De priscorum Christianorum synaxibus extra aedes sacras commentarius

발행: 1770년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Scimus sese collegisse tum saepius, quamvis quotidie ab iisdem opprimerentur teste Tertulliano : quotidio ob fidemur , in ipsis plurimum coetibus congregationibus nostris.

Diximus igitur modo ex Iustino Christianos ethnicis sub Principibus saltem Die Dominico

castas in Synaxes coivisse. Sed vero licet habi ta ratione iniquitatis illorum temporum dies a- Iii statui, ac declarari non possint , quibus alios coetus habuerunt , tamen rem admodum probabilem judicamus , summam etiam curam praecipue posuisse, ut Lequentiores haberent Su-naxes iis quinquaginta diebus, quae Pascha inter & Pentecosten intercedunt. Notum est eos dies maximae laetitiae , & gaudii veteribus Christianis fuisse, celebratosque ab iisdem tanta alacritate, dc animi exsultatione , ut Pentecostes solemnitatem cib) dies omnes festos Paganorum,dc numero , dc dignitate , dc clara significatione gestientium animorum superasse Tertullianus adfirmaverit : Excerpe , inquit

a) Apolog. cap. VII. b) Solemnitatis Pentecostes nomen usurpari pro toto tempore, quod a Pascha te ad diem missi spiritiis decurrit, ex Tertulliano, Iustino, Irenaeo, Hieronymo, Augustino, Basilio aliisque observat Theophilus Rainaiadus Tract. de prima Sect. I. cap. V. pag. 4o. edit. Lugd.

52쪽

eto De Christianor

ἐγ in ordinem exsere , Pentecosten implare non poterunt. Et alio in loco de iisdem diebus loquens ajebat cur quinquaeinta exinde diebus in omni exsultatione decurrimas P Caussam tantae

solemnitatis Albaspinio sedulo investiganti , ea oecurrit b) scilicet totis illis quinquaginta di bus sumtam ab fidelibus fuisse Eucharistiam , sequatosque dies illos totidem dierum Domini corum celebritati , quos sacris habendis Synax

bus priscos Christianos praecipue consecrasse modo vidimus. c) In eo igitur omnis opera actioque illorum versabatur , ut summa cum animi voluptate Christi Domini laudes, & praeeonia canerent, crebrasque per hos quinquaginta dies , ac quotidianas haberent Synaxes , atque ut diebus Dominicis , ita a Paschate ad Pentecosten jejunia intermitterent , neque ingenua procumberent, ut ajebat laudatus modo

a De Idololatria cap. XIV. pag. 94. edit. 17 b) Lib. I. Observ. XI. pag. IOI. c) S. Thomas in off. Corporis Christi haec prae

clare in rem nostram scribit r Congruist ut tanti Sacramenti institutionem illo tempore 1pec saliter recolamus qtio Spiritus Sanesus corda discipulorum edocuit ad plene cognoscenda hmus mysteria Sacramenti; nam in in eodem γε ore tuepit hoc Sacramentum

a fluctibus frequenrari.

53쪽

Syna libur . 2ITertulliantis. Totos autem eos dies sne ullo labore ac servili opere ut apud nos hodieque dies festi agitantur ) ab illis suis e traductos credibile non est ; alioquin quivis Christianus agnosci facillime ab Ethnicis potuisset; & non

pauci Christiani tenuis fortunae cum essent, gran de ex operum intermissione detrimentum accepissent. His rationibus eo etiam adducimur ut opinemur, summam illam laeti iam atque die tum celebritatem a Septimio commendatam , domi, ac privatim Christianos continui se, ne ad caussam tantae rei perquirendam Ethnicos excitarent, maxime quum persequutio durius, ac gravius desaeviret.

54쪽

Amalaria de Pulsatisne lignorum ἐγ Ba-νonii de Cursoribus sententia, satuitur 'obabilius Christianos ab ethnicis vexatos , vel a Diaconis aut Viduis , aut denique ab Disopis,

Tresisteris , aliisque modis admonitos adnaxes convenisse .

s Ed quo jam signo Christiani, furente perseis

quutione, se te multuo in Synaxes collige. rent, quave nota cognoscerent, jam placet exquirere, atque in curiosa, nec inutili sor lassis disputatione accurate versari . Nonnullorum sententia est Christianos veteres nullo instrumento futuri conventus admoneri potuisse quod nullum tum fuisse crediderint , quo uti possent. Quorum sententia cum nullam praese- fert notitiam vetustatis, tum instrumentorum usum possibilem iis temporibus statuit , quae nullum admittebant. Atque ut heic nihil dicamus de Sistris, ac Tintinnabulis, quorum Apulejus, Martialis, Juvenalis, Suidas, Lucianus, aliique meminere, notae sunt Tibiae, Tubae, ac Buccinae, quibus Hebraeos usoa fuis e litterae veriteris

55쪽

teris Instrumenti testantur. a Hibuisse etiam veteres instrumenta ex aere lignove confecta, quibus cum insolemnitatibus ac victoriis uterentur, tum ad populi convocationem adhiberent patere arbitror ex Papinio Statio, qui de Eteoclis Thebanorumque sacris pro devictis Grajis , qui cum Adrasto ad Polynicis favorem arma sumserant, ita canebat b . At non Sidoniam diversa in parete per urbein diox eadem: vario producunt Idera Iudo, Ante domos , intraque Pi deque ad moenia marcent Excubiae, gemina aera sonant, idaeaque terga Et moderata sonum vario spiramine buxus . Aliam igitur habuere Christiani caussam, cum nullis ad conventus indicendos usi sunt instrumentis , quam nondum eorumdem usum invectum. Obstabant scilicet Tyranni , qui coetus exturbare facillime , & congregatos necare poterant, si instrumenta strepitum edentia adhibuis

sa) Revera antiquos monachos, quum nondum aera compana inventa fuillent, tubis congregari consuevis1e tradit Climacus Gradu 19. & Pach mius in sua Reg. Cap. 3.

56쪽

z4 Christianorum

huissent. Hoc eodem momento absurda , ac prof-sus improbabilis Amalarii opinio est, qui lignea

quaedam instrumenta Christianos tum temporis pulsasse commentus est, eo ferme modo, quo nunc silentibus aeris campanis tribus postremis

majoris Hebdomadae diebus, quorumdam ligneorum instrumentorum usus invaluit. Sed festiva Amalarii verba exscribamus: loquens enim de tribus iis majoris Hebdomadae diebus, uti mo- db diximus a inquit: altitudo lignorum gus ebat per vasa aerea, deponitur, lignorum 'sonitus usque uaque humilior aeris fono nec6fario pulsatur , ut conveniat populus ad Ecessam : potest Ο in hoc humilior usus kω-clesiae Romanae designari antiquis temporibus , cluam nunc sit , praecipue lusio quando latitabat per cryptas propter persequutores :nunc adbuc iunior Itoma, quae antiquis temporibus Iub uno Domino cum antiqua Roma rege-katur, usum rignorum tenet , non propter aeris penuriam , sed propter vetustatem . Cardinalis Baronius quosdam ad id muneris destinatos futuse ministros , cursores victos , arbitratur, qui singulos privatim admonerent, quo loco ac tena-pore

a Lib. IV. cap. 21. divini Ossic.

57쪽

Dn axibus. 2 spore Synaxes esse iri habendae: ad cogendum Ino

quit Ca) in unum locum fideles omnes precum caussa, quo utque Dei Ecclesia sub gentium Regibus undique quasi hostibus obsessa permansit , haud liberum erat populum patenti aliquo signo

ad D naxin , publicumque conυocare conventum.

IN eo licet certi saluti essent dies celebrandi conoentus , ipsa dies quod avunt poterat interpellare pro homine: nam urgente perfecutione, baud liberum erat ibidem semper loci convenire: fed necesse erat frequenter mutare loca, eadem que nec inventu facilia. Quamobrem privatim singulos a ministro Ecelsae id muneris obeunte, qui Cursor dicebatur, Episcopi, seu Tresisterimonitu vocari opus erat . Stabilire inde ex Igna

iii ad Polycarpum Epistola b)suam nititur de Cursore sententiam, quam etiam Io . cerardus Vossius se & Franciscus Beriendi us d) excepere. Sed vero quamvis probari possit Christianos privatarum ministerio personarum futuries,nventus diem, locum,& horam didicisse; quod tamen de cursoribus ex Ignatio scribit, probari

58쪽

26. De Christianorum nullo modo potest, quum sit manifestum a ea in Epistola non de hominibus haberi sermo. nem , quorum Synaxes indicere officium esset , sed nuntios , germanosque cursores indicari ex una in aliam regionem gravissimis de icaussis transmittendos. Quod etiam clarius adparet si alia ejusdem Ignatii ad Smirnenses Epistola ;itemque altera Polycarpi ad Philippenses con

sulatur

Rejecta, proinde hac de Cursore sententia aliis omnino modis Christianos ad habendas Synaxes cogi potuisse arbitramur . A vero imprimis non abhorret Diaconis id muneris commissum fuisse. Ignatius ad Heronem Diaconum Antiochenum ita seribebat b Srnaxin ne negligas, omnes nomIuatim inquire quod ut ageretur frequenter ad Episcopum pertinebat: quam ob caussam idem Ignatius . his verbis s Polycarpum admonebat: crebrius celebrentur conventus, Ssnodique : nominatim omnes inquires atqui postrema verba

de cogendis ad Synodum intelligenda fortasse sunt, quum verosimile haud sit Episcopos per

Et Bingliamurn Orig. Ecclesiast. lib. VIII. cap. VII.

59쪽

naxibus: a singulorum Christianorum domos circumirisse c tula id etiam fieri opera feminarim , sive Diaconissarum, quarum caetera inter munus erat, seminis baptizandis praesto esse , mulieres aegro tas & adflictas visitare, ac denique icarcere deis

tentos invisere, ut ex Luciano. a) Libanio s) atque aliis c constat: ita dine suspieione

adire domos poterant , & Christianos Synaxeos admonere. Id etiam viros praestitisse, maximeque sibi proximos , di amicos admonuio quid prohibet e Episcopis quoque ae Presbyteris , finitis sacris eos , qui adfuerant, diei ac loci pro habenda Synaxi, commonere facillimum erat ;eo fere modo quo distiplina inde obtinuit, &usque ad nostra tempora perse orat, ut a Pres. byteris di Ecclesiarum rectoribus vel e pulpito, aut altari populi de futura solemnitate, ac jej nio edoceantur, quod quidem antiquitus circa jejus a) Epist. de morte Peregrini . b Orat. de Vinctis , de orat. XVI. in Tisa

menum.

e) Cotelerio Not. in Const. Λpostolic. lib. 3.

cap. Is . Halliero de fac. ele'. p.2. se'. I. c. 2.Μorino de sac. ordinat. Muratorio diis. 37. antiq. medii aevi tom. q. pag. 81 . & in Not. ad Nat. XII. S. Paulini tom. l. a necdot. pag. 's. ubi harum Diaconissarum vestigium in Vettonissis Ecclesiae Mediolanensis agnoscit . .

60쪽

De Chysian ονum jejunia praecipue observatum fuit quia statam definitamque sedem non habebant a . Id quod

etiam Gentiles suis in sacris constituerant, ut cuncta ordinate fierent. Hinc junior Seneca ajebat b): iudieiifestum diem , aperiri Iabet ma oram imagines , O' Libanius ce): ubi statutus dies advenit a Sacerdotibus templa referantur denique notae sunt illae priscorum formulae, quibus dies festi indicebantur: Lavatio matris Deum es hodie , Jovis epulum cras est &c. ordo igitur exigebat, ut etiam Christiani suis de congregationibus edocerentur; dc hoc est quod veterum instriptis legitur indicere ea rum. Denique plerisque Christianis noti fere erant loci ac sedes, in quibus frequentius coetus, ac Synaxes habebantur. In eas proinde se plerumque sola devotione actos recepisse credibile est sine monitore . Dificiliora tamen tempora excipienda sunt; nam vexati Christiani crudelibus , acerbissimisque

persequutionibus locum saepe mutare, eumque abditissimum nec inventu facilem, quaerere cogebantur, unde nec solo studio religionis poterant convenire, nec in uno Conventu . alterius

SEARCH

MENU NAVIGATION