Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

8o Aug. Mascardi potuistis, Quirites. Quae amicorum luteris ad me perlata cum essent, infelici nebulonum petulantiae vehementer indolui; quae cum proprij moeroris alimenta in aliena scelicitate posuerit, veneno pascitur voluntario, criminum suorum simul machinatrix, & vindex. Illa ego vindemialis licentiae iurgia, proborum hominum miseratione digniora, quamizβ- odio , ad autorem Eliogabalum resere-

ru, fuerit a turpitudine, ac foeditate seiu Mis. ctum, qui fieri poterat, ut in verbis honestatem, in oratione verecundiam praeseserret λ.Atque utinam imitatoreS, nimis oppido diligentes, hodieque noth haberet scelerum princeps, principum stellis; non esset cur in delubris errantes potius, quam orantes Sicophantarum greges, ludicram, in calumniarum seria commentatione operam luderent; ea te mere viris honestissimis appingentes,

quorum ipsi supplicia, detestabili morum immanitate venantur. Quae cum

ego in patria sedulo cogitarem,tum maxime in Urbe me esse sentiebam, ubi surias illas sola sortunae, atque constantiae soliditate domabiles,in me qualis qualis

opinione virtutis armauera:quas uno in urbem reditu velint,nolint, ita compescui, ut nunc demum vana esse mendach

122쪽

Romanae Dissertationes. II machinamenta fateantur, &, doleant. Erubescerent etiam si liceret, sed quis pudor sit illis, quorum a fronte frons abest Θ Verum ut haec omnia me ab urbe nunquam digressum, urbanae dixerim an inurbanae dicacitatis obiectu testata sint, assidua tamen de perturbationibus animi meditatio, de quibus anno sup riore multa diserui, plura in posteriunexplicanda reseruaui, ita me in hanc aulam compellebar, ut iam tum a sordido vindemiae spectaculo, mentem ad VOS, vocemq; traduceret . quod ut tunc animi ad obsequia vestra properantis pri s gio factum est, ita nunc demum ex insitituti mei ratione libentissime persequor. Et quoniam quaesitum olim a nobis fuerat, utrum certis quibusdam signis a natura deseriptis in corpore, ad Occultas animorum aegritudines indagandas via

coniectoribus aperiretur; controuersia

de Physiognomice vicuinq; profligata, vobis spectantibus, atque ut spero non improbantibus, manum porrigo Chiromanti.

Inter docta sceminarum deliramenta, quibus sapere satyram suam docuit Iuuenalis, illud eruditae genus illecebrae noomittit..quod Chiromantes attingit,. - sortes ducet , stontemque manums

123쪽

nimirum tam alte insita mortalibus esta natura sciendi cupiditas; tam ei natό in diuinationem ferimur, specie diuinitatis, ut intolerabili opinionis errore, veritatem ipsa vix intelligentia perceptibilem , ac semper lubricam, manibus

tenere nos, arcteq; constringere somniemus. Lenam nescio quam apud Plautum in Asinaria, oculatas meretricum manuSappellasse iam; didici; hoc autem quia nullius sequi fidem consueuere, sed pra

senti tantum pecuniae , quam tangerent. Credere 2 at e manibus tam constanter

doctriIIam haurire, tanqua a libro,illa sidentidem intueri, areolis tumescentCS, notis inscriptas, lineis exarataS, planetarum tum caracteribus, tum potestatibi bus designatas, ac proinde fatorum interpretes , hominis est oculos lapidibus appingentis , aut ultro in alieno lumine.' caligantis. Longas Regibus, atq; Prin-n.ι- cipibus manus esse in loco docuit inge- ad pa- niosissimus poetarue vere, sed pro prin-xiήem. cipum sertuna, atq; superbia satis anguste. Praeclarius Seneca, Vtinam Verius, utpote in aula diutius educatus, & proximus Principi. Is ergo dum Neronis clementiam nondum in saeuitiam degenerantem commendat, ipsum ita loquentem inducit. Ego ex omnibus mor

talibus placui, Massive sum, qui in terris

124쪽

Romana Disertationes. 8 Deorum vice fungerer; ego vita, necisque gentibus arbitrer ; qualem quisque sortem, satumque habeat in manu mea positumes.'Magnifice. Atqui uniuscuiusquo

mortalium manibus suas sortes Chiromantes inscribit, non aliunde a Principuarcessendas imperio. utrumque stolide; in manibus enim tuis sortes meae, Rex Va- tum cecinit, Deum alloquens, sortis cuiuscumque arbitrum, & artificem. Quia tamen curiosa haec natio praestiagiatoruna, diuinatricem manuum inspectionem obstinate propugnat, atque ubi rationibus destituitur, Aristotelis,adeoque diuini Codicis testimoni js rem urget; ut ipsos proprijs in castris veritatis armis caedamus, age, & eorum ineptias ita afferamus in medium,ut ineptire illi, si velint,desinant, nos nunquam velimus incipere.

Et primo quidem, ne per ingenij Iasciuiam nodum reperisse potius , quam inuenisse dicamur, nobilis inter Chiromantes nugator artem sine arte ita desi-. nit, Es,inquit, Chiromantia scientia quadam, qua ex sensibilibus manuum signis, ui.=I.

hominis fortunam, propensiones eius vase a. Chs-rias, naturalesque assectiones cognoscere rom.

possumus. Cum enim sapientissimus huius uniuersitatis molitor Deus, volucri- bus,catcrisque animantibus nescio quas L. Chi-D O prae- ν-. .

125쪽

84 Aug. Mascardi

praesensiones indiderit, quibus, aeris, ut ita dicam, seditiones,caeli grauitatem, ac serenitatem, & sibi praeuideant, & alijs

certo corporiS motu praedicant; an non decuit hominem, animal admirandum, vel ut loquitur Zoroaster, naturae miraculum confidentissimae, imminentia sibi vel commoda, vel discrimina persentiscere, atque in manuum caracteribus, ipsis oculis quodammodo contemplari pan lineas illas numero multiplices, sectionibus varias, figura diuersas, ordine dissipatas,quibus hominum manuS, non tam naturae ludentis ingenio, quam Dei sutura docentis imperio exarantur, frustra mentiemur, otioseque descriptas pan non infantes, in hanc mundi auram recenter expositi, sortunae manus prius explicant,quam soli oculos; ut parentibus fiituras vitae vicissitudines,quas Ve bis adhuc non possunt,hac veluti manus ostentatione praenuncient Nimirum easdem vires, quibus coelum ad mortalium , vel felicitatem, vel perniciem natura ditauit,sic in manus hominum tra-stulit, ut praeter lineas, ipsis etiam planetis arcolas, montesque distinxerit; ex qua coeli, manusque admirabili consensione facultas demum diuinatrix erumpit: Ita videlicet Chiromantes philosophatur; ampullose nimirum,ac splen

dide;

126쪽

Romanae Dissertationes. 8s dide, ut pote qui planetas ipsos, sine

magica excantatione coelo eXςludant, manibusque concludant: quos ideo e rantes iure appellauit antiquitas, quia errantibus viam sternunt,& ad errorum tenebras, ipsa luminis infelicitate deducunt . Hominum manuS ego etiam, cum viris sapientissimis, tanquam exquisit' diuinae mentis artificium exosculor, admiror; sive enim organum organoru, deflexa tantisper Aristotelis voce a d Elissimo Aquinate, nominentur; sive rationis. sapientiae ministrae a Lactantio dicantur, quae in solo homine, ut Gai

nus obseruat, reperiuntur; 1 rito apud Arrianum Stoicorum princeps exclamat ο θεογ, o, ἡMῖν ,

magnum, o pollentem Deum esse, qui nobis dederit manus. Non inde tamen iIlas diuinatione, atque adeo diuinitate donauerim. Sit haec insana Chiromantum apotheosis,qui dum tam perdite de ui nibus argutantur, nae illi ex tot interse ctae manus veluti proscissae telluris sui cis,mendacia,in messem colligunt,sponsionibus diuites, euentu mendici; & ut est genus hominum semper infaustum Jnon raro in infelicitatis denuntiationeste lices. Vitalis scilicet linea illa est;

haec a natura nomen,haec ab he pate mutuatur; mensalis illa dicitur, haec rascet-

127쪽

D Aug. Mascarditac audite monstra vel ipso nomine ba bara , & detestanda;) Saturninam hanc appellant, sorores alias; quae artis insipientissimae, si Deo placet, vaticinationes absoluunt. Quid quod galaxiam , seu lacteum circulum, ad mentis leuit tem significandam,ab extrema manuS lia . nea ad auricularem producunt,non tam minuto innoculatum sidere, atque distinctum, quam densa praestigiarum nu-he suffusum, ac coecum Θ quid quod Veneris cingulum comminiscuntur λ ain vero λ cingulum illud Cupidinis igneis temperatum, atque recoctum; in poetica, hoc esst in vanitatis officina, fabref etum ab Homero blanditijs, illecebris, voluptatibus libidinose conflatum p Illo ipso, inquam, hominum aristissimEmanuS coarctarunt, ut necessitatem intemperantiae praetenderent, dum Volun-aaS Venereis quodammodo vinculis allivata , vel ipsis manibus inuita protrahuetur in libidinem, mancipium impurita- Jtis. Perditissime nebulonum, an non Oportuit suspendiosum te Iunonis laqueum , in quem collum indueres, tibi composuisse, dum haec opinionum po tenta, uniuersae nequitiae faber, tam im- rudenter excogitas Θ Video tamen, quorsum Chiromantes euadat: ad Ο cultam siderum vim, tanquam ad det,

128쪽

Romanae Dissertationes. 87rantium commune perfugium, prodigia resert sua ; atque ideo manum stellis in- , farcit. recidit eodem L Ad casum quidem seruntur vota mortalium, sed cur olim vertice serire fider aut digito coelum tangere contigisiui, is humanae so tis conditionem supergressus , stelicit tem suam in tuto locauerat. Chiromantis stellas manibus e coelo diripit, quarum igne, luteis, ac plane lutulentis comentitiae artis simulachris , Prometheo

melior, vitam inspiret Quod si diuinae Apocalypseos concinnator ,in Dei fili,

manu septem olim stellas contemplatus est; totidem unicuique nostrum Chiromantis benigne largitur. Verum sidereas horum ineptias libenter exagita ''. rem, stiloque confoderem, si extra ho- idiernae dissertationis angustias evagari :me,Velaoci maiestas, vel Auditorum di gnitas pateretur .. Illud tantum attigis.

se sufficiat, ad lubricam Chiromantum De La

fidem ob oculos collocandam. Ita areOlis,sive regionibus Planetarum in mani- bus designandis,tam variς sunt,tam desis sita crepantes, distractaque seritentiast, nul- videlum ut ego Planetarum,arbitrer descen- Gesti surum,ad occupandas sedes,vel ipsa ambiguitate suspiciosas, ac sermidandas, quid enim si loco cedere eorum aliquis

geretur Z Cocles siquidem detestata

129쪽

Marta Deir.

religiosis auribus nomina ignominiae causa liceat usurpare) Tricassus ab In dagine , Taisner , alijque monti pollicis

Venerem,auricularis Mercurium, Tria guli spatio Martem praeficiunt: at Ruia fiis Ephesius,Tiberius, atque Cardanus montem pollicis Marti, auricularis Veneri, triangulum Mercurio tribuerunt. Facessant igitur inconstantis ludibria disciplinae, a sapientibus viris explosa; religiosis legibus execrata, & ad pernOstendas latentes animorum perturbationes, firmioris adhibeantur argumenta doctrinae . At Aristoteles Chiromantum artem suo veluti suffragio commendauit. audio, & cum doctissimis aetatis nostrae Philosophis duplicem statuo Chironiantiam. Alteram quarta Physicam dicunt, PhysiognomicCS cognatam, ac partem: sideralem alteram,& Astrologiae peccatis obnoxiam. Pri mam tanquam bonae, ac malae valetudinis indicem, & quae humanorum constitutionem corporum , praesertim linearia longitudine, atque profunditate metitur, Aristoteles merito probat; secundam ne nomine quidem, aut appellatione dignatur. Si ergo ex latitudine linearum,ac longitudine plurimum inesse homini caloris, ac sanguinis ingeniose

soni cias. quae Riorem, ac sanguinemis

130쪽

Roma a Disertationes. 89 comitantur ijs in lineis ducibus deprehendes . Si manum hispidam, atque ast Pere ubique fruticantibus pilis hirsuta tanges, cum sanctissinam, ac coeco sene, manum Esau, hoc est mores agrestes, ac plane subrusticos recognosces,nec blanda tibi vox delicati adolescentis imponet . at optimus veritatis interpres Iob ait, qui in manu omnium hominum signat, ut nouerint singuli opera sua. In Iobi historia verba illa non diffiteor inueniri; verum nec a Iobo dicuntur, & in eorum interpretatione aut fallit, aut fallitur Chiromantis . rem pluribus non inuolvo ; Franciscus Valesius in sacra Pliselosophia, Martinus Deirio in magicis

disquisitionibus, & Ioannes de Pineda nuperrimus Iobi Scholiasses , solide docent , verba haec non magis ad Chiromantes pertinere, quam horrida coeli tempestas agricolarum laboribus inimica,ad lineas, aut ad areolas Iouis, Martisve pertineat . . 'Atque hactenus de peregrino Chiromantum studio disputauimus , utinam vobis extra chorum saltare visi non simus . In orbitam igitur redeamus, &oratoriam Chiromantiam, non peruu gatam quidem, atque protritam, elo quentiae tamen mirabiliter ancillantem obiter explicemus. Aio igitur genus quo

SEARCH

MENU NAVIGATION