장음표시 사용
171쪽
blandissima piis ana, qualis est decoctum album Sy denhanai cum melle, aut jusculum pulli, sed parce
et Quod si venenum aut asperius emeticum in causa est, promptissimum prisidium est lac tepidum cum oli varum aut a migdalarum oleo festinanter, allatimque haustum, donec usque & ardor, & dolor, omnisque latentis veneni suspicio evanuerit, vomitionesque quie
3 Ubi denique a regresso exanthemate aut materia podagrica inflammatio imminet, eadem non solum facienda sunt, quae ad n . I. fuere praecepta, sed & vesicatorium latum regioni epigastricae imponendum est,& lini mentum leniens ac discutiens eidem loco inungendum, quale ex olei amigdalarum dulcium uncia es camphorae drachma componitur. Intus vero datur mixtura ex liquoris mineralis an odyni parte una, nspiritus hegoartici Busili duabus confecta : de qua guttae sexaginta & ultra singulis horis assumuntur. 9. 2Os. Anodyna optata, itemque stomachica & carminativa ubique vitanda sunt; si quidem morbum pejorem rediadunt , brevique letiferum. Nec nitrum hic tutum est, ob insignem refrigerationem non minus , ac ob eminentem vim exstimulantem , quam in stomacho exserit. Hoc ergo clysteribus salte in destinandum. Ceterum ab omni acri, maximeque Vomitorio, ad quod praebendum facile deduci medicus pollit, viaque
172쪽
Inflammatio ventriculi , inprimis quae ab inquilinis
causis nata, aliquando in suppurationem, aliquando in sciri litim, isque demum in cancrum abit.
Ubi transitus in abscessum sit, qui, quamdiu tunicis
ventriculi adhuc inclusus est, I mica ventrictili nuncupatur, symptomata morbi, inprimi S nausea, Vomitus, atque dolor insigniter ingravescunt, tumque intra unam hebdomadem , aut plures, aeger magnam Vim puri Satque sanguinis evomit & quandoque etiam per alvum reddit: utrobique quidem cum omnium symptomatum hactenus praesentium levamine. Ulcus nonnunquam
felicem sanationem recipit. Aliquando vero viam 14 hi extrorsum parat & fistulam re inquit, ex qua pars ingestorum per totam vitam cssivit. In hoc statis costae quoque eiciat positant. Ceterum eroso ventriculo interdum haemorrhagia lethulis accidit. f. 2O7.
Quum ergo intelligimus. instam mationem in alis cessum tendere , tum decocti S mollientibus ex radici bus altheae, liqui ratiae, malxae, semineque lini, aut ptisana simili ex furfuribus triticeis, melle, & aqua parata, parce, at frequenter calideque assim tis, vomica relaxanda & ad rupturam sestinanter deducendacit. Rupta vero ea, ad detergentia & consolidantia procedendum quorum illa primo die sola , reliquis cum balsamicis rebus exhibenda. Atque detergendi quidem scopo ptisana paulo ante praecepta optime inservit; consolidandi vero balsamum Locatelli ad dimi
diam drachmam his die datum , aut Peruvianum vel de Copaiva, vite o ovi si baetum . A quibus tamen cunctis balsaniacis rebuς utpote v. de calefacientibus, abstinen dum, quam primum febris lenta IIa aegro animadvertitur.
173쪽
Τumque decoctum veronicae aut Virgae aureae in eorumlo eum substituendum , quod melle recte edulcatur. Interim certe haec balsamica non admodum necessaria sunt ; ii quidem natura abscessum istum perinde ut alium ex angina in faucibus aut ex Odontalgia in buccis natum, sponte celeriterque sanare valet. Quamdiu vero consolidatio nondum facta est , nonnisi blandissimi cibi parce
offerendi sunt, & ad abstinentiam cogenduS aeger est, intereaque lac per clysterem in alvum injiciendum. f. aO8. Scirrhus ventriculi frequentius , quam abscessus,'
Occurrit, cum non solum, Ut iS, e X inflammatione,
sed ex pluribus aliis causis, cacochymia , metastasi, in farctu valorum ventriculi, ictu, liquorum ardentium & acidorum abusi nascitur. Idem plerumque partem tantum ventriculi, rartilinae totum viscus i),
Signum ejus principale est intolerabilis stomachi ad
quaelibet assumta dolor, nulla re, nisi vomitu molesto vel citius vel tardius ingruente, leniendus. Dolor nonnullos tantopere excruciat, ut in unimi deliquia
delabantur. Quidam in vacuitate stomachi pejus habent, quam in ipsius repletione. Ciborum desiderium sensim perit. Malum valde longum est, & cach extam inducit, sensim in pejus ruentem. Alvus semper adstricta est ,
& tormina crebro vexant. Quod si scirrhus os ventriculi occupat, letalis fames inde nascitur ; si pylorum, tabes sicca letalis a . Vicinae partes, eadem labe non ruro adfectae, in unam massam cum stomacho concrescunt. Temporis diuturnitate & per emetica atque acria temere exhibita, in cancro sum ulcus subinde mutatur Pιira L L
174쪽
scirrhus,quod assiduos & atrocissimos dolores cum animi
deliquiis, miserrimamque mortem demum parit i Vid. Haller. Opi c. yath. O . XXI. et Vid. lil. Dan Mim. Pri eri Di T. cie fame letali ex ca L
Scirritus , etiam recens, insanabile malum est, multoque magiS cancer Ventriculi. Si qui enim scirrhi curati dicuntur recentes de vetustis enim nullum dubium est, quin medelam respuant) profecto non fuerunt scirrhi, sed aliud malum, quod scirrhum mentitum est. Mentitur vero talem, quod certe scio & ex incisione cadaveris compertum habeo, inflatio dura ventriculi, cum vomitionibus, etiam bilis viscidae nigri cantis, crebrisque doloribus S malo corporis habitu conjuncta. Qtiae cum ita se habeant, nulla remedia adversus illum commendare possum. Neque sane palliativa cura per anodyna optata aliquid levaminis in dolorum cruciatu adferre valet. Suo fato igitur ineluctabili miserrimi aegri relinquendi sunt, saltemque cavendum habent, ut ne quid vel de medicamentis, vel cibis affumant, quod exasperare malum postit, cu-3usmodi est medicina emetica , aut purgans, alia Veacris , cibusque omnis similis & flatuosus. Mollissimis ergo cibis, atque jusculis duntaxat pro victu utendum,& alvus tarda per intervalla lenissimo enemate sollicitanda est.
175쪽
LIENIS, PANCREATIS, O MENTI INFLAMMATIO.
Quae de instam matione , suppuratiotae, scirrho cancroque venericuli hactenus praecepta sunt, ea omnia quoque de iisdem morbis lienas, pancreatis, ac omenti valere, ubi sedes morbi duntaxat diversa, sciendum est. Quapropter speciatim , multisque verbis de iisdem agere, supervacaneum eli; sufficietque lingularia quaedam paucis duntaXat animadvertere. Minus frequenter lien inflammatur , quam alia viscera. Symplomata vero ejus praecipua sunt febris acuta, dolor in loco splenis, ad humerum , claViculam , Asinistra in mammam se quandoque eLtendens. Hinc ita
cile pro Pleuritide haberi potest. Scirrhus lienis longe frequentius occurrit, sub quo ille vel nimis tumet, ita , ut ad pelvim usque descendat, aut in thoracem adscendat ; vel gracilescit & mole tua
Cander lienis scirrhosi intolerabiles dolores movet,& erosis vasis vicinisque, quibus cuin concrevit, intestinis, letalem haemorrhagiam per alvum excitat. Ρanereatis, omentique inflammati, suppurati, scirrhosi di agnosis obscura atque difficillima est.
Εnteritis ex iisdem fere causis quam Gastritis oritur , , QT. Quibus gravior dolor colicus, in carcerata L a
176쪽
hernia, materies dura & immeabilis intestinorum tu-bum in farciens, omneque liquidum corruptum, pum tridum , ichorosum , purulentum, arthriticum, scor-buticum, scabios in , exsanguine & visceribus ad intestina delatum adhuc annumeranda sunt. I ac nutricum , corruptionem acrem ex quacunque causa adeptum , in infantibus infirmis talem in generat. Vulnera intestin rum ad externas causaS pertinent.
At tenuia intestina frequentius, quam crassa, & eae his rectum frequentius inflammari solet. Inflammationis vero notae hae sunt: Gravior febris, vel praecedens aliquot horas ipsam inflammationem aut eidem s uccedens; atrocislsimus intestinorum dolor, qui quidem initio plerumque latius se per abdomen e X pandit, subinde remittens, subinde rursus immaniter ingravescens, deinceps vero in puncto quali figitur, tibi in unum locum se vis morbi collegit ; porro ructus assidui inanes , nihil proficientes , alvus dura adstricta, inflata ,& flatibus murmurans, neque vero hos transmittens ; vomitus frequens ; & increscente malo, stercoris,clysmatum, suppositoriorum per os rejectio. Ilerim tum vocant abominabilem istum morbum, itemque v0Du-Iam , quoniam intra se intestina, praegressa convulsione, nunc uno loco, nunc pluribus , recipiuntur IJ. In intestini recti inflammatione simul continuus tenesmus praesto est, quo naucuS albu S copiose eXprimitur, atque ipsum intestinum tanqu3m pannus scarlatinus rubens, non sine immanissimo dolore, ex sede s uaprotruditur. In viris saepe etiam stranguria molesta
urget. I Ignorare vero hic non oportet , in vaginationem intestinorum non in omni Ileo contingere, neque cpnitantem
177쪽
ejus causam esse, sed ab aliis vitiis istum etiam produci velut a continuo alvi fluxu Abr. Vater. progr. de invaei natione intestinoriam, Vileb. 17 27. ) a calculo intestinati A. N. C. Nol. V. 8 I. VI. lo O. , a convulsionibus subito letalibus, Elier obf. p. 2s 9.) ab intestino aliqua parte valde constricto, aut in tumore quodam incluso, ab omento item scirrhos , & compactis atque induratis scybalis Metri de ZAc. de Chir. IV. 12.) praeterea vero sciendum est, in vaginationem intestinorum quandoque esse potius effectum , quam causam it ei.
Ultra novem dies Enteritis vix persistit, imo jam
primo die interdum necat, in prinyis a praepollere adsumtis carminativis acrioribu S e X citata.
Exitus salutaris per discussionem fit; ominosus per abscessum & scirrhum; letalis per gangraenam. Discussio facta ex reclusa alvo, feces subcruentas atque biliosas plerumque demittente, cognoscitur. iugerat tem relli tutus dolorem obtusum in a flecto loco saepe aliquamdiu adhuc percipit. Abscessus futurus ab horroribus sebri se sine causa
immiscentibus , & acuti doloris in obtusum atque gravem mutatione indicatur. Est usio puris intra quatuordecim dies plerumque contingit, sic quidem, ut non semper id in intestinorum canalem deferatur, sed quandoque etiam extrorsum, aut in abdominis cavum; unde letalis tabes lente nascitur, quae tamen etiam in priori casu non semper abest, ubi pus per alvum fluit, &cum ipso saepe integrae intestinorum membranae separatae exeunt. Rarius pus etiam per vesicam exit I).
Rarissime id ipsum ab inferiori parte intestini indurata
ex ipla inflammatione, & contracta retinetur , & gan
grrinam letalem deinde producit a ).
178쪽
Scirrhus ex protracta & non admodum valida inflammatione metuendus e st. FormatuS autem Inde cognoscitur, si dolor premens & ob usus remanet & alvus Praeter consuetudinem nunc tardius post quatuor, sex S plures dies, non sine multa molestia ac torminibus, secedit, & per omnem vitam tarda per se Verat. Si marior scirrhuς fuerit. R in superiore loco , Ut transit Uin pene
omnem excernendorum per intestinorum canalem impediat, aegri vix unquam aliquid eX al Vo eX primunt, sed post aliquot dies inter summam an Xietatem omnia Te UOmunt, quae toto hoc tempore assumserant , idque anatum per plureS annos toleratur. Ad satis magnam
molem distentus scirrhus, & in supcriore aliquo loco positus, gravitatis & distractionis sensum in abdomine sub quolibet motu infert, & tactu etiam aliquando deprehenditur. Ex scirrho denuo fieri potest ileus , idemque letalis. Transitus in gangraenam cognoscitur , si abdomen intuine scit, si calori magno succedit frigus, si intestinis hactenus acute dolentibus omnis doloris sensus perit, si dejectio oblimate supprimitur, aut sponte citaquei equitur, foetidissimis fecibus, levidis, cineritiis, saniosis, nigri cantibus sit ne sensu ex indolentia intesti norum , egressis. Sphacelo affectum intestinum in terdum rumpitur, & secum illuvies in ventris cavum
1 Observavit hoc Aretaeus de ciat . moth. chron. L. I.
Omnia auxilia in tam gravi morbo cum maturitate rapienda sunt; & protinus quidem etiamsi dolor tan tum urgeat absque febre atque Vehementi calore, san-
179쪽
euis e vena liberaliter mittendus est , missoque etiam , prout sebris & doloris augmentum requirit, repetenda ;simul vero cucurbitulae pluribus locis defigendae sunt, aron ubique quidem incisa cute; tum alvus ter de dicclystere emollienti ex a Venae cremore percolato cum oleo & melle , aut ex solo rutae oleo , per decoctionem facto, calidoque ducenda, & totus venter lini mento e X unguento altheae, oleo carminativo, & pauxillo camphorae composito inungendus, supraque cataplasmate
calido obtegendus; aut, si fieri potest, aeger aliquoties de die in balneum calidum , ex fluviatili aqua cum fu furibus cocta & multo lacte admixto paratum demittendus. Et saepe id auxilii in his partibus magnum remedium est I ). Interdum vero & lintea aqua frigida madida cum successu applicari, saepeque plus praestare, quam fomenta calida , idonei autores testantur. Intus vero attenuantia, humidantia , antiphlogistica y anodyna dari debent. A qua frigida copiose hausta ,
tecto probe corpore , hoc nomine maxime commendanda est , aut in vicem ejus decoctum hordei & rasurae cornu cervi, cujus libris tribus remiscentur oxymelitis duae uncipe. Idque etiam liberaliter sumitur, ejusque cyatho singulis horis vel longiore intervallo laudant liquidi Syden hami guttae decem adjiciuntur. Calefacientia& spirituosa pessime inflammationem exasperant & gangraenam invitant. Idque etiam de purgantibus acrioribus noscendum est. Tger vero servabitur , si per haec remedia consecuti sumus, ut dolor & febris quiescant, spiritusque una cum fecibus ex inferiore parte transmittatur. Atque tum demum uti molliore cibo licitum est; sed neque inflante, neque valido , ne intestina adhuc imbecilla laedantur; potui vero nihil praeterquam puram aquam aut decoctum aqueum.
180쪽
Atque haec remedia, quae spasmos insigniter rela ando, dolores leniunt, in omni intestinorum inflammatione fere communia sunt. Specialia vero haec
sunt.1) Ubi inflammatio a rebus duris intestina obstipantibus imminet, exhibere oportet per interValla potiones purgantes pBullo fortiores, ex foliis Sennae, manna, tamar indis, & cremore tartari; aut saltem
oleum lini I) , vel olivarum, aut amygdalarum cochleari mensura, singulis horis, cum jusculo calido; simulque clysteres emollientes ac stimulantes ex decocti feminis fienti graeci & olei rutae cocti singulorum sextinctis , R nitri depurati uncia dimidia , ter vel quater 11a die injicere. Quod si vero per haec alv Us intra quatuor & viginti horas, cum bis repetita potio purgans fuerit, & tres vel quatuor clysteres injecti, haud aperiatur, ipsumque pharmacum V Omltu rejiciatur; protinus ad hydrargyri usum procedendum est, ejusque omni horae quadrante drachmae duae usque ad unciam deglutiendae, superbibendo carnis jusculum; sicque pergendum , donec circiter libra integra consumta sit: sique intra quatuor vel sex horas aeger, quem , si neri potest, in conclavi Obambulare oportet, stimulumi ad exonerandam alvum non sentiat, idem remedium ite rum exhibendum . simulque clyile res aliquot per intervalla in alvum ex inferiori parte injiciendae sunt:
sique demum mercurius vivus viam QNpediat, potione mannata utendum, quo materia Obstruel S, quam nunquam fere una vice is educit, paullatim eliminetur i et . Sm autem nec per hanc rationem Ileus aut obstructio