Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

73o Aug. Massardi adhuc grauioribus curis obnoxiam, ni hil de matris lacrymis, frugibusque sollicitam; & ab imminenti sibi discrimine

securam potius, quam tutam. non longius abibo. Egregius morum formator Plutarchus, cum Virginibus illis scriptorem comparat,cuius dictio suxa, mi nuti lusus,digressiones ineptae, affectatae rerum descriptiones , nullum sine epitheto nomen, putida periodorum. rotundatio, picturata elocutionis species, sine succo , sine sanguine ; ac propterea subito interitura. quae omnia animum arguunt levem, inconsultum, subsultan item, vanis rerum imaginibus addictum,sormae, quam famae amantiorem; qnippe Helenam, quam bonam fingere se posse desperat, usque ad fastidium ornat . . Sessi leuia tantum persequitur, in mollia hactenus non prolabitur .apud Homerum Vlysses a Melantio deridet u , atque adeo impudentissime verberatur, quod .. Panis frusta petens,no enses,atq;lebetes iipsa emendicandi vilitate humilis,abiectique animi mendicitatem patefaciat , quid de scriptore illo censebimus , qui

elocutionem e triuijs compotabilibuS , ut mai Apuleio loquar, mutuatur; metaphoras e carnificis manti extorquet ,

182쪽

ROmdnae Dissertationes . PIIlionibus;a caprarijs urbanitatem petit

qui si poeticam maiestatem velit attingere , illam pedestri, ac plane vulgari loquendi genere deprimit; in inueniendo stolidus; in reru ordine perturbatuS; confusus in partibus; in numeris di

lutus; ita tape durus, nullo ut accurata pronunciationis lenimento mollescat; plerumque tam salebrosus, ut eadem carmina constantissimus lector secun repetere cogatur, ad rithmum aliquem,

si fieri possit, eliciendum; semper tam

abiectus nulla vi argumenti dignitate , aut etiam diuinitate consurgat λ hunc autem Iutulentu Parnassi sontium corruptorem, qui in tornando milio laboriose desudat, ferendum putabitis, Auditores , si quod Iulianus Caesar in Eusebiae encomio quaeritur opelIarum fabricator ineptissimus, quasi vetus ille Myrmecides, audeat aduersus Phidiam, Operum maiestate praviantissimum decertare Θ & tamen ita plerumque contingit , ut sordidus quicunque plastes, qui ad homulorum statuas effingendas, argillam versans, manus in eliciter inquinat , continuo Prometheum audire, lutoque principi animum cupiat inha-rtare; quia nimirum ridiculo in labore , , pene animam exhalavit . Sed me per otium cum plebis buccinatore garrien-P 6 tem

183쪽

I 32 Aug. Mascarditem Trasonis nescio cuius paratragoediantis clamor de via cedere tantisper . iubet: uullos hic lictores video, qui fascibus turbam summoueant, ipse sibi Consul , lictor, utinam & virga sit. Pulmonis vitio laborat miser , tam viola ter anhelat. audin. - bullatis viniihi nugis Pagina turgescat , dare pondus idonea fumo δΙamdudum opinor, Auditores,prudenti cogitatione percipitis, quo collineet oratio mea. Phaleratas illas inflati striptoris nugas exagito; qui ubi semel siue eloquentiae, siue poeseos cculam insedisse se putat putat autem facillime

nouus derepente Salmoneus, astra . omnia strepitu concutit, & veluti e

regio Apocalypseos solio , fulgura

tantum, tonitrua, promicationes, ore

tumidissimo crepat. nimirum fulgurare, tonare, totamque Graeciam permiscere idiatiis est Pericles. Sapis ut video prae- largae Qllis animae, & ad summum eloquentiae apicem summa etiam celeritate peruenies, quia te ventus impellit. Iscelix non iam terrae,sed aurae pondus, &nouam nobis, alioque sub sole debac-ichantem dicendi facultatem Para, tragicam, dithyrambicam, sanaticam: iam discimus exemplo tuo,quae grandis,quae

184쪽

Romanae Dissertationes. I 3 3 torosa, quae lacertosa sit dictio. picturatas illas Tulliani oris delicias. enervem ,

exanguemque orationem; orationem

dico λ cadauer potius Ciceronianae orationis auersamur. Nullus nobis: Virgilius est, Catullum lepido cum suo libello valere iussimus, caeteram Poetarum, atque Historicorum turbam ne lectione dignamur quidem. Ita est, Auditores , animus ille contumax, ideo tumidus , quia se ipso plenus, inuerecundia,quam in ingenij monumentis ostentat, etiam sibi reseruat in moribusuratus omnibus indulgens sibi, alienae exprobrator inscitiae, assentator suae, temere propria circumspiciens, antiqua superbe fastidiens; nam de recentioribus quid attinet dicere 'nullum hactenus tantae molis capacem,aut inuenit, aut reperit, cui arcanos ingenij thesauros cum diagnitate committeret', & dubitamus adhuc virum certa sit perturbationum coniectitra, quae a stylo repetitur ξ Se-: neca certe, si non optimus styli Magia ster, & artifex, probatus salvem morum censor, & arbiter, non singularis tantu hominis, sed uniueris ciuitatis, aut

saeculi mores orationis quadam veluti structura metitur. In Mecenalcm praesertim inuehitur, viru ingenio quidem magno, sed quem, maior sortuna pessum d.dit,

185쪽

I - hominis inuolutam, errantem , ct la- Noae sciuia plenam;cuius verba cum legeris,hoc autem. tibi occurret, hominem esse qui solutis tu

nicis in urbe semper ince erit; hunc esse , Et pau- cui cum maxime ciuilibus bellis strepen- ρ ps . tibus , ct sullicita urbe, ct armata , cs-mitatus hic fuerit in publicum, spadones lduo , magis tamen viri quam ipse: cuius Ῥerba tam improbὸ structa, tam nem

genter allecta , tam contra consuetudinem vimnium posita, ostendunt mores quoque.

mon minus nouos , prauos, ct singulares fuisse. At vero M. Cato vivum illud in fractae virtutis sinulachrum, diuinitus mortalitati concessum, ut quid contra ingruentem scelerum tempestatem posset unius hominis virtus ostenderet, ille

anquam Cato libertatis propugnator, iupra omnem vitae cupiditatem ; cuius per ultimum , ac sortillimum vulnus Iubertas animam emisit, ne post libertatem Cato, post Catonem libertas via

eret; exactae quid sapientiae fuit, 'eloquentiae vero eius, quae res sortissimas deceat, ut Plutarchus est autor; Clatae, masculae , propemωdum asperae gut illius etiam loquendi genus morum censura crederetur. Alexandrum serunt fortunatum e Macedonia bellatorem, &principem. Ilium aliquando florentis- . simam

186쪽

Romanae Dissertationes. I 3simam olim Asiae urbem venisse;hic dum plo asiantiquae stragis monumenta, & maximi quili , quonda imperij reliquias ultimas con otemplatur, e ciuibus nescio quis spe . ' .ciosissimam e theca ParidiS lyram, auro. virtute atque ebore interstinctam educit, eamq; Alex.. regio iuueni visendam offert auersatus:

ille spectaculum militaribus oculis indignum, Achillis testudinem optare se

dixit. Nimirum ad illam mollis amator,& procax foeminarum raptor nihil cecinerat aliud , quam amatorias nequitias, delicias, veneres; Achilles autem sortia,

sub Centauri disciplina, Heroum facinora numerOM. ad lyram decantare didicerat..Hunc autem animi magni' sensum, quem sui semper similis Alexanden .. Phrygibus obiecit, nunquam, ab Hadriani carminibus imbibes stylo mar

quam ab elumbi, &tenero, & laxa ee uice legendo Neronis, poematio, quod Persiusexagitat, hauries .. MusaS Syrenis anteferendas ex hoc coiuem. loco iampridem monui r idem iterum iterumque ubi iam. de stylo agitur , , mΟ-Rebo . Syrenes enim comptos lepidos, mollesq; sermones interpretatun The doretus usas vero dietionem sobriam, compositam, grauem putat. cum ergo plerumque mores oratio proserat, N

187쪽

ras . Aug. Mascardis es animi secreta patefaciat, cum Messalactylo nitidus, & candidus praese tulisse in dicendo nobilitatem suam a Quintilia-

no dicatur; Caesarem vero acutum , ec ira concitatum eodem animo dixisse, quo . . ' . ..bellauit, appareat is illiberalis plane ani

mi sit,& pene dissoluti,ita sapientum virorum de se iudicia negligere , ut pessimus sit stylo, per styluhi autem eii

moribus color ; quod si usitato Poetam mendacio mores plurimum a stylo distare, nostris cupiditatibus blanaientes dixerimus, illud nobis Cicero elegantoc obtrudet, quod in oratione pro Coelio legimus, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate se- iungas. Et ut domesticum adhibeam te , item, qui in hoc ipso sapientiae capitolio , aureis inuectus cloquentiae Quadri-- gis, annis superioribus triumphauit, Muretum virum disertissimum audite. Raro moribus exprimit Catonem suisquis versibiss exprimit Catullum . . Atque hic finis esto,proxima autem dis- sertatione de corporis cultu ad animos

indagandos disputabo.

188쪽

Romanae osertatimes . I 37 De contectura ex cultu corporis , O primum de capit mento .

CVriosa, nullisque adhuc iudicurru sententijs explicata lis est, quae de Graiijs Charites Graeci dicunt) inter

veteres fabulatores agitata diutius , nunc etiam magna partium contentione recrudescit. De numero, aut nomi num varietate non disputo, quamquam in hac etiam quaestione usque adeo pugnantia a Mythologis memorantur, Ut longe plures scriptorum de Graiijs opiniones, quam ipsae Gratiae numerentur . Verum ego illud cum multis anquiro, Viria nudae ne suerint,an vestimentis ornatae Senec.& sane Pausanias in Baroticis a priscis siue fictoribus, siue pictoribus, Bupalo, Apelle,Pythagora Pario, & Socrate SO- ..phronisci filio indumento velatas affirj pa in m i, quod ex decori legibus factum ab nias Ap. illis suille ipsa ratio persuadet. Virgia ''nes nimirum simi Gratiae,atque ideo verecundae,& frontis ad hominum conspectum satis infirmae . Quid ergo illas oportuit vulgi oculis prostituere, cum palam sit sceminam cadem opera cum Veste pudorem exuere, induere petulan tiam, nec amictu magis corporis, quam Omni

189쪽

13 8 Aug. Mascardi

mni virtutis ornamento nudari λ At vero si amicitiae , aut amicae liberalitatis sumbolum, lepidissimo Gratiarum commento , antiquorum sapientissimi excogitarunt , quid magis a verae amicitiae simplicitate alienum, quam amici an iamum quem nudi na, apertumque in familiari consuetudine, humanae societatis genius exposcit nescio quihus rerum inuolucris onerare potiuS, quam, ornare I ut non modo in amici oculos non incurrat, sed illum venari diligentia gebeamus , inter Vepreta, ac frutices tanquam in insidijs celitescentsm p cur beneficia non candore mi-ν iis dantis, quam grata accipientis voluntate commendata,ita orationis fuco,

N phaleris amplificemus, quod a Iamblico, atque Isidoro ingeniose dictum . est, ut sub verborum potius fasce amici Verecundia laboret, quam benefici; fructu illius indigentia stubleuetur Nimirum hoc est Mercurium Graiijs copulare,quod Seneca detestatur. In utramque igitur partem st scriptoribus multa dicuntur, neque is ego sum, qui vel nomianis autoritate dirimere dissidium ponsim, vel offensionum desiderio fouero partium studia debeam; illud potius coctanter, diserteque pronuncio, innocentiam nullo ad formae Ienocinium cultu, nullo

190쪽

Romanae Dilleotationes. I 39 nullo ad virium: essicacitatem Ornaineia' to indigere , sed nudam omnino, ac sine luelo Iunones omnes Homericaβ, tum

maxime Iouis cupiditatibus blandientes, virilis elegantia formae superare. Vestes scilicet , & reliqua corporis ornamenta, quibus salua multorum ambitio gloriatur , criminis poena: sunt, profligataeque innocentiae supplicium, non ornatus. Testis est Adam primus ille humani generis proseminator in-sslix, qui in anagno deliciantis naturae

viridario, quod diuina manuS CXcΟ-luerat, constitutus,rerum omnium prin-Ceps , nudus tameno inuestis conditori suo stetit,una tantum innocentia tectus,

omni pallio densiore . Inuidit illi pretiosam nuditatem serpens a primordio versipellis,& mendax;atque It ilIum innocentiae.veste spoliaret, diuinitatis p ludamentum inani pollicitatione me titur . Hinc ignoratam hactenus deceptus Adam exhorruit nuditatem y tun maXime coecus, cum primum videre seccepit exutum; nec aliud criminis indicium fuit, quam quod nouit esse se nudum. Hinc fortuita vestis ab arborum Blijs quaesita . occisae scilicet innocentiae cadauer obtegendum suit, & serusiam ob landus ex poenitentia rubor, qui corpus asperserat . Cultum ergo.

SEARCH

MENU NAVIGATION