Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

I4o Prat. ad Insiit. I iis. Lib.I. TD. x flinxit , maximam scilicet, mediam, minimam . Nobis cum Paulo triplex hic erit capitis deminitio, maxima scilicet, qua libertas amittitur ὁ --dia , qua jus Civitatis intercidit ἔ minima, quae jus in familiam adimit. De singulis pro instituto videbimus, IV. Quod ad primum igitur, maximam capiatis deminutionem subibant olim, qui justam sedivitutem adirent, seu ob captivitatem tu justo hebio, seu ob legis poenam ea contingeret. Quapropter ea conditione censeri placuit ab hoste captos, eosque, qui censum, vel militiam subterfugerant,& , ne fingulos memorem , qui ob crimen admissum servi poenae fingi jubebantur. Ejusmodi erant, quibus per sententiam iudiceretur extrema fati necessitas , quique ad metallum, aut ad bestias damnati sorent l. tili. θ. de capit. minur. . g. r. h. a. Ita autem damnati cives poenae servi necesserio fingendi erant, ut, salvo jure publico, crimina puniri possent. Nimirum legibus sacratis non nisi centuriatis populi comitiis civis aut capite pinniri , aut in servitutem detrudi poterat . Vide Imcob. Gotho resti si in prob. ad tab. 9. Contra pinblice intererat. , extra comitiorum solemnitatem crimina quaedam morte, vel servitute punirii Proeinde juriscon sulti novi juris callidi repertores fictio. nibuς suis sacratarum legum reverentiam eluseruntis Nam quoties facinus quis perpetrasset, quod mor te puniendum esset, opportune fingebant , digni tatem Romani civis amisisse malencum ; servum igitur evasisse poenae, quam meruisset. Fictione haud absimili utebantur, ubi in servitutem civis detrudendus esset. Ita qui militiam subterfugisset, ipso criminet stivum Ovasisse ceasebant, quia

142쪽

De es t s deminutione'. 141 helli periculum non adiisset, ut libertatem suam tueri posset. Vide Huber. digress. g. 8. & Gerard.

Noodi. probab. g. I 2. Hinc autem facile intelliges, cur capite damnati olim promiscuam quoque honorum publicationem subirent. Cum enim te vi censerentur, eorum bona omnia veluti jure peculii pertinebant ad fiscum l. I. F. de bou. damnat. Tantum in pannicularia causa ipsum carnificem praeferri placuit l. 6. Feod. Quatenus tamen apud nos hodie ad fiscum damnatorum bona pertineant,

exponetur tu iur. Regn. libr. I. tit. Io.

U. Media, seu minor capitis deminutio adimebat tantum jus Civitatis. Proinde qui eam per sententiam subiissent, liberi quidem jure Gentium Credebantur, neutiquam vero ex jure Quiritium reorum enim in numero ultra non censebantur,

sed peregrini fiebant Cicer. pro Caecin. 33. Infra ostendam libr. 2. tit. I. dominium firmum, ac sta bile ex jure civili originem suam agnoscere. Cives igitur per mediam capitis deminutionem peregrini facti statim post sententiam rerum suarum dominium amittebant, eaeque statim publicabantur l. I. princi 1f. de bon. damnat. Adtiva quoque,& passiva, quam vocant, testamenti factio ex jure Civitatis proficiscitur. Proinde ob mediam capitis deminutionem in peregrinitatem redacti ciues neque testamentum scribere poterant, neque ex aliorum testamento capere. Pietas tantum in.

ter mortales suasit , ut ipsis alimenta legari possent l. 15. ff. de interd. 2' releg. Quatenus ta- , men ejusmodi hominibus jure novissimo competat testamenti factio , latius enarravi in jur. Regu.

VI. Porro apud Romanos olim sola aquae, Miguis

143쪽

141 Prael. ad Insiit. Just v. Lib.I. T t. XVI. Ignis interdictione cives mediam capitis deminu. tionem subibant, Sc ad peregrinitatem redigebantur: relegati enim seu ad tempus , seu in perpetuum cives pergebant esse l. 2. F. de public. iudic. Si

qui tamen olim crimine suo ad peregrinitatem redigendi forent , adversus eos exilium non aperte quidem irrogabatur. Nam vetustissimum jus RG mar fuerat , ne quis invitus Civitatem amitteret Cicer. pr. dom. 29. Proinde , aliquid excogitandum fuit, quo cives exulare viderentur ultro. Eo deventum est igitur, ut, quos exulare vellent, eis tecto, aqua, igne interdicerent Cicer. Ioc. cit, go. Ita autem interdicti , ademptis neces.sariis vitae subsidiis , aut Romae mori debebant, aut alteram ultro Civitatem amplecti. Ita igi. tur id unum interdicto supererat , ut in aliam Civitatem curaret se recipi. Uerum, si factum id esset , Civitatem Romanam statim amittebat exul. Neque enim Romanae leges sinebant, in duabus Civitatibus civem censeri quempiam. Hinc Pomponius Atticus Civitatem Atheniensem comstantissime recusavit. Videbat enim, jus Civitatis Romanae se amissitim , si ad Civitatem Atheniensium pervenset Cornel. Nep. in jutic. Tecto autem , aqua, igne interdicti libere , qua vellent, Vagari poterant , modo ad ea non accederent loca, quibus per sententiam interdicti forent Cicer. ad Attic. 3. 3. Hinc in I. s. ff. de interd. res gai. interdititio isthaec lata fuga dicitur, quia scilicet interdicti late vagari poterant, neque certis

locis eorum exilium coercebatur. Cons. Noodi probab. libr. 3. c. 3.

VII. Atque per has quidem ambages olim i rogatum fuit exilium , ut in flagitiis coercendis

144쪽

De capitis deminutione. - 143Majestas civium Romanorum oppugnari non vi. deretur . Verum ubi Augusto delatum fuit rerum arbitrium , is, ut securitatem adversus exulei sibi pararet , suasu Liviae aliud exilii genus

excogitavit. Livia scilicet verebatur , ne exules quidam potentiores in libera illa vagandi licen. ia aut adversus Augustum , aut de restituenda Republica conjurarent. Ea de causa Augusto sua. sit , ut exules ingenio turbidos in insulas juberet avehi, ibique militum custodia contineri . Rem narrat Castius libr. 33 Ita novum exilii genus enatum , idque deportatio in infulam appellatum fuit. Falso autem docuere complusculi , depor tatione in insulam introducta , vetus exilium per

aquae , & ignis interdictionem irrogari solitum

exolevisse . Sub Principatu enim sexcenta occurrunt veteris interdictionis exempl4. Rem totam

apprime probat Marciani locus in I. s. F. de interdict. oe relegat. Nam diversas exilii species ibi exponens jurisconsultus sic scribit ex emenda. tione Gerardi Noodi. probabit. 3. g. Exilium du-

pDη est, aut certorum locorum interdicitio, ut lara fuga οῦ aut omnium locorum praeter certum locum , ut insulae minculum. Proinde perperam quidam in a. instit. h.c ubi diversae exilii species memorantur, particulam vel delendam existimant, ut probent, jure novissimo exules omnes in insualam deportari. Eos redarguit ipse deportationis scopus . Nimirum , ut vidimus, deportatio ab Ain gusto fuit inventa, non ut exilii poenam exace baret, sed ne adversus incolumitatem suam con-jurarent factiosi exules. rii quis exulum igitur tuto negligi posset, is pimiebatur veteri aquae , di

145쪽

r 4 Prael.-Instit. Iustin.'Lib L. Tit. TVLignis interdictione, neque in insulam sub custodia

militum deportabatur. VIII. Ex dictis hactenus aperte liquet, depo talionem in infulam arcanum quoddam principatus fuisse, ejusque veluti munimentum . Inde autem sacile intelliges , cur ea a solo Principe Schodie sit irroganda, & olim irrogata fuerit. Praesides enim, aliique jure gladii magistratus armati, licet jus gladii haberent ι.ε. h. 8. V. de inc. pr sid. deportationem tamen exequutioni mandare non poterant l. 2. I. f. de poen, Ad tuendam scilicet Principis incolumitatem ab initio suo depor. tatio inventa fuit : ab iplo igitur Principe definiendum erat, an oporteret deportari quempiam,R quae reum insula opportunius coerceret. Rem apprime probat Ulpiani locus in t.6. i. g. de interdict. oe relegat. Ibi enim praesides instruens, quomodo versari eos oporteat in deportationis neri potio, ita scribit juris conlultus. Praesides probinciae , quoties aliquem in insulam deportandum pu rent , hoc ipsum adnotare debens : nomen vero

eius scribendum Principi, ut in infulam deportetur: sc deinde Principi scribere , missa plena opinione, ut Princeps aestimet, an sequenda sit eius fententia, deportarique in infulam debeat e medio alltem tempore, dum scribitur, iubere eum debet tu carcere esse. Sed in re manifesta otio abuti nolim. Quatenus autem apud nos hodie obtineant veteres deportationis effectus , latius enarravi iu

IX. Minima capitis deminutio jus tanturn sanailiae adimebat s. g. b. t. Id autem fiebat olim per mulieris in manuis viri conventionem, ad optionςm , emancipationem. Veteri enim Roma

norum

146쪽

De capitis deminutione. 14snorum jure seu per matrimonium mulier conveniret in viri manum, seu quis in adeptionem daretur a patre, seu quis a parente emanciparetur, jus in familiam amittebatur. Verum nuptiae per conventionem in manum diu ante Iustinianum exoleverunt. Per emancipationem vero idem Augustus jus in familiam amitti vetuit L ult. C. de emancip. liber. Proinde ea hodie capitis deminutio videri non debet, sed nudus actus legitimus, quo, salvis familiae juribus, patria potestate quis solvitur. Denique quod ad adoptionem, per eam hodie jus in familiam non semper intercidit ob ejusdem Iustiniani constitutionem in L Io. C. de adopr. Hodie igitur adoptio capitis deminutio censenda erit, si ea ab ascendente materno , Vel paterno fiat secundum ea , quae supra monuimus tit.

xi. Ceterum si ita fiat adoptio, ne per eam quidem jus legitimarum tutelarum hodie perit. Nimirum per adoptionem e familia exeuntes liberi jus quidem agnationis amittunt jus tamen cognationis retinere pergunt h. 3. insit. de legit. Quantulet. Iure novissimo agnatis , &- cognatis tutela

aeque desertur novell. II 8. m. s. In adoptionem

igitur dati liberi jure saltem cognationis tutelam

147쪽

TITULUS XVII.

De tegitima patronorum tutela.

IN legibus duodecim tabularum de sola abat,

rum , gentiliumque tutela cavere Decemviri. Proinde ea tantum tutela legitima existimata fuit, cum ex ipsis legum verbis originem suam ha ret . Uerum ex agnatorum tutela vere legitimatres alias quasi legitimae tutelae species per legis Decemviralis interpretationem deduxerunt jurisconsulti, patronorum scilicet in libertos impuberes, parentum in liberos ante pubertatem emancipatos, fratrum denique , si post parentis mortem frater emancipatus impubes esset. Eas autem quasi legi. timete tutelae species invexere jurisconsulti, a legitimis hereditatibus argumento deducto. Nimirum in duodecim tabulis tutela proximioribus heredibus delata fuit. Ut enim infra liquebit, agnati, Asentiles ad tutelas vocati heredes quoque legitimi intestatorum erant. Ita legis sententiam prosequuti jurisconsulti hanc in jure statuere regulam; quos hereditatis defertur emolumentum , eo oe tutelae onus redire debes. AEquissimum enim est visum, incommoda sequi eos, quos commoda sequerentur. Hinc totum tutelae negotium ex legitimis hereditatibus actimat Ulpianus, &, nisi quid obstet, heredibus proximioribus tutelas deferri scribit iui 3. h. 7. F. de legit. tutor. Ita per hereditatium consequentiam primum excogitata suit patrondrum tutela in libertos impuberes. . Si patroni mortalitati

148쪽

De ex rima parentum sutela. 147tati cessissent, ab hereditate etiam argumento desumpto, libertorum tutelam patronorum liberis deserri placuit. Nam in duodecim tabulis in in. testati liberti hereditate non tantum patroni, sed eorum quoque. liberi praelati suerant f. un. h. r.

Atque haec de prima quasi legitimae tutelae specie delibasse sussiciat.

De legitima parentum tutela.

ALtera quasi legitimae tutelae species parenti

competit in liberos impuberes emancipatos. 'Qui enim filios, nepotes, aut deinceps alios pubertate minorqs emancipant, ob hereditatium quoque consequentiam eorum quasi legitimi tutores videri debent ι. g. β. Io. F. de legit. tui. oeun. Ar. Nimirum emancipatus olim a patre filius respectu patris parum a liberto aberat. Quemadmodum enim manumissus a patrono libertus ab eo libertatem accipiebat , ita emancipatus a parente filius sui juris evadebat in Civitate. Ita exemplo patroni pater ad filii emancipati hereditatem admittebatur. Ab hereditate autem argumento ideducto, ad patrem quoque redire oportebat tintelam in filium, quem adhuc impuberem emanc, passet q. unis. h. t. II. At vero jus veluti patroni parens in emamcipatum impugerem nanciscebatur . si in emanci . patione fiduciae contractus intercessisset. . Fiducia enim .omissa, postremo filium manumittebat em

149쪽

r48 Praeἰ. ad Insiit. Iustin. Lib.I. Tie. XIT.ptor extraneus: ita ab eo filius libertatem videbatur aecipere. Non minus igitur in hereditate , quam in tutela emptorem extraneum praeserri Gportebat Ulpian. fragm. I I. s. Sed haec hodie semstra quaeruntur. Iustinianus scilicet omnino vetuit, ne per Ictas illas venditiones porro emancipatio.

nes expedirentur l. 6. C. de emavat. Liber. Exinde igitur impuberis emancipati tutela patri tan.

tum delata fuit . ..

TITULUS XIX.

De fiduciaria tutela. OB hereditatium consequentiam quoque tertiam quasi legitimae tutelae speciem liberi in pote.

state retenti exercebant in fratres emancipatos post obitum patris, qui filios adhuc impuberes eman. cipasset ε. un. h. t. Nimirum pater emancipans jus veluti patroni nanciscebatur in liberos, quos emancipasset. Fratres igitur in potestate retenti veluti patroni liberi censendi erant. Ad eos amtem per leges duodecim tabularum veluti patroni filios fratrum emancipatorum pertinebat hereditas. Ad eosdem igitur redire oportebat fratrum emamcipatorum tutelam, qui adhuc ἰimpuberes emancipati forent. Hanc fratrum tutelam fiduciariam appellat Tribonianus d. un. h. t. quia ad eam fratres admittebantur, si pater emancipans interposuisset in emancipatione fiduciam. Olim enim, si fiducia fuisset omissa, ne ipse quidem pater emancipans ad emancipati tutelam admittebatur.

150쪽

De Attiliano tutore. 149 Sed ea de re plura desino. Nam jure novo proximb agnationis jure impuberis emancipati tutela pertinet ad ipsus fratres post patris obitum. Hodie scilicet per emancipationem jus agnationis non amittitur L uit. C. de emanc. liber. Fratres igitur aetate majores post parentis mortem tamquam agnati proximi tutelam fratris emancipatigerunt.

TITULUS XX.

De Attiliano tutore, oe eo, qui ex lege Iulia, o Titia dabatur.

TErtia 'tutelae spe es datiυa dictitari solet,

quia jussu legis a magistratibus datur . Si enim testamentario, & legitimo tutore eupilli careant , eis magistratus ipsi tutores constituere debent princ. h. t. Locus autem dativo tutori patet , s neque testamentarium , neque legitimum tutorem pupillus habeat. Ex regulis enim Romani juris tutor testamentarius praeserri debet legiti. mo , legitimus dativo. At vero legitimus tutor dativo tandem praesertur, si tutor testamentarius neque adsit, neque speretur. Nam licet speretur tantum tutor ex testamento , ad legitimos tutela non redit, sed tutor a magistratu dabitur. Quapropter si sub conditione, vel post certum tempus datus si testamento tutor, ad temporis, vel conditionis adventum usque non ad legitimos tutela deveniet , sed tutor a magistratu constituetur l. II. f. de resam. ruul. o h. i. h. t. Id suasisse

SEARCH

MENU NAVIGATION