Academicae praelectiones de cognoscendis et curandis praecipuis corporis humani affectibus

발행: 1789년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

plerumque fuscae missionem contingit. Aliquando etiam fluxus haemorrhoidalis juvandae solutioni est. Suppuratio incipiens ex horroribus vagis & pula

satione cognoscitur ; facta vero ex remi ilione doloris, gravitate & suspensi velut ponderis sensu , stupore inflammati renis, stranguri , asque puri S cum urina, quae inde foetet, e illuxu, carnosiS particulis innatantibus, significatur; ex quo aegri tarde plerumque pereunt. Interdum etiam pus per alvum descendit. Sique ren ex toto purulentus fuerit, aliquando is, sed rarissime at s pinum intumescit ib. In saccum autem purulentum successive conversus reia diu sustine ur,& poli aliquot demum annos, sub continuo puriS cum urina iecellu, tabe demum perimit. Scirrhus ab inflammatione reli et sis , immedicabile malum, stuporem crurum & mictum parcum facit, tandemque tabem ac hydropem infert.

Gangraenae, in quam pariter nephritis terminari potest, signum proprium est urina , si qua exit, livida atque putrida, aut carunculis fuscis nigrisque foeda. Interdumque dorsum limul livescit. Is thatus quidem

non aeque hic, ac in aliis Visceribus, mortem semper adferre nonnullis doctis viris Videtur, quoniam humoreS putridi, partesque emortuae per ureteres e X ire pols uat: id autem unquam factum esse, nulla observatione, mihi certe cognita , adhuc constat. i) Vid. Hippocrat. de intern. Gect. p. m. S6 I.

Si quid materiae inflammatae intra renum in gam

malorum substantiam haerentis non resolvitur, ala de Purulenta quidquam remanet , arenulis aut calculo

192쪽

renali inde facile suppeditatur occasio. Si quidem istiusmodi materies basin praebet materiae calculosae, quae vel in sanissimi hominis urina continetur. f. 23 I. Ιia curatione inflammati renis oportet sanguinem e

sena mittere: cucurbitulam renibus in regione coXen- dicis adhibere: alvum clementioribus pharmacis solvere ; refrigerantia medicamenta , Vel Ut nitrUm, tartarum Vitriolatum , emulsiones ex seminibus frigidis, sumere: mulsum, lac, aut piissanam liberaliter bibere :ad haec etiam cataplasmatibus uti, &, si calculus in primis morbum genuit, simul clysteres emollientes in alvum infundere, & in aquam calidam descendere: denique ad dolores & spasmos & vomitus leniendos, aquam mulsam cum laudano liquido Syden hami potui dare: ceterum ubique molliter cubare, de cubitum in dorsum vitare, & ab his abstinere, que valde urinam

citant.

Catheter incassum hic in velicam immittitur, in urinae reddendae impotentia. Renibus exulceratis auxilio sunt pilulae ex therebinthina & succo glycirrhigae confectae; emulsiones ex seminibus cucumeris & nucleis pini, cum decocto aquoso seminis anisi & pauxilli croci paratae ; itemque lac vel per se vel cum fonte Selterano mixtum , & serum laetis, & tmetura succini line alcati . Pro potu

etiam in servit mulsa aquosa, & hordei cremor cum melle modico. Curatio omnino longa est. Quod si vero ren suppuratus in dorso tumorem es secerit , & materies proinde extrorsum eXitum molia tur ; oportet ilium satis altis plagis S mature mei dero,

antequam humor sibi simis longe lateque per vicina

193쪽

vE SIC T INFLAMMATIO.

18 Iloca paraverit ; Nephrotomiam vocant. Fistulosum equidem ulcus in dorso plerumque relinquitur; ex quo vero nulla noXa aegro emergit. Ad ulceris repuriagationem internus atque longus usus uvae ursi videtur proficere. Ubi denique, transitu in gangraenam facto, dorsum livido colore infectum apparet; necesse eis, gangraenoso tabo exitum profundis incisionibus conciliare, neque alia auxilia, quae gangraenae coercendae sunt omittere ; de quibus in Chirurgia praecipitur.

VESIC E INFLAMMATIO.

g. 2Ja Nulla fere fit hujus morbi a recentioribus autoribus mentio ; non est tamen is praetermittendus, cum valde gravis sit & penitus horrendus , sic, ut celerrimum interitum adferre possit i J.

Atque principem sere locum inter ejus causas occupant deficientes vel suppressae sanguinis per menses haemorrhoidesve egestiones; dysserasia arthritica, rheu matica, scorbutica; ulcera proliatarum aut vesicularum seminalium venerea; uteri ulcus; diu retica acriora; iam et alta sis in acutis, quae tamen rarissime in hoc viscere contingit. Vehemens ictus abdominis ad externas causias pertinet, quo ego ita cadavere detexi morbum, undecimo die letalem. In aetate virili, magis etiam in senecta, viget

194쪽

f. a J J. At si inflammatio vesicam exerceat, eam hae notae manifestant: dolor acutus, ardens, pressorius in region Opubi S, ad lumbos etiam, & totum hypogustrium procedens ; perpetuus & summe dolorificus ad mingendum atque desidendum conatus , subsequente Urinae reddendae impotentia; & febris continua, saltem febricula. Quibus, si valde acuta est passo, alia pathemata, abdominis tumor a distenta vesica i ) oblongus& durus, tormina Ventris, praecordiorum An XietateS, vomitiones, alvi adstrictio, extremorum frigus, pervigilium , mentis alienatio, pulsus inaequἹli S, convulsiones & syncope se adjungunt. Morbum autem praecedit interdum per intervalla dysuria quaedam, aut urinae incontinentia. Quod si vesica ab ulcere prostatarum aut Vesicularum seminalium comprehensa fuit 9. 232. , Urinsequidem nulla adest retentio, sed crastum, muc saginosum, atque purule tum sedimentum copiose ilia

dimittit. i Vid. Act. Hasa. 16 9 obs I 2I. Steph. Blatricari analom. pract. Cent. II. OV. i . Car. Bufet. medicat cissitas and oberυationI. XII. P. I 43.

f. 234. Exitus morbi non alius est, quam ceterarum inissam mationum; solvitque eum urina crassa, copiosa, R doloris successua remissio. Remanet autem diu aliquando aliquis vesicae tumor, cum incontinentia urinae

aut saltem impotentia eam diu retinendi i ). Si non solvitur, in sphacetum letalem , aut in suppurationem, cujus anceps eVentus, propter sphaceliam inprimis, nunc etiam adhuc metuendum et .

195쪽

vgsICT INFLAMMATIO. 18;

terminatur. Suppuratio autem inde a quarto die usque ad decimum quartum contingit. Vesica vero exulcerationem eXperta tormentum vehemens in pectine, imoque ventre movet; urinae difficultas vel etiam incontinentia Urget; urina foetet; pus

in eadem subiidet, & squamulae vel laminis sit miles insunt particulae. Exulcerata vesica, si non ex sphacelo, ut paulo

ante dictum, celeriter necat, plerumque tabem lente infert, saepeque etiam intestinum rectum erodit; unde nunc cum urina stercoreae partes, & aliae res assumtae, exeunt, ipsumque lotium in voluntarie quoque se

Curatio nihil fere singulare a praecedentibus habet. Praeter sanguinis detractionem & clementiora purgantia& emulsiones nitrosas, quibus febris & sanguinis impetus versus locum inflammatum sensim infringitur, clysteres conveniunt ex emollientibus & anodynis , oleo lini vel olivarum, in quo crocus & pauxillum opii cocta, itemque injectiones ex oleo & pauculo opii , & cataplasmata ex radice altheae, ruta, & seminibus scenia graeci ac aneti parata, quae regioni pubis sedulo imponi debent. Usus balnei quotidianus etiam perutilis est. Urina quotidie semel e vesica, immisso cathetere, educenda est. Ceterum multa potio vitanda,& ab iis abstinendum , quae urinam citant. Potioni Vero optime aqua mulsa inservit.

196쪽

184 UTERI INFLAMMATIO.

Si cognitum fuerit. malum a dysserasia rheumatica Vel alia ortum elle, vesacatorium latum internae partis emoris applicari oportet. Tumorem vesicae cum incontinentia Urinae aliquando remanentem sensim tollit pilularum saponacearum usus, decoctum radicis bardanae, & solus ex sapone Veneto

paratu S.

Ρus reddentibus per urinam, lactis potio auxiliatur, y ptisana ex glycirrhi Za, api 1que semine. In hanc etiam chamaedris & veronica recipi poliunt ; itemque quoque cum ea aut cum lacte contrita semina papaveris albi & nuclei ex pinu potui dari. Ac insuper quoque recte aqua mulsa, in qua hypericum aut Veronica aut agrimonia decocta, vel lac cum pauculo mellis & cucumeris semine detritum in vesicam injicitur.

UTERI INFLAMMATIO.

g. 236. Ex internis aeque ac externis causis nascitur uteri inflammatio, vel totum Viscus vel partem ejus saltem

exercenS.

Internae sunt mensium & lochiorum suppresso aut parcus saltern fluxus , laboriosus partus, secundinarum

retentio aut violenta eXtracti O, db OrtUS, enormis vomitus, animi a flectiones sub mensium vel lochiorum fluxu, exaestuatio corporis subsequente abdominis refrage ratione, potus frigidus a vehementiore motu in corpus nimis calidum ingestus , fluentibus inprimis loci iis, mensibus vel haemorrhoidibus, denique colica con Vulsiva, atque gravior hysterica affectio. Externae vero sunt ah dominis graVior contusio, vula

197쪽

UTERI INFLAMMATIO.

ne ratio, casus in torrentem, incessiis pedibus nudis per aquas aut pavimenta frigida , praecipue sub menstruorum fluxu, & quaevis alia abdominis refrigeratio. Verum tamen ex his cuinctis causis nulla esse frequentior quam suppressio lochiorum, secundinarum

Tetentio, sanguinis quidem eX utero eXclusione impedita, violenta item earundem eX tractio, & extra partem abdominis, maxime sub menstruorum fluxu, refrigeratio consueVit. Neque vero ab istis causis absolute semper instammationem produci, sciendum est. In primis vero mulieres tenerae, sensibiliores, in vehementes animi commotioneS pronae, pathematibus spasmodicis & flatulentis obnoxiae, dolorificum mensium fluxum, aut inordinatum eXpertae, primiparae, in febrem uteri inflammatoriam incidere solent. In puerperis quarto, quinto, vel sexto die morbus accedit, quum antecedentibus optime valuerint. g. 2ῖ7. Notae inflammati uteri hae sunt : ardor & dolor fixus in toto abdomine, aut inguine, inflatio ac durities ventris totius vel in uno tantum latere, dissicilis

mictus, desidendi frequens stimulus, & febris gravior acuta cum suis satellitibus & purpura plerumque alba, sanguinisque lochialis retentione.

f. 2ῖ8. Ubi non admodum magna inflammatio est, ea qudrto vel septimo die , ubi gravior, nono, Undeci-

O, decimo quarto judicatur vel per sudorem, vel si-

198쪽

186 UTERI INFLAMMATIO.

mul etiam per ventris fluxum, puerperis inprimis familiarem ; & ex vulva plerumque quoque foetidus humor, aut sanguinolentus emanat. Benignior in universum ea inflammatio existit, quae e Stra puerperium incidit ; gravior contra, quae in eodem aut sub partu. Quae in abscessum terminatur, ea tantiam non semper eXtra puerperium contingit, & in abortu. Notae vero abscessus eaedem sunt . quae in aliis inflammationibus internarum partium fuerunt commemoratae. Abscessus ruptus per genitales vias plerumque eliminatur, interdum simul etiam per alvum, nonnunquam, licet rarissime, per screatum.

Ex abscessu facile ulcus generatur I ), quod nonnunquam ad vesicam pariter ac ad intestinum rectum pervenit a). Sub puerperio, quando discussio obtineri non potest, sphacelus plerumque sequitur iisdem diebus ac discussio alias fieri consuevit. Istamque letalem mutationem su-hita doloris A ardoris cellatio, & urina limpida, aquosa, subviridis indicat.

Gangraenam aliquando etiam purpura alba praecedit. Sed extra puerperium inflammatio raro in eam tendit, nisi post diuturnam exulcerationem.

i) Vid. Hippocrat. L. I. de morb. mulier. p. 666. Memorabile est hoc loco , uterum etiam posse a vicino scirrho ulceroso in pelvi exulcerari. vid. Halleri opusc. pathol. obis.

XXXIX. his. I. et Vid. Eoedereri progr. de Ulceribus utero molesis. Cott.17 8. Obf. I.

199쪽

υTERI INFLAMMATIO. 187

3. 2J9. Quum nunquam frequentius, quam in puerperio &ex ab Ortu , instam metur uteruS ; eo maxime consilium dirigendum est, ut, confecto partu, impetuosus humorum motus compescatur , t Ochiorumque fluor promoveatur. Quapropter statim p Oit illum clyster emolliens & antiphlogisticus ex inferioribus partibus infundendus est, simulque ubi lochia praeter naturam parce fluant, pitulae balsamice Beccheri per septe in vel novem dies mane aut vesperi, ad duodecim vel quindecim grana , exhibendae sunt.

Quod si vero per ista remedia β. 279.) lochiorum

fluxus intra paucos dies revocari se non sinat, neque ventris fluor aut sudores largi per aliquot dies ipsorum vicem suppleant, tignaque inflammationis se manifestent; alia medendi via tunc ineunda e st. Sanguis igitur protinus e vena pedis educendus est, simulque antiphlogistica una cum piissana assidue propinanda, & dolori extus quoque idoneo remedio suc

currendum.

Pro antiphlogistico inservire potest mixtura ex aquaesiorum sambuci unciis sex, nitri depurati, conchnrum citratarum , singulorum sesqui drachma , antimonii diaphoretici drachma dimidia, syrupi aceto sitatis citri Uncia, parata, & cochleari mensura singulis horis exhibita; aut emulso ex seminum aquilegiae, cardui Mariae, singulorum drachmis tribus, R decocti cornu

cervi citrati unciis octo confecta, cui Borracis Venetae& lapidum cancrorum citratorum, singulorum drachmae duae admiscentur; cujus duo cochlearia plena sumuntur.

Ptissana ex furfuribus triticeis & floribus fambuci

200쪽

188 UTERI INFLAMMATIO.

recte conficitur; aut mali citrei succus aqua temperatus potui datur. Dolores lenit cataplasma ex farina hordeacea, cinere soci, semine lini, aceto oleoque subactis , Ventri im-p0situm; Tenesmum vero, qui interdum Ualde molestus, oleum amygdalarum ad aliquot unciaS, admistis extracti croci granis duodecim, in alvum per clysterem aliquoties calide injectum.

Uteri inflammati suppuratio ubi imminet, cataplas. matibus, regioni hypogastricae per diem impositis , per noctem vero illito unguento altheae , superque datis

pannis complicatis, maturanda est. EX ulcerato autem utero repurgantia & detergentia conveniunt; cujusmodi sunt decoctum fulviae, aut marrubii, aut veronicae, aut centaurii minoris, aut

hordei, in cujus libra dii solvitur mellis uncia; quod in vulvam aliquoties de die calide injiciendum tam diu, donec nihil amplius puris e naturalibus e vivat. Simul vero intus recte decoctum putredini adversum & abstergens, quod e X saponaria, mille solio, ligno santalo , lentisci, radice farsa parillae & glycirrhiga constat, sumitur: & potui serum lactis vel lac ipsum datur. Ac

inter haec frequens alvi purgatio eX rheo, tamarin iis, manna, senna, polypodio, rosis rubris, quovis quarto die necessaria est. Repurgato abscessu, vulgo quid om consolidantia adhuc praescribunt ii r ex rebus balsamicis ; verum haec prorsus supervacua existimo, quum ulcera repurgata per se coalescant, neque vero ad tam dissitum locum, quae intus sumuntur, penetrare Virtute sua queant. De ulceribus uteri ceterum tenendum est, ea cele-

SEARCH

MENU NAVIGATION