Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

491쪽

ninum traiecit iugum. Quum autem tempore Polybii viam hanc suisse ignotam, neque iumentis iacilem ante Augustum Caesarem patuisse doceat Strabo, necesse est Carthaginiensibus iter per Graias Alpes suisse. Hic certe a via, quam describit Livius, prorsus deflectimus : at enim cui non mirum videatur Hannibalem ab Isara non recta regione iter instituisse; sed ad laevam in Tricastinos flexisse; inde per extremam oram Vocontiorum tetendisse in Tricorios; Druentia quo traiecta, campestri maxime itinere cum bona pace incolentium ea loca Gallorum ad Alpes pervenisse Cottias , eoque superato iugo, in Taurinos esse delapsum sociis suis infensos, et Romanorum amicitia sero- Cientes rQuod si accuratior suisset Livio locorum notitia quoniam mutare Polybii narrationem decreverat, et ea, quae de Alpium transitu graecus Scriptor memorat, in aliam transferre regionem, nonne montano,

nedum campestri itinere Hannibalem iisse, eumque, postquam a Rhodano movit, Vocontiorum fines a meridie praetergressum, Tricoriosque et Caturiges ingressum . adversa Druentia, Cottiam Alpem devenisse

dicere debuit

Verum etiamsi alia deficerent argumenta, satis haec

una causa laret, cur Livium non Sequeremur, nimbrum Hannibali per Cottiam Alpem transitum non patuisse, quin certissime in Taurinos incideret; Polybiumque ideo anteponimus, quod Poenos primo aditu in Insubres deducat, ad quos statim descendere, ducibus Insubribus, profecto maluit, prudentissimus qui

492쪽

Vnde colligendum, Hannibalem non nisi per Alpem

Graiam in Insubres perveniSSE.Ιllis omnibus unus opponitur locus e Strabone desumptus, quo laeti Hannibalem per Cottias Alpes Italiam esse ingressum contendunt, et in primis vir nostrae aetatis doctissimus GDonne, qui Livii assecla, quidquid apud veteres opinioni suae favere visum est, Iucro apponere sestinavit. Strabonis verba asserimus, lib. IV extr. p. 293, ed. Ox. I 8 7: Τετταρας δ' μερεασεις ὀνομαζει μυον ' δια MIυων μεν του εγγιστα τῶTυρρένιγαρ πελοπει ' ειτα τὸν δια Ταυρι ων, ἐν Α-Aας διῆλθεν εἶτα την δια Σάλασσωυ rmro υ δε, riv δια Pατωπιάπάσας κρημνώδεις. Ac ne, plus quam adversarius ipse concedit, arripere videamur, ea verba, qualia ipse, non linguae graecae minus quam Geographiae Ceterarumque artium gnarus vir, gallica reddidit, exhibemus: re Polybe ne nomine que quatre Passages des

a te quatri e Par les Rhetiens : totas quα re re lis deis precipices M. Quod si haec verba ἐν Aist&ς δαλλυ, qu an bal tr erra, ex Polybio expressa sunt, quidiam disceptamus 2 nonne Polybium Liviumque in eo consentire patet, quod Cottianum saltum Poeni superaverint 2 Saltem ea in libris Polybii qui supersunt, non rePeriuntur: quumque id maxime sciat doctissimus Le-tronne, ista verba quae tamen a Strabone addita non

velit, ex Historiis Polybii, libro XXXIV, nusquam

superstite, deprompta contendit, Strabonemque ea scribere ex se non Potuisse, quippe qui Alpes nunquam inviserit, et in Alpibus describendis Polybii insistat vestigiis: unde cl. Lelronne pronuntiat, his

493쪽

verbis, si vo Polybio, quod plerique hactenus, sive Straboni tribuantur, ipsius certe Polybii sententiam

repraesentari. Nos autem illi argumento vim tantam inesse non arbitramur; verbaque ex ingenio Strabonis addita, ita ut ad rem nullo modo pertineant. Hic

enim quum describeret Alpes, Polybium quidem,

qui eas accurate inviserat, ducem et quasi antesignanum sequi maluit; at si qua locorum descriptioni ornamenta e sua penu admiscere ipsi libuerit, num ea omnia ab illo, quem sequitur, auctore hausta putubi inus8 Et nunc Straho, dum illorum montium limites determinat , et quibus Peragrentur viis narrat, non praetermittendum putavit, quod in iis maxime conspicuum et insigne videret, immo quid ipse de ea re censere uox templo enuntiandum. Livii scilicet Strabonisque tempore multum diversas de Poenorum itinere opiniones esse vulgatas ex ipso Livio certum est; qui . etsi contrariae sententiae faveat, totur lanen vulgo eredi Hannibalem per Penninas Alpes transgressum

quo nomino et Graiae et Penninae Alpes pariter designabantur); neque nagat Coelium, qui punici huius belli temporibus fuerat propior, Hannibali uditum Italiae per Cremonis iugum aperuisse , idem sane quod centronis iugum . sive Alpem Graiam, a Centronibus incultam, ut demonstravit Abauait, ceu es diverses, tom. II. Pag. 165. Vide quoque notas supra pag. 79. Quid igitur mirum , si inter hasce oppositas opiniones Strabo, quaenam earum sibi maxime placeret, enuntiare voluerit 7 Et hanc quidem Polybii non esse sententiam ex historiarum illius libro ΠΙ, apparet, ubi, absoluta iam itineris ab Hannibale consecti

narratione, eum in Insubres statim esse degressum aD

sirmat. Nunc autem si in libro XXXIV Hannibalem Cottias Alpes superasse contenderet , et ita ad

494쪽

DE TRANSi TV AI.PIUM 4 DTaurinos Primo devenisse, aut hic, aut illic indigneci rasset: nec fieri potest, ut Polybius ille . quem sapientem , veri amantem , Sibi Semper constantem , et veterum et recentiorum voces Celebravere ,

quem bonum auctorem appellat Tullius, de Ossio. III, 52 , in ea re tam a se diversus arguaturi Nonne prudentis est critici ad cognitam scriptoris indolem attendere 7 nonne certis nitendum principiis, et evidentibus, nedum disceptationem omnem ex paucis verbis, apud auctores quibus tribuuntur, nusquam apparentibus instituas 2 Talis defensio quid proficit adversus argumenta firmis stabilita landamentis , unoque non inficiando veteris scriptoris loco, qui non desideratur, et quem ostendere ac designare cuivis adversanti in promptu est 3 Hanc quidem opinionem ing niose defendi posse , ipse, quem refelle

re Conamur, recens Scriptor testis est: non tamen en

sicere potuit, ut demonstratae veritatis vel speci cinopinio sua prae se servet. Non immerito igitur hanc tantummodo Strabonis iis verbis expressam credimus; POIybiique verbis,

lib. Id, validum nihil obiici. Quin etiam Straboni

apponamus non mediocre testimonium, Plinii scilicet, qui ait, Hist. Nat. lib. III, cap. I seu 2I : iuxta geminus A*ium fores, Graias atque Penninas: his Poenos . Graias Herculem transisse memorant. Qui etsi non nobiscum sentiat, tamen Livii et Strabonis auctoritatem au toritate sua suspendens, rem in dubio

velinquit. At nostram in partem pondus adiicere videtur ipso Livius, lib. XXI, cap. 43 , suPra Pag. 35, his verbis: utrum Hannibal hic sis aemulus is nerum Herculis, ut ipse fert. Etenim ea sic accipi possunt, ut Hannibal, postquam Graias AIpes , Horculem sequutus, transcenderit, iam se pariter ad

495쪽

Ionginquas expeditiones et muIliplices victorias a cingat. At eniin, dicet aliquis, ab Alpibus statim in Insubres descendere Poeni non potuerunt, si modo Insubria termini ii fuerint, qui vulgo existimantur. Admissa quidem vulgatiori opinione, post superatos montes Hannibal ibat in Salassos, Doriae amnis accolas; sed qui limites hane gentem a vicino Insubrium agro discriminaverint, haud facile desiniretur. Immo illi angustissimam regionem incolebant: nec mirum, si Polybius, cui sane determinati non erant fines Salassorum , hoc ab illis non distinxerit, uniusque nominis appellatione iunxerit, quos olim consanguineos idem insuper iungebat romani imperii odium; ita tamen ut Insubrium, qui maior et numero et armis ρο- Pulus erat, nomen ad Salassos extenderetur, Insubriaque ab occidentali parto Alpium iuga terminos haberet. Quippe veteres , loca quae describunt, non

in partes particulasque secare solent: verum regiones totas generalius complexi omnia amovent, quae Drationis lucem minuero , currentisque narrationis impetum frangere possint i quod quidem ignorantia

locorum saepe, aut parum certa Praecisaque notitia etiam evenit.

Nune aliud obiicit ei. Lelmnne transeunti Graias Alpes Hannibali rre Nempe quoniam Hannibal , traiectis Alpibus,

Augustam Taurinorum triduo obsessam expugnavit, certe, si per Salassos ad eam urbem devenerit, transeunda fuit Doria Baltea, ut Augustam circa Padum quaereret: quod iter nunquam Hannibal suscepisse , tres totos dies in ea urbe obsidenda, qua expugnata nihil fuerit prosectum , consumpturus , nedum sestinaret ad Ticinum, antequam Romuni ab adversa ripa infesti exstarent. N

496쪽

Haec infra etiam addit: α Quum volentes in amicitiam non venissent Taurini, unam eorum urbem,

gentis caput, cinxit copiis vique inpugnavit: unde Hannibalem per Cottium saltum transisse demum patet. Augusta enim Taurinorum, in quo Ioco Padus et Doria confluunt, sita. progredientibus ultra Poenis obstabat, ideoque oppugnanda necessario erat atque exscindenda: quid vero, si per Salassos transierint ' MHanc obiectionem aptissime refellit scriptor nobis iam antea citatus Ahavail: α Taurinos, inquit, foederet unctos cum Romanis, Hannibali primos, inter Italias populos, Obstitisse , ex omnium Consensu Certum est; non autem ex hoc sequitur, in Italiam degressum iid Taurinos esse, nedum ad Salassos, quos certe primos adire debuit: praevidebat enim Taurinos insultu custodiendo vigiles fore, laec facilem, ne ulla quidem defensione tentata, aditum daturos M. Immo eorum urbem oppugnari, etiam Graium imgum transcendentibus Poenis , et rei militaris ratio , et exercitus Italiam invadentis salus postulabant. Primum enim revocemus in memoriam Hannibalem non statim ab Alpibus in Taurinos in stis signis imCurrisse ; verum stativis placide et composite habitis donee sessa et squalida itinere corpora milites cur rent, resectisque viribus animos Paulatim reSumerent,

tunc demum in hostes movisse per Eporediam IMMO, quae viginti quatuor millibus passuum ab urbe Taurinorum aberat. Taurinos, quibus tunc bellum adversus Insubres motum erat, invitatos ad foedus, renuentesque statim ipse, ut Insubrium socium de-Cebat , armorum vi subigere statuit. Prudentis enim consilii erat, nullos habere a latere, aut a tergo, Bomanorum amicos, qui et sestinantem in agrum romanum iucursionibus vexarent, aut si fortuna minus in

497쪽

EXCURSUS

decertando savisset, recipienti se ad Alpes itor pi δε- hiberent. Quin etiarn volebat vir quam militaris lampoliticae rei Peritus terribiles pro negata amicitia

Poenas expetere, ut maguo simul exemplo terrorem

ceteris incuteret populis, animosque sociorum incitaret ; haud sane ignarus fama plerumque bella con- siet , et timcntes iam subactos esse. Itaque gens illa, paucis diebus excisa, quasi omen totius belli apud si . nitimos ita valuit, ut omnes ultro Sese Poeno dediderint. i inminutumque laboribus ac periculis exercitum valido et fideli supplemento adimpleverint. Nunc autem quuin obiecta diluisse, quantum in nobis suit, videmur, quibusdam novis observationibus opinionem nostram sulcire tentabimus. Etenim praeterquam quod Poenis per Graium iugum tendestitibus nihil inlidiarum et impetus timebatur, via quoque leniori et faciliori tramite, nisi quaedam Ioca abrupisset subita vis tempestatum, demittebatur: quod

quidem perleve argumentum ob id tantum memor mus , ne quidquam firmandae sententiae idoneum omisisse arguamur. Ecce aliud maioris momenti a clari simo mitio allatum: scilicet vetus illa nix intacta, quam Polybius pariter ac Livius memorant, non in

Taurino saltu uSquam eo tempore occurrentem. Sic

498쪽

inais de nei ge ancienne. La ne ige ne se ut Se Con Serdia ver toute l'annue quo dans les passages sori et is vcs, ou dans des siluations particulieres, telles qu'onis en trouve dans Ies hautes montagnes, Ou des ava- ,, lanches qui descendent des saces escarpees accura mutent des masses considorabies de neige, qui n'ont a pas te temps de landre avant Ie retour de l'lii ver. γγ Ce cas particulier se rencontre a Ia descente du a petit Sa int-Bernarii. IaIpse quoque De Mussure, nivem in Graiis Alpibus intactam ex hieme permanere testatur; Cuius verba sunt: Gon volt Ia au-dessus du village de La Tulle, a des amas de nei ge qui se soni conserves depuis l'hu a Ver, et qui sorment des ponis fur ce torrent. MVenio ad rupem incendio torrefactam, et infuso aceto putrefactam. Hanc narrationem alii reiiciunt, alii tuentur; plures utriusque Sententiae proPugnatores citantur supra in notis Ρag. 74, sqq. II is testimoniis quaedam addenda hue conseram; primum re ΙΙ vesulte d'expctriences saltes en I 8 7. par M. Don-,a go is d'Embrun, quo te vina igre bovillant, memo,1 1'eau incandescente, calcine toute rocho qui n'cst

a Pas primitive, et qu'On peut alors y ensoncer des a pics et des coins , qui y Dayent un PaSsago. Livio quoque fidem omnino adhibent te Mamuis de Sumt-Simon, et Ioannes misiare; sed eam opinionem in primis impugnat Deluc, histoire si passa

499쪽

EXCURSUS

ge des Alpes, P. 234, Sqq. Equidem narratam a Livio,

et Iuvenale, Sat. X, v. I 55, subulam ex populi or dulitate et ignoranti admiratione ortam esse existimo; cui tamen aliqua potuit causa subsistere, sive Poeni ad resolvendam nivem et glaciem, sive ad frigus levandum magnos ignes accenderint. Iain satis ea sint ad constituendum iter, quo Hannibal Italiam penetraverit, scilicet per Graias Alpes. Quippe declinare debuit Taurinos, qui, si saltus sibi

maxime Cognitos, et continuis cursibus exercitos pr Pugnassent, non incassum sane in Poenos subeuntes

rela immisissent. Quis vero credat ducem militiae peritissimum, cuius mens Romanos integro bello nusquam ante Isialis pisibus aggrediendi praedicatur, infestissimae viae periculis exercitum temere et inutuli ter obiecisso i quod centurio, quod miles gregarius nunquam profecto fecisset, Hannibalem illud commisisse 2 Scilicet hac ductus suisset a Magalo Boiorumque legatis, qui sane non ignorabant, quomodo Taurini in Romanos animati forenti Et ipsi illi Romanorum socii, qui oblatum a Poenis laedus adeo constanter reiecerunt, hostes tamen fame, frigore, viae laboribus omnimodis debilitatos, contusos, et ab ipsis Alpibus iam prope victos, amice et hospitaliter passi requiescere, Spatium reficiendis viribus

dedissent, imminentemque Cupiti suo procellam ave tere non tentassent, antequam in ipsorum perniciem dctonareti

Non igitur istud Taurini, non istud Hannibal agere potuerunt. Atqui ea certe Poeno placuit via, quacilius et facilius deveniret ad populos , Romanorum iugo de ligatos, et iam dii luin desectionis tempus circumspectantes , ideoque dignos, qui sequerentur in proelia Hannibalem illum , iureiurando adactum,

500쪽

PARS POSTERIOR.

Postquam Hannibalem, Herculis nemulum, per Alpes Graias in Italiam descendisse pro certo habemus , illud superest, ut, quam potissimum viam ubRhodano et Isara confluontibus ud radicus Alpium se quutus sit, inquiramus. Et quidem Livius , qui iam nobis minus probabilem opinionem sequi Visus est, hic quoque nullius adiumenti crit; oiusque vestigiis,

quae primo deseruimus, non tunc demum insistemus, quum a nostro prorsus alienum Poenorum iter variis descriptionibus adornandum suscipit. Polybius vero, quo auCisre per Centrones Carthaginiensem exercitum demisimus, ipse nos in ambiguo fluctuantos deserit.

Quippe a Rhodano ad Alpes sintula praetermittens, impetu aet quasi saltu lectores abripit, ob id tantum aliquoties moratus, ut itinerum longitudinem, quibus intoicata fuerint obstaculis, quali in solo Sit pugnatum , summatim enuntiet; at dum bellicis tantum rebus intendit animum, nomina Iocorum , ubi Ene sint gestae, Silentio praeterit. Nihil igitur corti nobis de hae re auctores reliquerunt. Vnum restat, ut maxime probabilia inquiramus, Et artis criticae sacem sequuti, si non vera, at saltem veris simillima meditando ex

tundamus.

Vir apud recentiores clarissimus Delac, dum Poenorum agmen ab Insula ad montes deducit, singula , quasi ipso intersuisset ordine prosequitur, minutamque rerum enarrationem quibusdam minime praecisis Polybii verbis subtiliter apponit: qua in operis parte, quum sagacissimum ingenii acumen Emineat, dolendum est omnia incerto, quin etiam salso Principio inniti, scilicet Isaram a Carthaginiensibus esse

uaiectum: cui opinioni neque Polybius, neque Livius

SEARCH

MENU NAVIGATION