Academicae praelectiones de cognoscendis et curandis praecipuis corporis humani affectibus

발행: 1789년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

quaevis sy mptomata se huic morbo immiscent f. 37. ,eu nidemque pro sua natura pluS minus eXitialem red dunt. Mortem intensitor no Jus aestus cum sudore Aspiratione magna antecedit i ).

1) Febris cal renisis Hungarica, ct febris carcerum putrida ad hoc genus pertinent, de qua posteriori egregius liber exstat perii l. Io. Pringlii, Obserυiations on the natur c anscure Q. Hospital and Tail feυers. Lond. I i; o. 8. Cf. etiam D. mxhami opera , T. l. p. 269. edit. Reichel.

3. ys. Haec febris & per se affligit , & cunctas exanthematicas ac inflammatorias , quandocumque malignitatem exhibent, constituit; praetereaque qualescunque alias malignas, Causum , Hemitritaeum, Typhum , Ρhrenitidem , Hydrophobiam, Lethargum , Febrem dysente ricam, sudatoriam, catarrhalem malignam, cum Febribus biliosis sic dictis , & me sentericis sub se comprehendit , atque sub his larvis summe exitialis est.

Febris nerυUa lenta recentioribus dicta , quam melius ego quidem malignam lentam dixerim i , etiam synochus ex classe putridarum est; quae vero priori g. s ea re dissimilis, quod plerumque ad mensem Rultra porrigitur, & mediocrem semper calorem cum pulsu debili & parvo , nec non sudoribus interruptis exhibet. Et sane haec pauca symptomata nobis eam clarissime produnt: cetera, quorum admodum multa ac in diversis aegris diversa, nulla propria indicia praebent. Interim ea sic procedere plerumque consuevit: Initio horrores leves , aestus volatici faciei frequentes, gravitas & dolor capitis , maxime in postica & su- Poriori parte , vertigo, nausea, facies pallida, contur-

52쪽

b a, ac collapsa, eX tremorum refrigeratio, observatur. A i h meo lassitudo magna, animus perturbatuS , pulsus debilis. fruquens, ac inaequalis praesto est. Sitis autem fere nulla est. Circa septimum aut octavum diem Vertiginis, cephalalgiae & anxietatis augmentum, susurrus aurium , lipothymia sub erecto si tu , sudor frigidus suppx deliriumque taciturnum se mani stant. Praeterea linhua sicca subflavum quiddam in margine utrinque monitrat; in deglutitione difficultas, interdumque singultus ell. Porro vero in progressi sudor multus, in extremis frigidus & viscosus, dia taliae a, sopores, tendinum subsultus, in voluntarium urinae, lacrymarum, secum profluvium, ungues lividi, convulsiones , surditas se addunt. Inter eos autem, quibus brevissimus morbus, ii ad decimum quartum, decimum octavum &vigesimum diem judicantur, alii vero ad quadragesimum, sexagesimum, octogesimum , centesimumque. Optima solutio per sputa fit, deinde per parotidum tumores suppurantes, per aurium ulcus, per efflorescentius in naso & labiis, permultam & diu emissam uri-Nam , Lepeque etiam per alvi profluvium.

i ) Febrem hanc non differre a maligna , adeoque hoc Coia Vnomine merito appellandam esse . pluribus demonstravit V Cl. Sigism. Em. Alex. Voprecht , in diss de ichte ne vosa, Husque genuina indole, sub meo praesidio habita C itting. 1767. Ceterum eam luculenter descriptam dedit primus, ni fallor omnium, Tom. Wimi us O p. L. demothis conv&ν . VIII. p. m. 6 . & Ddentiamus in schemmonitor. cie nor aeschris ingrussu , ΟΠΠ. p. m. 643. sq. deinde alii clarissimi Angli medici, Mianningham, Lavntish , &qui maximam operam in ejus observatione posuit, Humhamia O R. T. L p. 163. P. II. c. VII. p. 78 edit. Neichel. st conjectura Huxhami quod morbus cardiacus Cebi L. II t. c. I9. febris nervos se sit species, nullo firmo talo mihi stare videtur, quum febrilis morbus plane non fuerit, licet acuti ipsi appelletur; cujus vocis significatio olim Ionge latius sumi , quam hodie. consuevit. Neque inter Pilicos medicos unanimis consensus de hoc morbo fuit,

53쪽

seut ex Coel. Aut et L. II de morb. acui. c. 3o 3 r. Se Alexandro Tralliano. L. VII. c 9. manifestum fit. Nec juntam rationem III Boi sier de Sativages habuit, cur Typhon Hippocratis L. i. M a. de internis inedlion. Seci. V.

p. m. ς 9. pro febre nervosa recentiorum vindicare vo

luerit. Quodsi enim a prae magna imbecillitate recesseris, quam Dippocrates ab scribit suis Typhis, nihil commune illae habent cum nostra febre seseque inprimis ingenti ardore & breviori duratione ab hac distinguunt. Ceterum in egregio opere Io Baset. MoMagni de fer δ' cat . morbor. per anatotnen detectis graphicam hujus nostrae febris descriptionem legas, pro uti ea a. 17 II. inter suos grassata est. ubi. VII. iari. I 6.

g. s7-Ρhrenitidem in universum appellamus eam febrem acutam malignam , in qua constans infanta animadvertitur s).Ρrimum lenis febris detinet, & an Xietas circa praecordia ; cum autem secundum, tertium , quartum aut

quintum diem attigerit , tum febris vehementior redditur, & anxietas increscit, & mens offenditur. Potissimum vero vigiliae continuae, somnique turbulenti futuram phrenitidem praecedunt; jamque mox aegri somniorum imaginationibus detenti, consurgunt, & vel in lecto immoti sedent , remoti S ifragulis, aut exiliunt,& tam immaniter saeviunt, Ut coerceri nequeant, aut saltem cum risu insaniunt. Iidem ad questiones inepte respondent, & ferociores ac iracundiores apparent; itemque omnium , quae dicunt, faciuntque , protinus obliviscuntur. Facies ipsorum rubra est; pulsus parvus, languidus, & velox ; lingua aspera, ac siccissima , nec tamen siti vexantur; respirationem magnam simulque vel tardam vel celerem edunt ; capite frequenter indo-

54쪽

PHRENITIS.

2lescunt; oculis fixis, mobilibusve , & rubris, & fulgentibu S circumspiciunt, qui simul lemis oppleti, interj in aridi, interim lacrymantes. Quod si affectus increverit, incipiunt & floccos carpere, & festucas legere, ling iamque multo magis scabram habent, febresque siccioreS. Cruor etiam multis e naribus stillat. Interdum S tremuli sunt, & aegre sentiunt. Alii vigilant simul , S in altum soporem deferuntur, rursusque paulatim delirant, & somno alto soporosoque pretii cum tumultu excitantur, & ad quaestiones familiarium inordinata verba respondent; qui sopor vigil, Graeci S αγρυ νον vocatur , & Ρhrenitis spuria : antiquiores Galeno medici Cato clion vocaverunt ca). Alii in somniculosum coma incidunt, ita , ut oculos tollere non possint, sed lethargicorum more semper eodem in loco permaneant τυφομανὰ Graecis tunc dicitur. Ubi morbus in vetus talem inciderit, & vires sint debilitatae, exigua ipsius indicia apparent. Nunc enim non amplius turbulenti sunt ac furibundi, sed immoti, ac supini jacent, nec

ullum membrum praeter manus movent, quas in ordinate jactitant. Superveniens sterior cum sudore finem vitae facit. Quidam etiam ante mortem convelluntur.

Judicatur morbus , qui plerumque letalis est, Ut brevis inae septimo, ut longisti me vero vigesimo primo die. Ipseque in pulmonis inflammationem saepe transit ; Vicillimque etiam ex hac nascitur. Si prius est, pauci pariter evadunt O), sin alterum, nulli ) , nisi alvus cruorem multum cum grave olentibus dimiserit s . In lethargum etiam transitus fit, & letalem quidem, nisi sanguis adhuc e naribus fluxerit. Sanguinis copiosum

CX naribus , aut uteri ani V e Venis profluvium , cum

multis sudoribus, R dejectionibus biliosis, & urina cocta transitum morbi in salutem promittunt.

Contra vero dejectiones albicantes, essiorescentia spu-

55쪽

mosa in biliosis & sinceris dejectionibus, urinae albae& tenues, tremore S, distentio nervorum, singultus, syncope , continuae tum vigiliae tum insipientiae summe exitiale ac letiferum id malum denuntiant. Quod interdum etiam in hecticam , & in insaniam longum transit.

I) Hoc loco notandum velim, in Hippocraticis monumentis omnes phreniticos appellari, quibus mens in febre non constat, etiana si perpetua Cataphora laborent, h. e. ita desipiant, ut eos desipere haud intelligas. 2) Vid. Alexans. Trall. L. I. c. XIII. Paul AEginet. L. III C. VI. 3 Ex ' Hippocratis effato verissimo , L. de iactectistrib. p. m.

4 Vid. qui hoc mecum observarunt Ill. Morgagnium l. c. ibi. VII. iant. ia & Io Theod Elieri L. de cognosc. U

ciariani morbis, Praesertim acutis. p. I 6 I. I 6 i. I 6 6. .

s) Vid. A. N. C. υOl. VIII. Ohi. 6 . g. y8. Haec igitur signa sutat, quibus cognoscuntur phrenitici ; quos Vero, cave, ne cum delirantibus confundas, cum res sit longe diversa. Delirium enim , quod φροσυνη Graecis dicitur, in statu ac vigore qualiscumque febris vehementis tantum incidit, & plerumque breve e se consuevit, ac in declinatione rursus cessat. Phrenitis autem perdurat, & .continua dementia est. g. s9-

Distinguenda vero est phrenitis in primariam a que s inplomaticam. Quarum illa per se fit & proprium

morbum constituit ; haec vero ex alia acuta febre, inflammatoria aut putrida, v. c. a peripia eum Onia , an

gina, Variolis, sebre pete chiali, & catarrhali maligna

56쪽

gignitur: quae etiam non solum magis funesta est: priori,

sed longe frequentius quoque Occurrit. g. 6O. Vetus opinio est, Phrenitidem fieri a cerebri aut ejus membranae inflammatione; quam multi adhuc tamquam Verum recipiunt, alii vero pro falsa & ficta habent. Et quamquam quidem ambo sententiae suum robur ex scrutiniis cadaverum repetunt, & partim ad inflammatione S, suppurationes, & putredineS luculent AS in encephalo repertas provocant i) , partim vero nihil quid- . quam horum deprehensum esse assirmant a) ; clare tamen inde efficitur, cum etiam in posteriore casu non ab omni labe cerebrum prorsus immune fuerit, sed aut vasa me ningum turgida, & seri aut gelatinae copia intrahas ac in ipsis ventriculis conspicienda, cum polyposis cruoris in sinubus concretionibus, se papebuerint ῖ , in cerebro, ejusque aliquo vitio causam Phrenitidis quaerendam esse, maximeque a congestione seri tenuioris

vel in spissati essici.

Et certe humorum raptum ad cerebrum permulta phaenomena in phrenitide, ut facies rubra , oculi fulgentes & rubri, cephalalgia, cruoris e naribus stillatio, manifestant. Eo minus vero inflammationem in cerebro aut meningibus accusare pro causa mali constante & veriore licitum est, quo infrequentius non solum hoc vitium est, sed quo magis etiam per dissectiones cadaverum perspectum fuit, quod cum fuerint meninges vere inflam alae, Vel etiam cerebrum ipsum tumore phlegmonode Obsed una, nequaquam tamen aegri deliraverint ). Nec sane, si inflammatio en cephali phreniti dona h. e. deliria efficeret, mani acus ullus , cujus cerebrum ab inflammatione certissime immune, existeret.

57쪽

i) Vid. Theoph. Bonetis ulchretum L. I. Sect. VII. Ob L. 3. 4.

l. c. p. I 6 I.

4) Vid. Bonetiam l. c. obf. I. Sc L. IV. sedi. III. O . Io. f. r.

f. 6 I. Vetus etiam opinio est, quam hic sicco prorsus pede transire non licet, phreniticos ob septi transversi inflammationem fieri, quam insaniam Paraphrenitidis nomine recentiores insigniverunt. Hoc equidem cum Tralliano verum esse haud negaverim, cum ex diaphragmatis inflammatione & supuratione per anatomen demum detectis deliri a producta noverim IJ; verum cum& constet per eadem scrutinia , quod diaphragma citra delirium inflammatum fuerit a , atque praeterea satis superque evictum sit, quod eX pleurae, pulmonum, Ventriculi aliorumque viscerum inflammationibus nonnunquam deliria graviora excitentur ; facile persuadeor, ut credam , di aphragmatis inflammationem hac in re sibi nihil vindicare, quod aliorum viscerum inflammationibus non competat, neque in se inflammationem ejus phrenitidem evicere, sed peculiarem , nec Vero necessariam humoris morbosi ad encephalum metastasin.

58쪽

ΡHRENITIS.

f. 62. Non alia quidem remedia Phrenitis desiderat, quam

quae in curanda febre maligna praecepta sinat. Praeter desipientiam enim continuam , cetera symptomata cum maligna communia habet, quemadmodum etiam metasta se S. At quoniam simul in hoc morbo humores tann sanguinei, quam sero si , violentius versus en cephalum deferuntur, atque illinc facultates mentis alterando insaniam non minus, ac vigilias aut sopores periculose inferunt : hinc praeter communia febris malignae auxilia, etiam propria quaedam , quae exitialem illam congestionem quo Vis modo minuant, necessaria sunt, cerebro sive primario, sive per consortium partium aflecto.

In omnibus igitur phreniticis sanguinis misito in cubito, aut quod praestat, e quod saepe facilius ferunt,

in fronte adhibenda est. Non nimis multum Vero tetrahendum est, saltem non ad syncopen usque, quoniam in hanc per se facile Phrenitis non sine malo omine transmutatur. Verum tamen audacius sanguis fluere sinendus est, si ex nobiliorum viscerum inflammatione morbus oriatur. Interdum & repetere hanc vacuatiO-inem necesse est. Praeter hanc vero omnino convenit, & hirudines aliquot temporibus utrinque admo Vere , & occipitio , ac vertici, imo etiam spinae dorsi cucurbitulas , incisa cute adfigere, aut sanguinem e naribus intrusa penna multum fissa & in stellae formam reducta , celeriterque illino

circumducta e Vocare.

Ad haec caput ad cutem tonsum sotu frigido frequenter madefaciendum est; qualis ex aqua, in qua Verbena decocta, & pauxillum nitri ac salis ammoniaci solutum,

59쪽

conficitur ; ite inque ex aceto Vinii & oleo rosiaceo. Ee glaciei quoque fruitum linteo tenui involutum, capitique raso impositum , egregium usum pollicetur. A calidis solibus contra abstineri suadeo , quoniam caput in

phreniticis calorem aegre tolerat.

Nec vesicatoria, sive capiti raso, sive suris adplicanda , omitti debent: neque etiam clysteres , quos ex mulsa, oleo & nitro parabis, utpote quae, dem tu materia & superioribus partibus levatis, morbum valde molliunt. Denique aqua non nimis frigida paulatim, sed crebro phreniticis potui exhibenda est. Ubi vero nihil his medicamentis efficitur, ad narcoticum medicamentum intrepide accedendum , &philonium Persicum ad drachmam in aqua quadam deltillata solutum mane & Vesperi propinandum est. g. 6ῖ. Atque per haec sit mentem componi & somnum aricessi videas, non amplius de salute aegri valde desperabis ; nam per somnum plerique sanescunt. Ipsos autem aegros in luce aut tenebris, prout has vel illam minus horrent, habere oportet; simulque quiete, quoad ejus fieri liceat, servare; & adversus ipsorum animos pro cujusque natura se gerere I . Ubi vero in syncopen delabantur, aut nimis imbecilli fiant, dum ne vehemens inflammatio aut magnus admodum calor praecordia infestet, Vinum acidum tenue audacter potui dari potest, etiam in insania cum iracundia. Vinum enim emollescit animum , & iracundiam temperat.

60쪽

i) Hoc quomodo fieri possit ac debeat, A. Cornet Celse sapienter edocuit. L. III. c. XVIII.

LETHARGUS.

g. 6 . Contrarius phrenitico morbo, at aeque acutus is est, quem nunc describam, in quo & marcor & inexpugnabilis pene dormiendi necessitas est, ληθαργον Graeci appellarunt. Constituit ille non solum propriam febrern malignam, modo lentam, modo magis acutam si) ; sed etiam alis febribus acutis ac intermittentibus, maxime phrenitidi, febri continenti, semitertianae , quotidianae, qUBrtanae, hisque tribus posterioribus per circuitus tamquam *mplomata supervenit. Ρraeterea vero cum inflammatori IS thoracis morbis perstepe conjungitur. 1 Intra biduum lethargus hominem confecit apud Morga-gntim Episti. VI. art. 2. & intra quatriduum apud Petr. Foreylum obf. L. N. II. At errant medici tam antiqui, quam recentiores, si lentae febri continuae eum semper adsucribant.

g. 6ν. Εjus autem observatio haec est: iuger oculis perpetuo clausis immotus jacet, & sopore alto , quem Rκαταφοραν & καρον Graeci Vocant, premitur, a quo aegre excitari potest, & quocumque modo interpellatus vi X respondet, interdumque nec acriter vellicatus ullum ostendit sensum. EXcitatus Vero aliena loquitur& obliviosus cst. Uenter ei vel durus est, vel liquidiora , maleque olentia dimittit. Facies male colora ta : harina lumentorum lotio similis. In augmento tr

mor, suiniui periculi nuncius, accedit. Respirationis

SEARCH

MENU NAVIGATION