De Luciano philosopho ...

발행: 1859년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

i Catamniae non emere Mae medendum, delationibus ejus- ιν modi maximam rebus privatis ac publicis afferri pestem ιν docet, monetque quomodo illis occurrendum sit. Tota vero haec narratiuncula lanchii nititur conjectura putantis, Lucianum locis modo laudatis se ipsum significasse hos igitur expendamus Cap. 10 et 12 Lucianus narrat calumniam in aulis principum maxime vigere; res satis inter omnes nota nunquam tamen Lucianus coram. yraesecto tali defensione usus esset, qua mores eorum qui in aulis degunt acerbissimis figuntur conviciis: ενθα ὀ μἐν χρηστὰς ἀτεχνῶς εὐθυς ἀνατέτραπται καὶ παρασεσυρται καὶ τὰ τελευταῖον τέρμος ἐξέωσται,

δε κολακευτικωτερος καὶ προς - τοιαtωας κακοηθείας πιθαεωτερος ευδοκιμεῖ καὶ λ φλώσας κρατεῖ κτέ.

cap. 10. Cap. 14 calumniatores adversus pii hominis amicum atheismi et impietatis insimulatione uti solere dicit. Inde ver quo jure aliquis incia Lucianum seipsum respexisse, non video. Haesecto enim, quisquis ille suit, qui ei hoc munus obtulit, nec scripta ejus nec arcta cum Epicureis necessitudo ignota esse potuerunt. Apparet igitur totam hanc narratiunculam mera niti Planchii conjectura, quare Meraium' potius sequor, qui librum illum ad juvenilia Luciani scripta retulit recte

I l. l. p. 87.

32쪽

enim haec monet: ιν Sermonis granditas ac rhetorici locii communes passim testantur declamationem hanc essest potius quam hortationem, qua propriam caussami, Tucianus adversus philosophorum calumnias tuerii, studuerit. Etenim calumnias istas longe diversa ratione ιν ipse posteriore aetate , quum demum id fieri necessei erat, caStigare aggressus est. Haec eam ob causam praemisi, ne quis ex cap. 29 efficeret, Lucianum aetate provectiore suum de Socrate

judicium in meliust mutasse Leguntur ibi haec: τέ γαρ ἄν τις α τον Σωκρατη λέγοι, το ἀδικως προς τους Ἀθηναίους διαβεβλυιένον ως ἀσεβη καὶ επιβουλον Hic Lucianus inter eos, quibus insontibus pernicies a calumniatoribus esset allata, Socratem ut illustrissimum exemplum refert. Id autem criminationi supra in eum collatae nequaquam repugnat aliud est enim pueros amare, aliud deos negligere et libertati

insidiari. Cavendum item, ne nimium tribuas iis quae in Somnio, cap. 12, de Socrate disseruntur. Ibi Eruditio innumero eorum quibus gloriam impertiverat Socratem nominat o δε

Σωκρά της καὶ αυτος π τῆ έρμογλυφλικῆ ταύτη τραφώς, ἐπειδὴ ταχιστα συνῆκε του κρειττονος καὶ δραπετεύσας παρ' αυτῆς ηυτομολησεν ώς ἐριε, ἀκοάεις ώς παρὰ παντωνι δεται Neminem AEnim raptius mominares hic potuit

33쪽

Eruditio quam ocratem, quem perinde ac Lucianum, missa aris statuaria, doctrinae fama nobilitaverat. Haec de Socrate videamus quid de hujus discipulo latone senserit. In libro, cui titulus est Meae neomium, facetem it principem cademiae, quod in Haedone ad muscae παλιγγενεσέαν cinere effectam non attendisset: cap. 73 δἐ μέγιστον sues αυτων muscarum)υπ-χει, τουτ δε βούλομαι ει πειν. καί μοι δοκει Πλώπων μονον αυτ παριδειν ἐν τι πιρι ψυχῆς και ἀθανασίας αυτης ur . ἀποθανουσα - μυῖα τεφρας ἐπιχυθείσης ἀνέσταται καὶ παλιγγενεσία τις αυτε καιβέος ἄλλος ξ παρχῆς γίνεται , ς κριβῶς πεπεῖσθαι παντας, τι κἀκώνων ἀθανατος ἐστιν ν η'υχή, ειγε καὶ ἀπελθουσα ἐπανέρχεται πώλιν καὶ γνωρίζει καὶ ἐπανέ--3σι το σῶμα καὶ πέπισθαι τὴν μυῖαν ποιεῖ, τ λ. Haec tamen verba ita sunt comparata, ut quid de Platone et de animi immortalitate senserit Lucianus inde emere non audeamus nisi igitur aliunde constet Lucianum onmem vitae suturae spem abiecisse, hunc locum urgere nolumus. Haec sunt quae ex scriptis primae periodi ad nostram quaestionem eruere potuimus Fortasse mirum alicui

accidat, quod in hac disquisitionis parte Nigrini nullam mentionem feci; huic respondeo non assentiri meselalario

34쪽

L l. p. 37hex Hermotini loco cap. 24 cum Myrino collato incienti, hunc dialogum a Luciano viginti quinque

annos nato conscriptum esse Philosophus enim, qui Lucino juveni viam ad virtutis fastigium monstraturum se profitetur Herm. cap. 243, non idem est ac Nigrinus; contra toto coelo, ut aiunt, hi ambo a se invicem distant. 1 Hermolim enim Lucianus nobis ostendit Stoicum de schola, qui virtutis ardua semper in ore habet, a quo Nigrinus, qui practicam profitetur philosophiam, mirum quantum differt. Potius igitur cum Wielando credimus, Lucianum hunc dialogum scripsisse, quum jam constituisset missarhetorica Athenas concedere ).

I Wisland I. I. Th. I S. 18, ut amentitur se inest, sese i de Or. Utt. d. II S. 476. Ranis l. l. p. 23 huius libri fidem addubitati

o eotarum praeter Momium Demosthenis, Pseudosophistam . Soloea cistam, aliosque Iibellos, adeo igrinum . de moribus philosophi, alius esse seriptoris pna suspieor.

2 ines L . p. 47, not. 4, qui telandum sequitur, ad sententiam eorroborandam meis hae monetris Dialogi Mena prope Romam est, Athenas autem cogitasse ne colligas ex eap. 3 et 12, sqq. Seriptum esse dialogum quum iam demigrasset Lue ex praefixa, epistola apparet. μΗermannus l. l. pag. 22, not. 1, elatarii sententiam ita defendit, ut tamen a Moiani viginti quinque anno nato eonfectum esse hune

35쪽

De Morino plura dicendi locus erit in ea nostrae disputationis parte, qua qualem philosophiam commendaverit Lucianus exponetuT.. Gespraeli linia nata uelans ausammendierin mi Nigrin versareta sv von dem erua selbs sagit ἀλλ' ἐγ-ου- μην, ἀνοίας , καὶ νεοτητος τοτε, προ πεντεκαίδεκα σχεδον ταῖν, - halto nur die Enistino desaelbe in inem angemessenen. Zelimum vor dem Hermotimos est.

36쪽

Nonnisi pauca sunt et exigui momenti quae exscriptis sophisticis ad quaestionem propositam emere potuimus, neque tamen illa omni pretio destituta si enim ex scriptis satiricis, quid Lucianus quadragenarius de philosophia senserit, nobis apparebit, quid ante studiorum conversionem eadem de re existimaverite paucis illis indiciis olligi poterit. In recitationibus enim sophisticis propter benevolentiae captandae studium ea quae multis ingrata esse debebant tangere

noluit contra in scriptis satiricis nihil ejusmodo metuens, libere quid sibi de philosophia videretur elocutus est. Ad haec igitur aggredimur. Initium hujus disquisitionis aciemus a dialogo, qui Hermolim inscribitur. Ut enim mittam egregias dictionis et compositionis virtutes quibus hic liber excellit, duo

37쪽

sunt ob quae in hac nostrae disquisitionis parte praeceteris magni est momenti primum enim de rebus gravibus graviter hic disputat Lucianus alterum est, quod brevi post studiorum ejus conversionem hic dialogus est consectus. Quae quum ita sunt, Hermolimi argumentum ita enarraturus sum, ut qua disserendi ratione contra philosophorum sectas usus sit appareat. Lucinus Hermotimum Stoicum sexagenarium rogat, ut sibi viam ad philosophiam monstret Stoicus primum docendi partes suscipit, mox vero, quum Lucinus ejus rationes et argumenta premat, magistri personam deponit ut auditoris vice fungatur. Lucinus ita disputationem instituit, ut in omnes philosophorum scholas

eam alere moneat. )Ρrimum ex Hermotimo quaerit, quibus rationibus ductus, quum philosophari instituisset, Stoicam philosophiam ceteris anteponendam duxerit Hermotimus magnum Stoicorum numerum, bonam famam qua inter ιδιωτας florebant, corporis habitum et vestitum decentem memorat, denique, quum firmiora argumenta pro-l Cap. 85 ἀλλὰ κοινος ἐπὶ παντα - λογος in γὰρ αὐτὰ προς i ποινὰν, ε τα Πατωνος 'Αρμντο- τελους iρησο των ἁλμν ἀκριτων ἐρήριην καταγνους

38쪽

ferre non possit, ducente numineratoicam se philosophiam amplexum esse profitetur. Lucinus vero, quum in talibus argumentis acquiescere nequeat, ipse philosophiam quae ceteris sit anteponenda quaerere aggreditur. Virtutem comparat cum urbe, cuius cives beatissimam degunt vitam viam vero qua hanc urbem adire liceat ignoranti multi se offerunt duces, quorum alius aliam viam monstrat. Iam quomodo bonum ducem ab imperito dignoscere quis poterit Neque sorti id permittere licet non est enim prudentis et justi hominis,

ut unum aliquem e multis sine idoneis rationibus ceteris anteponat neque Hermesimum sequi placet, qui unam tantum viam cognitam habeat. Negat Stoicus se ceteras vias nescire, qui a magistro rinnes philosophorum doctrinas esset edoctus ). Leve hoc argumentum ita refutat Lucinus, ut simul moneat nullam scholam sequi ante licere quam quaenam vera ait

tibi constet hac autem de re certum quid assimari non posse nisi quis in Omnes inquisivoit, Negat Hermotimus. his usus exemplis GL quis dicat bis duo

I cap. 32 δ γὰρ διδώσκαλος κὰκεῖνα μεταξυ και διέξεισι προς baa καὶ ναπεπει γε -- προμεις

39쪽

sacere quatuor, non onmes adeundi erunt arithmetici, ut utrum hac in re consentiant necne cognoscas; si ergo Stoici vera docent, non necesse habeo ceteros

adire philosophos. Ad haec Lucinus: Nihil ad remost quod dixisti, o bone, quum es, de quibus inter

omnes constat, comparaveris cum iis, de quibus omnes dissentiunt, axiomata arithmetica cum quaestionibus philosophorum. Aliud Hermotimus exemplum proseri hocce Si postquam duo homines in templum intraverunt, poculum furto sit ablatum, satis erit in alterum inquisivisse. Hoc argumentum ita attenuat Lucinus, ut rem ab Hermotimo parum recte esse propositam ostendat. Fac non duo sed plures homines in templum intrasse, praeterea quid ereptum sit et ex qua materia consectum plano latere: onmes igitur exuendi erunt, qui templum ingressi sunt, et rebus omnibus in medio depositis nostrum erit εἰκώζειν

Idem provocat ad rationem, qua in ludis Olympicis subsessor ω φεδρος eligatur, qu clarius appareat,

nos, nisi omnes philosophorum doctrinas cognitas habeamus, Veram invenire non posse. Quod si vero magistrum tali doctrina instructum invenire non possimus, ipsi in singularum scholarum placita inquiramus et quam unaquaque proserantur inuento animo sub

40쪽

examen vocemus necesse erit Epicharmei dicti memores :ναφε καὶ μέμνα , ἀπιστειν.

Hermotimus hanc quidem veri inveniendi rationem probat mox tamen artem longiorem esse, vitam breviorem quam ut hac via veram invenias philosophiam agnoscit. Naturae hanc culpam esse monet Lucinus; negat Hermotimus, qui Omnem jam veri inveniendi spem in cineres redactam videns magna cum indignatione exclamat: υκ αλλ' βριστης ia συ, καὶ Ουκοὶδ' o τι παθων μισεῖς γλοσοφιαν καὶ ἐς τους φιλο- φουντας ἀποσκώπτεις. Arrogantiae etiam accusat Lucinum, qui solus se verum perspexisse crederet,

ceteros quotquot philosopharentur delirantibus similes haberet. Ble ita se defendit, ut se cum omnibus

verum nescire aperte lateatur.

Jam aliam argumentandi viam ingreditur Stoicus; concedit in omnes philosophias inquirendum esse, negat multum temporis ad tale examen requiri ut enim ex ungue leonem finxit hidias, ita ex cujusque scholae capitibus ipsius naturam et indolem dijudicare licet. Lucinus, rejectis inanibus comparationibus, concedit scholae cujusque capita intra brevissimum temporis spatium edisci posse, multum autem temporis requiri, ut quaenam earum vera doceat possit dijudicari. Non aliam enim ob causam tot libros conscripsisse philo-

SEARCH

MENU NAVIGATION