장음표시 사용
241쪽
229periculosissimus vero est , qui febribus acutis , n phritide sola excepta, supervenit; nisi forte criticus
Sanguinis effluvium e vesica procedente tempore plurimos jugulat, qui ante in tabem aut hydropem conjiciuntur. Alios matura mors ex lolii suppressione tollit. Qui a vermiculo vesicae excitatur mictus, eodem excluso finitur. Qui ab asperiore calculo aut pluribus, dissicilis fanatu est, neque prius, quam hoc expulso aut sublato,
g. 29 . Ad curationem mictionis cruentae a renibus venio. Quod si malum ex plethora aut doloribus intestinorum oritur , omne curationis punctum fert sanguinis detractio : quam repetere etiam juvat ante illa tempora, quibus cognitum fuit ipsum mictum reverti solere. Etiam illum mictum sanguinis misso levat, qui ex bullitione a mero aliave causa ortum trahit; cum eo tamen, ut simul refrigerantia, Velut pulvis antispasmodicus cum conchis citratis, cremor tartari, spiritus nitri dulcis, a nodynus mineralis, aut elixi r acidum Dippelli exhibeantur, nisi venaesectio suffecerit. Mictum a purgante aut diu retico acriore optime lacubertim potum compescit. Μictum cruentum a lapsu & contusione optime curat infusum florum & foliorum arnicae , aut radiciS rubi tinctorum cum hydrometite.
242쪽
Alias in immodico profluvio subadstringentia con-Veniunt ; qualia sunt decoctum equisseti, agrimoniae, Verbenae, succus planiuginis, urticae, lac chalybeatum, aut aluminatum, & mixtura, quae ex his constat: Aquae plantaginis unciae quatuor, aceti destillati sesquiuncia, boli Armenze praeparatae, curalliorum rubrorum praeparatorum , singulorum drachmae duae, trochiscorum de carabe drachma una , svrupi berberum uncia ;de qua cochlear plenum vel duo brevibus intervallisi utrumtur. 'd haec juvat extus refrigerantia regisnilumbari superimponere; quale est unguentum Comitissae aut quod ex emplastri de spermate ranarum partibus octo i sacchari saturni parte tina, & camphorae dimidia componitur. Ubi spasticae extremitatum constrictiones cum algore eXercent, optato remedio simul opus est. Sedato fluxu , in roborantibus aporematibus aeque ac topicis illis paullo ante praeceptis aliquamdiu est perseverandum. Apogematibus vero substitui etiam
possunt cortex Ρeruvianus cum croco martis anti motaniato remixtus, aut pitulae ex pulvere foliorum uvae
ursi & mucilaginae tragacanthae, itemque ex inspissato plantaginis aut portulacae succo & gummi arabico paratae; quarum singularum dosis drachma dimidia est ;desuper haustis etiam lactis chalybeati aliquot unciis.
Denique vero in vita victuque multa circumspections uti oportet, praesertimque neque equitare, neque curru vehi, nec somno in dorso indulgere, omnem violentam exercitationem vitare , & a vino , omi4ibusque cales
cientibus ac diu reticis rebus in cibo ct potu abstinere. Pro potu consueto autem utiliter decoctum cerasorum nigrorum sumitur.
243쪽
Mictio cruenta a vesica prorsus alia fere remedia de siderat, quam illa a renibus 3. 294. Primo enim ad haemorrhoidales venas sanguiS, quoad licet, ducendus est: quod quidem quomodo exequendum , alio
loco, quum ad suppressus haemorrhoides Venero , praecipiam. Deinde vero maxime curandum est, ut spatiarnus ille dolorificus vesicae , qui ab infarctu vasorum ejus producitur, & corpus lente consumit, leniatur; cui scopo assiduus & longus usus dedocti follorurn Eltheae
cum melle egregie inservit. Expedit etiam in summo dolorum cruciatu clyster ex mollientibus & halneum. Temperantia medicamenta perperam contra hoc vitium praescribuntur. Si urinae retentio a concreto sanguine , vesicae ostium occludente, excitatur ; tentanda suiu prirho balnea & inunctiones abdominis & cataplasmata perina eo applicata cum interno usu decocti florum & foaliorum amicae, admisto etiam oxymelite. Sin autem haec cuncta Opem non ferunt, catheter in vesicam demittendus est , quo , qui intus se opposuit, sanguinis grumus superari, lotioque exitus conciliari potest.
I. 296. Qua in pigriquε auis res tum veteres l , tum recentiores praeter viderunt, hinnorrhagiam penis nunc describendam aggredior. Qua sanguinis puri emtaxus ex interiore penis meatu sive urinae fistula significatur, qui nullo voluntatis arbitrio & sine urinae mictione ex aperto, rupto, vel exeso vase s inguifero eo lis contingit.
244쪽
I Ex his nemo praeter Caelium Aurelianum hujus assectus
meminit. L. V. de morb. chron. cap. Φ. p. m. STa
g. 297. In stymatosi ergo sanguis ex interiore penis meatu inopinanter ultroque sitne omni nixu , quem mictio alias sequirit, & plerumque etiam sine dolore , sincerus elabitur, vel tenuis & naturali suo colore praeditus, vel grumosus & nigrican S.Coles ipse in hoc fluxu vel riget, vel flaccidus est. Sanguinis manantis copia diversa est, & ab aliquot unciis ad plures libras adscendit. Praetereaque tempuS diversum est , sic, ut haemorrhagia vel intra unam aut alteram horam cesset, vel per plures dies continuet.
Cum adolescentibus, tum viris, modo semel tantum, modo pluries, tumque saepe statis periodis, ut mulieribus suus per vulvam fluxus, contingit. Interdum tamen etiam longiora aut breviora intervalla observat: & aliquando vicem haemorrhoidalis sustinet. Aliis non nisi in coitu aut in pollutionibus cruor loco seminis, nec minori Voluptate quam hoc, ejaculatur. Quidam huic fluxui obnoxii effeminati fuerunt reperti, A mammas lacte turgida S, ut mulieres, habuerunt.
Quidam eundem a patre per haereditatis quasi tr ducem nacti deprehensi sunt. 3. 298. Causae Stymato sis vel internae sunt, Vel eXternae. Ex prima classe pleihora est, & fluxus haemorrhoidalis
245쪽
interceptus, ct urethrae Vitia, cujusmodi tam a calia ii sectione , quam a larga gonorrhoeae tam beni gnae, quam malignae consuetudine fieri pollunt; item que ulcus in glande. Sed hae vero evidentiores causis non semper adsunt, nec allegari possunt tum in fluxuperiodico tum in haereditario, qui ortum suum haud dubie a justo laxioribus atque amplioribus urethmae vasis, praesente plet hora, trahunt: quemadmodum etiam is,
qui in coitu, & per insomnia vel sola cogitatione libidinosa contingit, nonnisi ab hac causa derivari potest.
Violenta ac nimis intenta actio in coitu, & vehementior ictus ad posticam colis regionem, quo Vasa ejus disrumpuntur, externas causas Stymato sis efficiunt. f. 299. Immodica Stymato sis idem periculum affert, ac aliae haemorrhagiae. Vires inde consumuntur, animus deficit, singultus praesto est, corpus alget & riget, ac febris, adeo furiosa, eXcitatur. Ρeriodicus fluxus aeque salubris est viris, ac meri- struus mulieribus. Quibus ergo supprimitur aut retinetur , hi in morbos pariter incidunt.
uibus sanguis loco seminis ejaculatur, ii dissiculter
vel plane non ab hoc malo liberantur. Quibus vero sanguis per intemperantiorem fallem coitum manat, eos curatio tantopere non fallit.
Si ictero accedit Stymato sis, id quod tamen vix unquam fieri solet, eum solvere observata fuit.
Ad curationem Stymato sis progredior. Quae quidem n0n temere ubique suscipienda est, minimeque ita spon-
246쪽
taneo fluxu, nisi is sorte limites excedat. Quapropter cura potius adhibenda est, ut si retentus ille aut suppressus fuerit, in ordinem rursuS redigatur. Quod si ergo Styma rosis activa, nec juito intemperantior est, nullo prorsus auxilio est opus. Passiva contra omnis, qualis ejaculatoria, Violenta, ct ex ulcere glandis orta , nunquam propter periculum ex inanitione negligenda est. Tumque venae sectio, tem perantia, infusa traumatica, & extus epithemata ex adstringentibus rebus, nec non aqua siclo petaria in injectione conveniunt. In rebelli Stymato sit ex ulcere
glandis valida ejus adstrictio & compressio mediante
praeputio sanguinem manantem optime compescit.
Con . nostra dissertat. Stymatbis vulgo haemorrhagia penis dicta , morbus rartis V portentostis ex hisoriis Medi- coriam eriatias V explanatus, respond. Ius. Herm. Medo . Gotting. 176ς.
. 3OI. Non omnis larga sanguinis ex utero profusio motabolla est, & haemorrhagiae nomine significari debet; sed haec duntaxat, quae praeter morem diutius per menses & annos i), interjectis subinde brevibus inter vallis, perseverat & liberalior est. justo ve citius tecuriarit, & non levem imbecillitatem cum aliis functionum hesionibus humanae machinae inducit. Sanguis emanans modo ater est & grumosus, modo tenuis & floridus, modo valde aquosus velut sanguinis
247쪽
i) Vid. CorneL Trisen. Obserυ. Med. chir. p. 49. α) vid. Prosper. Alpini medicin. method. P. II. P. 764. f. SO2. Gravativus lumborum dolor, extremorum horror ventris atque hypochondriorum stri intra, anxietas aestuosa, urinae parcior fluxus, faciei ardor, susurrus aurium , pruritus corporis aut rheumaticus dolor, in- appetentia, murmura flatuum, ut plurimum haemorrha-giam istam & p daedunt & comitantur. Haec ipsa vero diverso tempore vel ipsa lunari periodo, qua menstrua erumpere solent, vel eXtra eam, nec non sub abortu , sub molae exclusione, ante par
tum , sub illo , A poli hunc incidit.
Quamquam vero menstruatae mulieres profluvium istud proprie experiuntur, nihilominus tamen etiamtum seniores, quibus menstruorum cessatio naturaliter imminet aut jam facta est tuiti puellae juniores impuberes, immo adeo rdcens natae eidem subinde exponuntur.
Vehementior ictus uteri gravidi, lapsus in terram, quo uteriis gravidus doncutitur, & vialiteratio huius visceris, inter externas causas hujus profluvii eminent. Spontaneum Uero pro causa agnoscit vasa uteri nimis laxa, graviditatem veram & inprimis sp uriam , secundarum retentionem aut violentam avulsionem , plethο- Tam, aut praVum corporis habitum, interdum etiam ulcus in utero aut vicina parte, quod ejusdem vasa
Moeror, iracundia , aestus, & Omnis vehemens motus , etiam tussis & sternutatio, facile deinceps fluxum
248쪽
f. SO . In cachochymico aut scorbutico corpore haemorrhI-gia uteri maxime omnium periculosa est , ac hydropem& tabem inducit. Uberrimus etiam tum fluxus est, &Vix coercibilis, certe brevibus intervallis, saepeque recurrit.
Valde periculosus quoque est, & plerumque Vel Ocissime necat, tam qui ex placenta uteri orificio accreta& ante partum sponte soluta , quam qui absoluto partu ex ruptis uteri vasis: contingit. Minus exitialis is est, quia retentis secundinis &a mola efficitur: tutissimus, qui
Neque nisi raro in annosioribus foeminis, postquam menstrua celsarunt, periculo caret. In his subinde quoque incidit, ut derepente & absque ulla praesignificatione aliqua sanguinis coagulati portio eX Utero erumpat, & mox fluxus sponte cesset: unde nullum quidem periculum.
In recens natis ac puellis junioribus utcunque immoderatus letalis est. Ceterum ubique cum diuturnitate fluxus periculum ejus crescit. Sedato fluxo, interdum humor saniosus, scelidus, diversicoloris, loco sanguinis emanat, accedente lenta febre, &, elapso uno vel altero anno, morte. Retento autem istiusmodi humore, ut nonnunquam fieri solet, protinus borborygmi, spasmi flatu lenti, cardialgite& anxietates praecordiorum accedunt.
249쪽
3. Sos. Iii sanguinis missione gravidae ad abortum inclinan tes magnum praesidium pro phylacticum reperiunt, si aliquot hebdomades ante metuendum abortum sanguis ad tres vel quatuor uncias ex brachii Vena educitur, idque aliquoties, interjectis quatuor vel sex diebus,
Eademque ratione his succurritur, quibus menstrua nimis copiose fluunt, si nempe ante suetum tem pus ordinarii fluxus sanguis sic ex vena pedis detrahitur. Ubi vero jam multus sanguis effluxit, ad superiora loca ille per sectionem in brachio commodius revocatur. Idque etiam eae pedit, quoties in annosioribus periculum ex haemorrhagia suboritur. In haemorrhagiis gravidarum, quae nulla ratione compesci possunt, exclusio scelus quantocyus secuniadum artis regulas promovenda est; & placenta quoque, si praeter naturam uterino osculo accreta est , Oppomtune separari debet. Haemorrhagiam ex mola neque Venaesectio, neque alia remedia compescunt. Naturae ergo potissimum opus relinquendum est, & vires conveniente cibo & potu sustinendae: quam primum vero digitis prehendi mola potest, ea educenda est. f. 3O6.
Et sanguinis missio, eaque repetita, si vires permittunt, ad curationem saepe sussicit. Nisi vero hoc fit, aliis auxiliis succurrendum est, tum internis, tum ex
EX priorum genere ea huc spectant, quae capite de Haemoptysi a me praecepta sunt , praetereaque de-
250쪽
coctum simaru hae aut corticis Peruviani, philonium item , & theriaca , by mithridatium , & quod potentissimum omnium deprehendi, oleum martis ad gutta Socto vel duodecim cum largo aqvpe vehiculo aliquoties sumtum. In longo fluxu & saepius recurrente etiam purgantia leniora & emetica proficiunt. Ex altero genere in usum vocari debent cucurbitulae sine ferro, ad mammas aut dorsum appositae; epithemata Ventri applicata ex aceto, e quo etiam corticeS granatorum, gallae & vitrio tu in martis coqui possunt; injectiones similes in vulvam, aut harum loco aqua, in qua gummi arabicum solutum; immitti etiam in vulvam possunt linteamina contorta, penis figuram hahentia , & solutione vitrioli martis aut colcotharis vitrioli madida. Minus valentes sunt plantae recenteS contusae ex adstringentium familia, in vulvam immissae, sumtus ungularum animalium, aut ranarum combustarum, a Ut panni cher me sino colore tincti ad vulvam
admissi, & bufo exsiccatus, qui umbilico adfigitur. g. 3O7. Neque vero sedato fluxu interna remedia purgantia& roborantia cum alterantibus statim seponenda, sed potius perpetuanda sunt, illa quidem bis saltem in heb
domade , haec vero continuo: quorsum adhuc res ero serum lactis chalybeatum, lac ipsum Vel per se vel aquae Selteranae aut decocto chinae miXtum, tincturam martis Z.eliseri vel Ludovici, pulverem cachecticum Quercetani cum cortice minterano, decoctum corticum
aurantiorum, infusum mille solii theesor me, & potionem calidam ex vini rubri unciis quatuor & vitello ovi consectam , quae singulis diebus jejunio sumenda. Ce terum utili1lime decoctum frigidum corticis Ρeruviani& herbae millefolii quotidie semel in alvum infunditur.