장음표시 사용
221쪽
helten, L. I. p. 99. Confer. Cael. Aurel. L. II. de morb.chinon. Cap. XI. p. m. 393.
g. 266. Vinum largius epotum , calor ingens, frigus, capitis percussio, plet hora, haemo pio en inferunt. Interiadum per nares & uterum sanguinis consuetum profluvium sistitur , & ad palatum convertitur. Interdum etiam per haemorrhoides, si ve apertae alias fuerint, sive nondum apertae , eadem conversio contingit; hie-m0rrh0ides oris tum Vocant. Sed & morbi spastici, atra bilarii, & scorbutus, & ulcera oris, & graviditaS& febris acuta hanc haemorrhagiam excitant. Num ne
etiam hirudo cum aqua inscienter deglutita ' sub deglutitione faucibus adhaerens y Omnino, si Hippocrati aliisque medicis antiquis credendum est i , & B0pello 22, qui hoc confirmat: nisi vitium subreptionis inciderit, quo quis sanguinis grumum rejectum, qui formam hirudinis assumsit, qualem ipse vidi, pro tali habeat. Nec credibile est profecto, quod hirudo se per
aliquot saltem temporis minuta assigat faucibus, quia prae nausea protinus decutiatur : quum sauces nihil peregrini ferre queant. Nec facile concipitur, unde mora concessa sit hirudini, se faucibus sub deglutitione infigere, quae tam celeriter peragitur. Uerum e X Ventriculo in insophagum & ex hoc in fauces prorepere
posse hirudinem deglutitam, ibidemque se assigere, Omnino credibile est G).
I) L. II. Praedictor. p. m. Ioz. Caletr. L. IV. de locis Mess. p. m. O8. OPV. ab Aug. Eicco edit. Aet. Tetrabibl. IV Serm. Ι. Cap. s6. Patii. AEginet. L. V cap. 37. AbicenΠ- Lib. III. Fen. IX. cap. q. Neque vero, quod miror, A cotaeus, neque Prialitianus hanc rem memorant.
222쪽
f. 267. Modo salutaris est πτυσις, quum corpus a Plenitudine ipsi nocitura & a febre acuta liberat; modo periculosa , aliquandoque lethalis , sia ex copioso sanguinis fluxu, & qui saepe recurrit, sensim VireS consumuntur.
Hinc simplex & brevis curatio, ut Aretaeus scribit I , prosecto ubique non sufficit.
Praecipuum vero auxilium est, adstringentia frigida ore detinere, cujusmodi sunt acetum vini, & ex hoc decoctae plantae adstringentes , fymphi tum , tormentilla , cortices bala ustiorum ; itemque hypocisti dis aut acacie succus, & ipsum vitriolum eodem soluta; &spiritus vini. Alterum est, sanguinis missione in remota parte , & alvum solventibus, & clystei ibus emollientibus in alvum datis congestionem sanguinis aliorsum derivare. Tertium in humectantium & refrigerantium, maximeque haematitis praeparati & in tenuissimum pulverem redacti usu consistit. Ceterum & ligaturae con
Si vesiculae cruentae in palato occurrant , aperire eas oportet, dum ex harum copia suffocatio metuenda est. Si denique morbus aliquis πτυσιν fovet & excitat, huic remediis accommodatis succurrendum.
223쪽
Sequitur , ut de Haemoptysi praecipiam, in qua .
mediante iusti I), sanguis minore Vel majore copiaeX trachea aut pulmone rejicituri Ex trachea quidem parcu S procedit , ' sincerus cruor i ex pulmone Vero vel simi lis ac simul spumosus , vel a ter, quandoqUe aliquantum etiam putridus. Initium saepe fit sputo sub
Titillatorius in aspera arteria sensus non minus ac in faucibus, tussicula item sicca, ebullitio in pectore calida , atque dulcis vel salsus in ore sapor haemorrha-giam & praecedunt & comitantur , in graviore autem casu , praeter haec, alia quoque symptomata praeito sunt , dolor in pectore, lateribus & dorso , anxietas cordis, febris , artuum gravitas, frigoris notabilis in extremitatibus, ac pressorius & tensorius sensus in hypochondrio dextro vel sinistro, interdumque & nausea. Id profluvium, ut quaevis alia ab internis causis suscitata, saepe per intervalla seu periodos redire consuevit. Atque titillatorius in trachea sensus, aut punctorius in latere, aut tussis arida aut horripilatio recurium
ejus praesignificant. Quum sadguinem spuere homo desinit, sputum copiosum liquidum, interdum etiam viscidum, per plures dies exspuit.
si Ex quorundam quidem autorum observatione datur quoisque haemoptysis, eademque larga, sine omni tussi, cum quadam veluti duntaxat exspiratione: quod ego equidem non negaverim in prae magno sanguinis effluxu ; existimo vero, eam saepe πτυσιν saltem esse , de qua in praecedentibua paragraphis dictum, quaeque facile pro haemop xj si
224쪽
imponere potest, quemadmodum jamjam a Caleno atque Aretaeo fuit animadversum. f. 2TO.
LaXa pulmonum compages, hereditaria dispositio, pectus compressum vel gibbosum , dorsum male consormatum , Ν aetas juvenilis viam ad haem Optysin sternunt. Causte vero permultae sunt, quae eam eXcitant , tam uni Versale S, quaS non re Cato, Ut pote e X
pathologia cognitas; quam particulares, Ut sunt pulmonum tubercula , vomicae, lapilli, catarrhi vehementiores, febres , peripneumonia, cach exta hydropica obstructa viscera abdominalia, isterus niger, polypos e concretiones in majoribus vasis, vehementior pulmonis nisus, percussiones & contusiones thoracis, ulcus pedis conglutinatum, pulmoniS VulnuS , terror, atque hydrargyrosis. 3. 27 I.
Usem op tysis equidem anceps & periculosum malum cst : vulgariS tamen opinio , quod expertis eam phthisi perire necesse sit, prorsus est salsa. Iis enim , quibus sanguis parca copia, nec pleno Ore, sine febre, ac illaeso pulmone, post suppressas alias haemorrhagias, aut a sortiori eXercitio , vel aspera tussi , in graviditate,& per periodos educitur, nequaquam capitalis est. Ttati autem iuvenili contingens haemoptysis, Rsub magna pulmonum labe, plerumque sun esta est; utique si crebra & effusissima est profusio. si pleno ore fit, & cum levi tussicula saltem, si sanguis coccineus est, si convulsiones accedunt , si extrema frigent, si respi ratio laboriosa cst, si de substantia pulmonum quid quam rejicitur si appetentia perit, somnus absit, vitares in dies decrescunt & corpus consuinjtur , sit febris
225쪽
sub gliscit, sit haemoptysis ex cachexia & obstructione
viscerum orta, si inflammatio pulmonum accedit, si dolores in pectore adsunt & sudores nocturni, denique si tussis sicca cum raucitate, dyspnoea, & pectoris oppressione remanet. Aliquando contingit, ut repetens & habitualis quasi fluxus copioso ventr1s profluvio succedente eXpugnetur. g. 272. Ad haemoptoicum vocatis nobis ante omnia modus, quo sangui S rejicitur, explorandus est. Sique id sine impetu, sine praecordiorum anxietate, sine artuum refrigeratione, & sine febre contingit, sique etiam periodice, ac in graviditate , in retentione menstruorum vel haemorrhoidum , res in se nullum periculum habet & nullo profecto medicamento opus est. Susticit saltem ad hominem consolandum, cui nunquam non formidolosa hae inop tysis, sanguinem e vena pedis aut brachii educere , & nitrum cum antimonio diaphoretico ad tertiam partem adjecto qualicunque forma
Sin autem memorata symptomata praesto sunt , iii stituta venae sectione, cortex Peruvianus prodest cum pul Vere temperante remixtus e nec alienum est in hoc casu, inprimis ubi sanguinis ebullitio urget, aquam simplicem vel lac ebutyratum potui dare , & clysterem in alvum injicere, aut laxantem e X manna potionem exhibere. Si haec non suffecerint, in usum vocari debet serum lactis aluminatum, aut nitrum cum sex & octo granis mast, pitularum de Cynoglosso, aut cortex PQ-xu VidnuS cum tertia vel aequali parte aluminis, dul
226쪽
Heurnii pulvis stypticus. Recte etiam spiritus vitrioli
in aquam sontanam pro potu instillatur. Ubi extremorum frigus se manifestat, peditu Via subinde conveniunt, Adstringentia qualiacunque, terrea & martialia, nul lum fere usum habent. Et venae sectiones nocere possunt, si praeter rem repetantur. In desperato casu vo mitorium non temere decer
Haemoptysis a catarrho acri decocto radicis altheae, syrupo ejusdem edulcato, aut oleo lini cochleatim per intervalla hausto optime coercetur.
Quod si ab obstructo viscere haemorrhagia orta, has
sedata, exhibere convenit, quae obstructiones istas, tanquam fontem mali, expediunt; cujusmodi sunt pti- lana ex radice chinae , scorgonerae , rasura cornu cer Vi& semine foeniculi; infula ex veronica, mille solio , scolopeiadrio, melissa , scordio, glycirrhira; itemque laxantia repetito data, & mixtura ex tinctura tartari Aspiritu beet artico Bussit, fons Se iteranus, & aqua calcis cum lacte. Uenaesectio in ista symptomatica hae-moptysi fere nihil prodest.
Eademque remedia haemoplysin saepe recrudescentem subinde compescunt; itemque sal volatile oleo sum Sylvii. f. 27ῖ. Cohibito fluxu , quem ex sudoribus calidis & aequabilibus cognoscas, perpetuandUS est aliquamdiu cortex Peruvianus; si inuique lac bubulum quam plurimum, aquae mulsae tertia parte admiXta, bibendum. Pro de it
227쪽
item iii susum arnicae cum floribus, Vel aliarum plantarum paullo ante memoratarum.
Tussim humidam aut purulentam compescit balsamum pectorale Mei bona ii, secum lactis,& lac cum stirpibus vulneraris incoctum , & quarto quoque diu assumtum pharmacum mannatum, quod per epicrasin
Quam maxime vero quies omni haemoptoico conducit. Hinc etiam, ubi convaluerit, excandescentiam vitet & clamorem, nec celeriter currat, neque in equum, aut currum conscendat. Periculum enim est, ne morbus redeat. Ρlerisque autem revertens morbus interitus causam afferre solet.
In cibis maxime lacte & pulte ex farre, aqua, ac butyro utatur. A spirituoso potu inprimis sibi caveat. g. 27s. Hactenus de curatione haemoptysis spontaneae sive activae dictum est. Sequitur, ut nunc quoque, quomodo passivae, quae ex vulnere pulmonum inducitur, medendum sit, prsecipiam. Non equidem hic attingo ea curationis momenta, quae Chirurgus observare debet ; utpote quae ex chirurgia repetenda ; sed ea duntaxat, quae a Medico observanda sunt, & ad ejus ossicium pertinent. Igitur contractio vulneratorum vasorum quovis modo promovenda est: id quod fit partim repetitis sanguinis missionibus , partim liberaliore aquae potu, cui spiritus vitrioli initillandus, partim abstinentia a cibis,& db omni motu tum corporis, tum mentiS, deniquo
228쪽
g. 276. Etiam vomitu per os reiicitur sanguis e ventriculo, raro quidem fluidus ac ruber, sed crassus plerumquenc nigrescens, minore vel majore copia ad unam vel plures uncias & libras, modo purus, modo cibis, pituita, aut bile remixtus. Nausea, anxietas, cardialgia, dolor spasticus &preisorius in alterutro hypochondrio, quod in nonnullis adeo quoque tumet, hunc vomitum praecedunt& comitantur. Cibi eo tempore assumpti graves Oppressiones creant, saepeque ante sanguinis vomitum iterum rejiciuntur. Dejectio nigra ubique sere subsequitur : vel simul adest , interdumque aliquot dies praecedit. Alias alvus diti icta est. Magna virium prostratio cum hac vomitione conjuncta est, facileque aegri in eadem deficiunt. Frequentissime aliquoties intra unum, duo vel tres dies recurrit. Deinde quoque in nonnullis per periodos , breviore aut longiore inter Vallo, repetere consuevit. 3. 277.
Effunditur sanguis in ventriculum Vel ex propriis ipsius vasis, vel lienis, aut hepatis, dilatatis, ruptis
229쪽
aut exesis, interdumque etiam, licet rarius, ex in te itinorum tenuium, maximeque ilei, me sera icis vasis
qualitercunque ali ctis. Atque is vomitus proprie cruentus appellatur: quem adeo a spurio distinguere oportet, de quo mihi sermo hic non est, quando scilicet ex naribus , ore. faucibus , se sophago stillans sanguis ad ventriculum deglutitione defertur , & ex hoc deinceps Vomitione rejicitur. g. 278.
Causae vomitum cruentum excitantes sunt variae quae UiS acria adsumta, venena , Vomitoria, hirudines deglutitae , vermes in ventriculo hospitantes , ejusdemque tunicas lacerantes, scorbutus, morbus atrabitarius, scirrhus ventriculi, hepatis, lienis, febris acuta, intermittens male curata, Ulcera crurum consolidata, denique ventriculi inflammatio, ulcus, Vulnus, & vehementior contusio. Praeterea in sue minis ex menstruo fluxu suppresse, cessante, imminente ve, in gravidis, parturientibUS, ut & in viris ex haemorrhoidibus interceptis occurrit. Isque fluxus a retenta qualicunque sanguinis eVacuatione aut ple thora ortus plerumque periodicus est, Amenstruo tempore vel alio recurrit. An etiam subitae aeris mutationes vomitum cruentum e X citent, velut 'st annus contendit I ), de eo valde dubito, & bonum virum suspicor falsis causae morbum tribuisse ; siquidem multo frequentius id alias
fieri existimaverim , ac vulgo consuevit. In infantibus recens natis vomitus cruentUS CUm
simili secessu etiam aliquando incidit; R id quidem Procul dubio ex vehementi ventris aut capitis in partu
230쪽
II 8 Saltationes aliaeque vehementes exercitationes, liberalior item vini usus & mentis commotiones in dispositis facile morbum suscitant.
Omnis sanguinis vomitus , qui cum febre, aut magno impetu fit, valde periculosus est, saepeque vel in prima, secunda aut tertia accessione letum affert. Tutissimus tamen , immo adeo salutaris est, qui periodos habet & generatim a plet hora nascitur; in quo quippe raro quoque sanguis immodica quantitate eX tunditur. Hujus fluxus quoque solutio fit, si ex naturalibus viis sanguis post haec iterum erumpit. Ρericulosissimus contra est, qui toto corpore, aut hepate, aut liene male affecto , itemque scirrho soventriculo contingit. Ancipitem eventum habet, qui in recens natis excitatur. Nec is a partu periculo caret. Qui in consuetudinem abiit, hydrope aut tabe plerumque terminatur ; aliaque praeterea infert mala, dolores colicos, cephalalgiam, an Ore X iam , caecitatem.
Interim leviores lienis atque hepatis obstructiones , malum hypochondriaco hystericum, & quartanas febres salutariter interdum vomitus cruentus tollit. Ille vomitus, quem spurium appellavi g. 277.), omnis periculi expers eis, nisi si ab an eurysmate a ortae