장음표시 사용
81쪽
restate incipit, pestis hyeme plerumque solet desinere tquae vero autumno Vel hyeme, longius protrahitur. Nulla autem pestis facile ultra triennium saevit: quo tempore saepissime repullulascit, vel cum funerum frequentia aliquantulum se remisit, iterum increbescit Nostras regiones vix quovis saeculo semel invadit. Ita
exordio suo & fine benignior est , sub calido coelo frequentissime & vehementissime grassatur , semperque a Gubique epide mica , vel potius pandemia est. At quem semel deseruit, illum non iterum invadit.
Ρestem interdum, nisi aliunde per contagium translata fuerit , aliae febres , variolosiae, morbillosiae, miliares , pete chiales, aliaeque putridae & malignae , plurimis exitiales, ut & pleuritides & anginae praecedunt, tandemque in illum desinunt Atque uti ingruente lue morbi in illam degenerant, ita vergente typo pestilentiali ipsa lues aliorum larvam induit, unde eryli pelas, anginae, cephalalgiae, di senteriae, variolae, morbilli, febres lentae & hecticae oriuntur, in quibus tamen illa praedominium exercuit ). Omnia praemonstrativa pestis signa, quae venditantur , coeli frequenteS nempe mutationes , multa insectorum copia, multus quadrupedum interitus, insueti ignes per noctem in aere visi, ortique cometae , fallacintima sunt. Certius longe morbi putridi diversi grassantes eandem portendunt. Contagione omnem alium morbum calamitosa lues superat. Ipsiusque naiasmatis tanta constantia ac tenuitas est, ut rebus porosis prompte adhaereat, & ad multa milliaria, integra manente vi sua pernitiali, transferri
possiti s . Nullumque miasma est, quod vires comporis tam subito destruit, tantamque putredinem hu-mQribus inducit, quam hoc pestilentjale. Unde cadaverA
82쪽
Ioillico foetent, intumescunt, D celerrime putrescunt ἰ& jam in ipso mortis articulo stibviridi colore inficiuntur 6) , imo post interitum non raro sudore dif
2 Cibertus tamen notavit. talem in peste Alesiensi fuisse salutarem; in Massiliensi vero non item. 3 Thucussides i. c. Ddenham. l. c. p. I 37. Dieme Oroch l. c. mi es i. c. s) Sunt , qui negant pestem contagiosam esse Chicoineati , Mulier & Verno in Obmerυations V refexions toti hant D niature de la pote, Lyon, i 2I. i 2. Ge. Pue discoui of the plague, Lond. I et s. 8. & alii. Ego que ipse con- Cipio bene, contagionis modos a doctis viris multos e flic
f. 98. In suga , fonticulis, & animo stabili optimum prophylacticu in remedium quaeritur. Neque dubium est , quin insitio mi asmatis valentissimum remedium pro phylacticum sit; cujus certe egregium essectum in lue bonum contagiosa observationes jam docuerunt l . Neque vomitus alienus est; qui contra in ipso morbo omittendus, Ob metum , ne Ventriculus inde inflammetur, aut jam leviter inflammatus in pejorem statum deducatur a). Omninoque etiam, ad animum recreandum , utile est , vino meraciore lati. Qui vero jam pestilentia occupati sunt, paucis medicamentis, nec nisi acidis S cortice Peruviano, opus habent. Cathartica, emetica, sudorifera minime hic
prosunt , saltem ambiguum cilcctum habent. In san-
83쪽
tuinis autem missione larga & iterata , In te tumorum eruptionem , multum praesidii esse , Ddenhomo ere dam s). Specificum remedium ad pestem non ex
Bubones ad maturitatem sedulo perducendi & mature aperiendi sunt; & carbunculi excitandi emplastro magnetico , vel ex fermento panis, sinapi, theriaca iagalbano aceto solutoide inque repurgandi, prout ipsorum natura fert. Qui inter pestiferos versari vel habitare coguntur . cum tamen securi esse non possint, hos oportet vitaro fatigationem , cruditatem , frigus, calorem , libidinem a multoque magis se continere; itemque o S crebrius aceto vel simplici vel bego artico colluere , simulque istud vel per se vel vino mixtum ad unciam quotidie potare ; interdum etiam tabacum e fistula haurire aut rhaba arum masticare. Quidquid vero alias illo tempore , quod ira lues populos devastat, & magistratibus tu medicis agendum instituendumque sit, consulto hic praetereo.
IV premi Tentamen de pote insculanda. Londin. I sq. et) Vid. Helmontii tumulus potis . in Opp. p. 8 2. 867. ELMead. dissicotime on the Plagiae. U. 3. p. I q6. 3) L. c. p. I 43. seq. Cf. Meia d. l. c. p. I 6 I seq. Quid baccae hederae arboreae a Th. Mermanno laudatae in Consuli. Uresponis. meae L. VIII. 6. praestent, ego Certe experiri non cupio. Nec quid Vesicatoria, River. O .
g. 99. Hydrophobia , a terribili sympto male dicta , ad se-hreS , A ad acutas non minus, quam continuas passiones
84쪽
reserenda est, quamvis non raro febre, ut ipsa pestis
careat. Norbus quando primum innotuerit , percontatus est Her. Me, clitialis tartiar. Aci. L. I. c. II. p. 6. seq.
Ipsum vero malum in duo genera dirimendum est , quandoquidem vel, ut frequentissme, a morsu ani-mplis vel hominis rabiosi , aut saltem valde irati, vel , ut rara is me , sine contagione a caulis inquilinis in acuta ac inflammatoria febre sponte oritur Ι . I praeter autores , qui talem spontaneam hydrophobiam
Morsi animalis aut hominis rabidi vel valde irati insertum aliis corporibus Venenum vj X unquam primo die , sed serius, inde a septimo die usque ad sexagesimum , plerumque ac in pro Vlso erumpit. Quae enim tum in antiquorum, tum recentiorum scriptis Occurrunt fabulae de hydrophobia post quatuor, quinque R plures menses, imo post plures anno S, &, quod mireris, post viginti, imo adeo quadraginta demum a praevio olim inoisu , cujus aegri forte adhUc meminerint, consecuta , cae mihi omnes suspectae sunt, & videntur potius inquilinis causis adscribi duo ere.
85쪽
Ita autem hydrophobia se proditi Gravitas in toto corpore, lassitudo , appetitu S dejectus, tristitia, metus , ac inquietudo & solitudinis amor hominem demorsumamigunt; idemque dolorem in loco vulnerato percipit, qui se ultra quoque extendit. Atque haec apparatum ad
ipsiam hydrophobiam faciunt, & in quibusdam diutius
durant, in aliis cito eam inferunt. Quae se luculentius eo nunc prodit, quod inter memorata i sta mala, quae ipsa magis magisque increscunt, cicatrix vulneris livescit, tumet, induratur, iterumve humidatur . respirati suspiriosa fit, & angustia circa praecordia, horror, ad quorumlibet liquorum conspectum tremor, inque eorum deglutitione vel saltem degustatione ineffabilis anxietas Oritur, quae tremorem, convulsiones, animi deliquia , furorem, atque suffocationem fere inducit. Tandem cum & haec omnia continenter exacerbantur, linguanspera redditur, vox rauca fit. spumae in ore colliguntur , sitis ingens vexat, insuperabile desiderium tum in alios spumam expuendi, tum eosdem mordendi oritur-.Jamque rabies supremum gradum adepta mortem Vel primo jam die, vel secundo, tertio, quartove inter
sudores frigidos, cum summa respirandi anguitia &nervorum distentione plerumque inducit. f. IO J. At hydrophobi tamen etiam inter se differunt, ut diversos non solum gradus morbi, sed diversa etiam symp- tomata facile animadvertas. Alii citius , alii serius erumpente morbo opprimuntur, & ex utrisque alii aliter Sunt enim, qui vehementer delirent, & sunt, qui ad extremum usque sapiant. Sunt, qui inflammationibus diversarum partium corripiuntur , & sunt, qui nulliS.
Alii febricitant, alii non febricitant. Alii bilem vomunt,
86쪽
alii non vomunt. Quibusdam coles nimium tenditur, R ipsum semen in voluntario profluit. Alii pellucida-xtim rerum, radios lucis reflectentium aspectum , aut peris motum vel levissimum ferre non potiunt, alii possunt. Quidam tanta aquae & cujusque modi potio- Dum a Versatione capiuntur, ut non ad ad spectum tantum, sed ad nomen duntaxat auditum vel ejus strepi-tUm e clament, tremant , convellantur , animoque
deficiant. Quidam propriam salivam non valent, sine multo detrimento deglutire. Quae tametsi in pluribus fiunt, tamen & hydroph sos deprehendes, qui vinum bibant ; qui ad aquae mell-.tionem non paveant, sed in halneum ire jussi sponte,. quamquam non sine omni horrore, se huc conserant;, quique aquam , prima deglutitionis difficultate superata , haud aegre hauriant. Alii contra non nisi periculosacto , & ejus deglutiendi disti cultate percepta, illam hibere se posse negabunt.
Rarissime levior hydrophobiae accesso per periodos
Sed multo magis mortui, quam viventes hydrophobi inter se differunt. Hi enim cuncti in eo conveniunt , quod aquam sine summa difficultate haurire nequeant;
mortui vero in nulla re peculiari, multoque minus in omnibus conveniunt. In aliis enim viscera omnia, & fauces, & trachea, integra ac sana ; in aliis modo Unum , modo plura harum partium inflammatione vel gangraena tacta reperiuntur. Uesica fellis modo vacua, modo plena est humore, diversimode constituto. StomachuS modo alie-NUm h Umorem capit , modo non capit. Sanguis invasis modo dissolutus, modo condensatus apparet. Neo
87쪽
secitas cerebri, peri cardi i , musculorum in omnibus videtur. Nec putredo in omnibus subito ingruit i . i ) Vid. Morgagni de carisis & sedibus morborum L. I.
epist. VIII. n. 3o. 3I. 32. & L. v. epist. LXI. n. 9.
Quid ergo Z nisi in nervis & cerebro principem huius morbi sedem ponas, alibi certe non invenies ; nec errabis, si ipsum inter convulsi vos, ex doctissimorum hujus aevi medicorum sententia I , referas.
Neque vero delirium est timor aquae, neque a fau, cium vel gulae quodam insigni vitio proficiscitur ; siquidem aegri solidos cibos & bolos cum facilitate deglutire possunt, nec de ullo faucium dolore vehementer
Hinc maxime omnium mirabile phaenomenon, Ω vix explicandum est, nisi a perversa phantasia, quam venenum in mente eXcitat, velut in congenitis antipathiis , illud derivare velis.
Certe nec visio canis in admoto poculo, nec molestia a deglutito potu in vera iculo percepta, nec metus ab inserto morsu, nec spasmus in faucibus, quam
quam ejus sensum hydrophobi quidam se habere testan- tu i , ad ipsius explicationem sufficium. Et si qua sorte
88쪽
inflammationis vestigia in faucibus, in trachea, aut oeso- Phago per dii lectiones apparuerint, pro effectu potius, quam pro causa morbi agnoscenda sunt.
Ab eodem animali demorsi homines alii citius, alii serius in rabiem conjiciuntur; ut sint adeo, qui periculum hydrophobiae plane effugiant.
Nudis partibus qualibuscunque cruento morsu insertum Viru S maxime omnium quidem nocere visum est; Observationes tamen etiam docent, si alias fidem illis Iaabere velis, quod & per vestimenta adactum , sola dentium impressione in cute relicta & per contactum recentis vel etiam dudum exsiccatae spumae, vestimentis aliisque rebus inhaerentis, & labiis , linguaeve exceptae,& per osculum a rabido homine inflictum , & per concubitum cum homine, in quo absconduum adhuc latuerit , denique R per esum carnium aut lactis animalis rabidi in sana corpora tranSferatur. Idem virus nec per traducem aliquoties jam propagatum de activitate sua multum perdit. g. IO8. Dirissimus morbus emcacissima remedia pro phyla tica , & celerimam opem postulat, quo nequissimum virus quantocytas tam e corpore & quam pro Xime e Vulnere educatur, quam humoribus milium jam iners reddatur atque destruatur.
Et praeservare quidem hominem demorsum ab hy-
89쪽
drophobia, facilius est , quam a praesenti liberari. Ne
que vero aliis remediis malum curari, quam a Verrunia cari potest. 3. IO9.
At multo plura hic laudari, quam quae cum fiducia& certa spe ellectus boni usurpari queant, pericula os . tenderunt. Ex quorum numero sunt permultae plantae alexi pharmacae , ex quibus antidotos suas antiqui, sed qui minime omnium felices in curatione ista, composuerunt; & sinitis pulvis a palmario compositus; ut & theriaca , mithridatium , combusti cancri, radix rosae syl-Vestris gentianae, conchae calcinatae, testae OVOrum cal- cinatae , lichen cmereus terrestris cum pipere, qui pulverem antitysium Londinensium constituit; hepar ipsius cunis rabidi enecati assatum, & pili ejus vulneri applicati ; item acetum hego articum , moschus & ex hoc compositus pulvis Tunquinensis. Quorum omnium virtus vel prorsus ficta, vel nondum satis explorata est, ut securos nos esse sub ipsorum usu sineret.
Neque multum sane ob fallacem successum praedi- eanda veniret vulneris scarificatio , etiam admotis cucurbitulis instituta, ejusdemque profunda adustio, Aprotracta per plures menses suppuratio , & praecipitatio in aquam , aut saltem larga corporis perfusio, & crebra vulneris Ope muriae & aceti elotio , nisi opinioni vulgi aliquid, & certe multo plus in hoc casu, quam in omni alio, dandum esset.
Ut ut ergo haec omnia auxilia f. II O. , si a praecipitatione in aquam & perfusione receueris, quae nequψ
90쪽
ad praeservationem , neque ad curationem Valet, eo, quod venenum nullo modo alterat, & hydrophobia jam praesente, eXitium ejus accelerat, dum suffocationis summum periculum & convulsiones subito parat S arcessit, ob allatam rationem non plane omittenda puto, etiam sit sint supervacua; experientia tamen docuit, in mercurialibus medicamentis optimum praesidium esse, certe per haec multo plures & homines & bestias esse
tum praeservatas, tum curataS a rabie, quam per quae Vi Salia ingesta vel applicata ; ut adeoque in his contentis nobis esse liceat. Igitur primo vulneri aut parti tantum veXatae a dentibus canis rabidi ; unguenti mercurialis drachma quotidie illinitur, quod ex urgenti vivi uncia , therebinthinae venetae drachmis duabus, & pinguedinis porcinae Unciis tribus, inter se mixtis paratur: eaque illitione per decem vel ad summum quindecim dies pergitur, si jam ab ipso die, quo animal momordit, applicari possit; sin autem aliquot jam hebdomades a morsu facto emu-Xerint, tum paullo diutius in ejus usu persistendum Vulnus autem apertum servandum eis per hoc tempus; quod optime fit unguento digestivo vel basilico , cui pauxillum mercurii praecipitati rubri admixtum est. Praeter haec vero singulis diebus illis, ex sequentibus pitulis , quae ex mercurii vivi drachmis duabus , in therebinthinae drachma extinctis, pulveris rhei orientalis,
trochiscorum alliandat & gumini guttae stingulorum drachmis duabus , admixta sussicienti mellis despumati
quantitate, compositae, grana quindecim ad drachmam dimidiam ad devorandum exhibentur; pueris autem, Rinsantibus tertio quoque die tantum syrupus de rheo
Quibus autem pitulae non arrident, aut dari non possunt, iis turpe thum minerale a grano uno usque ad