Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Izo Mascardi omnes totius Graeciae proceres sapientia , atque eloquentia princeps, cum heros virtutum omnium complexione diuinus a poeta doctissimo describatur, tum maxime vocem non ab ore, sed e. pectore inter loquendum emittere praedicatur , idque satis curiose in noctibus atticis Gellius obseruauit. Nero autem, infamis illa generis humani labes, naturaeque portentum Vltimum, cur .

multis nominibus appellari potuisset a i l Persio, illud tamen turpissimi probri Ioco a Satyrico audi jt, Haec ferent si testiculi vena ulla paterni r. r. Viueret in nobis ζ summa de lumbe saliua Hoc natat in labris.

a Vt hoc etiam quamuis peregrino atque

so.e. prophano Veritatis testimonio sacrum Insili. illud oraculum Ecclesiastici comprobe-υ tur, In ore fatuorum cor illorum, in .a corde s lentium os illorum. Akλιὰ, Et sane si rem libeat diligentius in l. a. c. tueri, quam ab omni ratione alienum est, si lingua non subsequatur mentem, sed antecedat; animo non ancilletur, ac imperet; leges ab ingenio non accipiat,

sed leges ipsa praescribat ingeniol quam

' Perverse, quam cςce fieri omnia neces se est 3 Hominum pectus naturae aliquid semper molientis officinam appellari

posse , nisi vos aliter sentitis, existimo. aba

162쪽

Romanae Disserta nes. Ira ibi nunquam illa torpescit otio, aut pen desidiam seriatur;sed mortalium animos versat, atque agit arbitrio suo , illosque ad omnem fortunae habitum format. Perturbationes modo con pilas exsus stat, modo seruientes demulcet, modo homines moerore contabescentes allidit atque prosternit. Vbi vero quid intra proscentum egerit diduet sipario semel aperire constituitainguam aduocat, quq tanquam in scaena Roscius ,ex arte pronunciet ; ita diserte sensit Horatius: Format enim natura prius nos intus ad

Fortunarum habitum, iuuat, aut impellit ad iram , Mox ad humum maeroregraui deducit ,

Post effert animi motus interprete lingua. isi ergo interpretem agii lingua dum loquitur, ut cum Horatio Lucretius, Tullius, Lactantius .Prudentim, atque Ne mesius arbitrantur, scaenam eo ingeniost sus implebit; quo exactius arcanos pectoris motus interpretabitur. Hoc auritem num aliud, oro vos, eriti, quam daanimis pereturbationibus i cx fermone

Quod si nomen illud interplatis. BAIibet interpretari,ut lesatium me in e nilocium significet; neque ab usitata Tem

163쪽

Exod.

I et et Mascarditerum Latinorum notione discedemus, qui Mercurium Diuorum interpretem appellant δε linguae beneficio patere nobis loquentum animos intellrgemus , quost nostrae dissertationis argumentum est. Remergo percipite graui,& acc rata Philonis Iudaei commentatione di gnissimam. Cisa Iudaeorum populum sub acerbo AEgyptij regis imperio contabescentem, in libertatem asserere de crevisset Deus, Moysem ab alijs sevoca tum tantisper in montem, S prodigiOrsm potestate donatum, Principe genti imposuit, & captiuorum vindicem statatuit Causatus ille oris infantiam , atque debilitatem, imperium a Deo sponte delatum modeste declinat y Verum Ut ratum esset, quod diuinitus sancitum erat, Aaronem Moysis fratrem ita Deus

in imperi, societatem adsciuit, ut fratris ore Moyses populina ac principes alloqueretur;Cartarum principatus ratio unitantum Moysi constaret . : Lo recre ad eum, ct pone verba mea in ore eius, ego ero in ore t o ore illius. In comes hi co humanitantini principatu menS, veluti diuinae pars hominis, in sabo collocΡtur, quae quoniam alieno beneficio iudi get, ut sapienter cogitata soras defluet, linguam, illi mus interpretem esse vo

luit, cuius piaesidio, & veluti leg tione,

164쪽

Romanae Disertationes. Icordis arcana, quae prodere non poterat ipsa per sese, late ad homines emanaret, ει plura quidem, eaque egregia prosequitiir Philo, quae ego libenter Omitto, ne dum Auditorum curiositatem exacuo,aures imprudenter obtundam . Dc consccpura ex oratione, sues o.

DISSERTATIO DECIMA.

Os humanum domicilium grati

rum a Damascio iure vocatum, si cum caeteris hominum membris diligenter consuratur, tantam esse illius dignitatem , atque praestantiam istatuent pleriq; sapientum, nulla Vt cum eo cor

poris pars componi posse videatur . nimirum quemadmodum loci sublimitate reliquis praestat, ita nobilitate muneris creditur omnibus antecellere. Hinc non magis venuste, quam vere ab Apuleio, animi vestibulum appellatur, orationis ianua uitationum comitium, O pars bo- minis Ioco celsa, Nisu prompta, u 'cunda . Hinc luculentius dicitur ab Am brosio, Sermonis aiotum, fons disputationis,aula verborum , promptuarium volu tatis . Haec autem omnia oris elogia ,

quamuis per se magnifica, atque in speciem ampla, illo tamcn unico continen

165쪽

D Aug. Mastardidignitate propius ad beatas mentes a cedimus , ita longius a brutis animantibus oris beneficio recedimus.Cum cnim sermo peculiaris naturae humanae cara eter sit, quo segregatur a belluis, os vesaque sermonis opifex, artifex eloquentiae iure primum inter caetera membra Io cum sibi in corpore vindicabit. Verumcgo durissimo, ut arbitror, ore este non crudar, si primas ori partes eripuero, &manus exultanti contumacius inieceros. Aio igitur marius hominis plurimum de oris dignitate detrahere,illudque ab humani corporis principatu dei)cere . Et multa quidem eaque selecta a viris doctissimis congeruntur eorum ego aliquem inter vos sedentem, atque humarinis simh audientem video, Cum audire lpotius docentem oporteret multa i quam commemorantur, e penitissimis eruditionis tum sacrae, tum prophanari thesauris eruta, quae volens,yac libens praetermitto. Illud tamen sine piaculo praeterire non positura, quod a Nisseno Gregorio, maximo magni Basili) fratre,

in libro de hominis opificio traditur, &egregie facit ad rem,cie qua disputo; nisi

manus in corpore extitissent, ipsam etiaVocem articulatam quodammodo non

simile futuram. Quod si uni tantum homini, animalium prudentissimo, manus

166쪽

Romana Dissertationes. Iasnatura concessit,ut Galenus animaduCmitit, atque apud Aristotelem& Plutar-silium, Anaxagoras, hoc ideo Nissent opinione factum est, ut carum opera eX- peditior in nobis sermonis usus efflore-.s reis neque enim inter agendum suptinae, ac desides seriantur , aut loquentem aditivant tantum, sed loquuntur ipsae per sese ,r ijs quando poscimus, ut ait Quintilianus,pollicemur,vocamuS, supplicamus, abominamur,ijs gaudium,tria stitiam,dubitationem, copiam, tempus, ostendimus. Hinc apposite apud Cas siodorum Italiae Rex Theodoricus mutam appellat musicam, quae Ore clauso manibus loquitur.

Sed dissidium ego membrorumquod olim in Sacro Em tamini, rippae

lapientia conqu-o- ferro ter exulcero; dum litem inter os, ac manum sero: manus orisque concordia, naturae legibus iam diremptam. Conspirant etenim nobiles hae humani corporis partes, animoque communem ope ram locant, d retrusa cordis sensa com municanda; & os quidem administra is utitur lingua, manus vero calamum adhibet mentis interpretem; sed in dispari

utriusque musiere, par est, aut eadem potius utriusque consensiouevi si quis c lamum linguam manus appellen lingua

167쪽

mano.

ad 3.

fis 'Aug. Mascardi licuit , semperque licebit

Signatu presente nota procudere nomen, hoc autem ita constituto, animum, oro vos ditiaenter aduertite ..

Thesauros olim una cum principum cadaueribus ita recondi solitos legimus, ut idem plane esset conditorium cineribus , thesaurisque commune. Et e Dauidis quidem Mausoleo ab Hircano primum, mox etiam ab Herode impudenter expilato, tria talentorum millia, &magnam gemmarum vim fulsis sublata , iri Iudaeorum antiquitatibus testatur Ioseph. secunda vero Persarum Regina Serniramis quam ego Φminam supra omnem masculae virtutis admirationem

statuo quo astu incensas Darij Regis cupiditates elusitὸ Sepulchrum sibi loco edito , atque conspicuo constitutum elogij loco his notis inscripsit. Quicuq; ex Regibus pecunia indigueris sepulchrum altὁ defodito, auri; quod sitienter expetis

reperturκs: credulus ille, ac spei plenus regium monumentum explorat, in quo auaritiae exprobationem suae, quam non quaerebat , inuenit ; thesauros quos optauerat, non inuenit. hinc aequissima tandem apud Romanos Martiani lege sancitum est, ne thesauri cum cadaueri-huS conderentur. Hic ego vos appello mortales, genus infelix, ac sponte sollicia

168쪽

Romame Disiertationes fr7citum ; in caecis terrae latebris aurunt. atque argentum, exilio, ut ita dixerinas

sempiterno natura damnauerat, . quod vos, ut pretiosius interiret genus humanum , e tenebris eruistis. e tefrae vi sceribus semel e s sum,iterum term Hosceribus commendatur, miro utrobique

cupiditatis ingenio : ibi qussiuit abstrusa, hic quaesita custodit, o nimium caeca mortalitas , & intemperi)s sempςs

obnoxia.Animam abire pateris,diuitias tecum rapis in conditorium, ut e 'animς preseras vel in morte quas tamququis exanguia mortuae scelicitatis cada uera non appellet, dum in sepulchro conduntur ξ Sed auaritia potius sepelienda fuerat, quam thesauri; & terra tibi leuis esset, cui nunc tam graue auri, argentique onus incumbit.Sedquorsum haec, dicet aliquis λ non euagabor lQii

gius, Auditores, obscurissimetri olim , atque inter se pugnantes, distractaequm sententiae videbantur; quae Sacrosancto 1

e codice repetuntur. Sepulchrum parem .lax

es guttur eoru, ait regius Psaltes alicubi, at veritatis omnis Magister Christus bonus homo de thesauro eondis sui profert bonum. Si ergo sepulchrum apposite dicitur cor humanum, patens quidem cum os inter loquendum laperimus . Quomodo etiam thesaurus non minus ido-

169쪽

118 Aug. Mascardi idonee appellatur a Christo λ illud ni

mirum duobus hisce nominibus indicatur, quo de paulo ante disserebam, insepulchris thesauros recondi solitos a veteribus. Cum ergo loquitur aliquis,

utrum aureum sermoniS nummum prostrat e thesauro, an sedas potius cadatieris contabescentis reliquias euocet e .

sepulchro, ipso Verborum argumento constabit. Quidni enim inter cadauera verba numerentur, nullo prudentiae sensu prς-dita, nullo vitalis sapientiae spiritu vegetata, ludicra, sine succo, atque ut Domitius olim apud Gellium ex Catonis sententia loquebatur, mortuaria

glossaria, non philosopho tantum, sed homine etia leuissimo prorsus indigna ΘNihil hic addo de prophanis, falsis,

blandientibus ,3 nihil de obtrectatione, atque caluitania disputo. Recte enim septuaginta diuini Codicis interpretes ea sanctissimi Vat is verba: Ante faciem eius ibi mors, ita Graece transtulerunt,

ut mortis loco verbum collocarint περὶπιρi που αυρο πορῶσαι λο γος, ante

facie eius ibit verbum. Vtrumque ergo aptissime diuina Christi sapientia copulauit,& bonis malisque thesauri nomine sepulchru simul thesaurumque coniunxit. Bonus homo de bono thesauro cordis

170쪽

Romarus Dissertationes risti sui profert bona, O malus homo de malai

thesauro, ac si diceret de sepulchro, profert malum: quod ne alio detorqueri sa-cile posset,sed in sermonem apprime caderet , addit, ex abundantia cordis os i Eeel.-quitur. E contra vero Siracides de thsauro verborum accipiendus est, ubi

dixit, Aurum tuum, atque argentum

tuum consta , ct verbis tuis facito statera, nimirum, ut optima hac loquendi temperatione in sapientem caderet elogium illud , Eloquia tua, eloquia casa, argen- V. M. tum igne examinatum. Discrimen autem inter prudentis, stultique thesaurum, quod ad rem nostram pertinet, intercedere inde maxime patet, quod alteri

quidem in corde, in labris alteri situs Τest; de illo praeclare inquit Ambrosius, Vectem adhibuit foribus oris sui, seruat thesaurum cordis sui: de hoc in Psnulo ,

Plautus sUbic est Gesaurus stultus in lingua situs, o quaesui habeant male loqui melioribus. Et sane si quid est quod animi bene constituti pulchritudinem, & quamdam

morum concinnitatem arguat, is sermo iest, qui fingitur cogitate, atq; CGrκ matur in corde; non in labris temere , atque incogitanter exoritur. Vtriusque Tei exempla Poetarum monumenta supinreditant. Apud Homerum Vlystas,inter

SEARCH

MENU NAVIGATION