensu di

di uniuersi voluptates cum bonae conscientiae Dei iustitiam colentis Iaetitia comparari non posse: quod

di ibinus vates, locupletas simus testis, sensiste videtur,ubi dixit: Iustitia Domini rectae, latificantes corda: Quasi planius in hunc modum

effaretur. Mundi bona confidia,& cu-tanea cuin sint, cuti dumtaxat haerent; Dei vero iustitia cum sit verum bonum intus conceptum afficit cor,& viscera purae voluptatis amne perfundit, Etenim discrimen hoc exter nae , internaeque laetitiae, praeterquam

quod a viris p ijssimis passim obseruatum est, efficacia struitur ratione. Homo enim christianus, peccati conscius, qui se ignis aeterni reum firmiter credit, quomodo possit, vel inter choro. , & pocula ipsa, interna laetitia I

217쪽

se non in

solatij subesse queat, ubi scelesius homo meminit, se Dei esse inimicum,& tremendae ultioni subiacere3Omnino credendum, impios vera pace, laetitiaque carere, pios vero per argumenta contraria , gaudia vera percipere. Cur ergo mortaleS veram, intimam , puram Dei voluptatem, consilio mutato uoia votura tarp

o Icent fortasse.

quod alIeritur scilicet meliora e Dei iustitia manare: verum ea paucis contingere, rem dubiam esse, an sibi ea quoque sors successura sit: muri diapassim affluere, seque Potari, quoties libet. Ceterum si ipsi mei obiectores rogentur, Vtra e duabus sortibus felicior sit, an imum nempe christianis virtutibus excultum, licet V luptatis expertem gerere, an seculi

huius voluptates haurire, quid iam respondebunt' Quid praetexenti Sane nihil ab eis responderi potest, nisi quod catholica veritate subnix

218쪽

C ONTEMPTU VE D c. 8st est,melius, ac beatius este christi

virtutibus exornari, quam coeno VO-Iuptatis immergi. Si ergo id felicius

est, cur id non ament, atque conenturi Quin etiam cur non sperent. se

neglectis mundi gaudijs, caelestia

praelibatur OS, cum id ion adeo paucis accidat, ac ipsi contendunt λ Profecto ij, qui sacras audiunt confessioneS,& norunt, SI mirantur, quam saepe clementissimus Deus peccatoreS recenter conuersos ineffabili consolatioMe permulceat, Vt prouectorum

Christi militum gaudia sileam, quae

omnem mundi eloquentiam facile vincunt. Experientia certe conuicti fatentur, Christi laetitiam, vel per v- num horae quadrantem ab anima pie affecta perceptam mundi totius solatijs per annos mille protensiS praeferendam: cuius quidem veritatis assertoreS multos, non antiqua modo aetas, sed tempestas quoque nostra nacta est.ὐCur,ergo solatia diuina multis testibus a Beria non auidissime quaeruntur ab ijs, quos impotens voluptatis tenet desiderium λf. IX.

219쪽

CEterum hominibus grauiter a

sectis nimis adhuc videtur durum, Occultarum delectationum rationibus cedere, & omittere,quae ipsi liquido conspiciunt, atque contrectant. Sed si, ut christianos decet, age te velint, neutiquam eos mouere debet rerum abditarum Obscuritas,

si adsit certitudo: quid enim de fidei

mister ijs respondebunt, quae omnia ipsius fidei obscuritate, relu TOP panso velo,tegunturὶ An ideo non credenda , quia latent Respondebunt, spiritualia huius vitae solatia non modo latere, verum inc grium effrian sibi obuentura sint, tametsi pie vitam instituant se vero parum urgeri

ratione, quaecum in commune accepta vera procul dubio sit, singulis tamen viris p ijs dubitandi campum relinquit apertum : sibi quoque non prodesse aliena gaudia, optareque ex lpia semente , quae cum lachrymis lso Iro trici certae voluptatis segetem l

220쪽

π Erum, si certa oblectamenta V requirunt num exploratum non habent,omnes pie viventes , si

perseuerent, aeterna voluptate cer-

l satis cumulata gaudia non proponu-tur, quae sitim explebuntὶ Haec est requies illa,quar humanarum oblecta tionum contemptoribus spondetur, quae mortalis vitae cursu fatigatis exitu laetissimo succedit. Haec requies , de qua Euangelista Ioannes vo cem suauissimam scripto consignandam accepit in haec verba:

Scribe:Beati mortui, qui in Domino moriuntur, amodo iam dicit Spiri- -Du, n requiescant a laboribus puis.

Profecto verba haec iustorum aut ribus dulcissime insonant,&ad sub- iugandas passiones , temperantiam 'que parandam acerrimum calcar ad stringunto. f. XL.

SEARCH

MENU NAVIGATION