장음표시 사용
221쪽
no' Aug. Mascarditulis capillis in consilium itur, dum diasiecta coma restituitur, &c. Quis autem istorum est, qui non malit Rempublica turbari, quam barbam suam λ qui non sollicitior sit de vultus sui decore, quam de salute λ qui non comptior esse malit, quam honestior λ Dum barbam isti vellunt , aut intervellunt; dum labra prestsius tondent, & abradunt, an tibi videntur Reipublics negoths distineri,aut
in commune consissere λο curas hominum , o quantum es in rebus inane dHas autem formae praestigias, qui sectantur, nae ego illos in Sardanapali gynecaeum amandandos existimo; ubi monstrosae mancipium voluptatis, erasa barba,& pumice lamigata inter mulierugreges delituisse a Ctesia, in rebus Per scis memoratur. quid enim tam implacabiles cum rerum natura exerces intimicitias , quod te genuerit virum;idque unum diligenter curas, ut degeneres in mulierem e quam turpis,& probrosa est morum ista peruersitas e quam pudenda , & detestabilis metamorphosis, qua vel Tiresiam, vel Heliogabalum deceat e Maiores nostri, Viri sapientes, portentum hostijs omnibus expiandum, solo habitu mentiri muliere arbitrabantur ,
di tu mihi vultus glabritie , mentiquo
222쪽
Romanae Dissertationes. ITIleuore omni scemina delicatior,monstrunon eris, peculiari procuratione di- M.ὸν gnissimum Quod si Romani vel ipsam saγων.
Venerem barbatam coluerunt, cur tu Ly. c. 8
Cupidinis Nepotule formae elegantiam GF οἰ- in discrimine versari putes, si attributa diuinitus hominibus barbam non euel- ου.
Ias, & omnes e vultu tuo virilitatis ca- ι 3. racteres inducas Θ Atque hic sinis esto, ne oratio omni barba prosesior prolixa in me humanitatem vestram intercidat. De coniectura ex vestius. DIssERTATIO DECIMATERTIA.NImirum hoc etiam nobis ad miseriarum cumulum deerat Α A. vi mortales querulum genuS, alienaS V luptates per imprudentiam sibi verterent in supplicium; & quasi prς sens aetas nullas nobis calamitates suppeditaret, eXacta retro secula reuocarentur, quae luctus nostros, coparatione semel amisse, nec in posterum rediturae stelicitatis, augerent. Vsq; adeo ingeniose moeroria causas opinionis artificio Llaboramus; rt si maligna sortunae sevientis cessaret industria, auersus tamen naturae genius temperare a rerum acerbarum commentatione non posset. Hinc lament
223쪽
biles eorum voces , qui aliena tempori inuidiose commendant, ut sua turpiter criminentur; in eo non tam calamitosi, quam calamitate dignissimi, quod misi rias non reperiunt, sed inueniunt; nec imminentes timent, sed retrahunt fugitiuas; humanae infelicitatis fabri potius, quam testes. Quot quisque enim est , qui si paulo diligentius antiquorum monumenta versaverit, ijs subito ad exagitandos aevi sui mores non abutatur, & tritum illud Ciceronis identidem non usurpet, o tempora, o mores. Ex hoc inscitiae sonte tam illiberalis, Nputida apud linguar utriusq; scriptores , aurei saeculi commemoratio dimanauit, ut Saturni tempora vere ferrea, styli delici js inaurasse, & truces efferati saeculi voluptates Musarum lenocinijs emollire ipsi videantur. Sed fuerit haec sane
Poetarum labes, a quorum contubernio semper veritas exulauit; at quonam
animo serendi sunt ij, qui cum scedissimis vltro scelerum maculis inquinentur , Adami leuitatem accusant , &primum illud innocentiae tempus, quod moribus exprimere non laborant, inanibus fatiscentis animi clamoribus appellanti Nimirum impotentis animi cupiditates, sub rationis imperio coe
ccre ipsi no possunt , quia manus Adam
224쪽
Romanae Dissertationes. 177 1on continuit olim ab vetitae arboris praedas nec vitae sanctimoniam reprae-1entare posteritati licet, quam in primo statim mundi nascentis exordio constat interi jsser funesta scilicet nocentissimae kecunditatis arbor, poma diuinitatis praeiudicio damnata, mox serpentis afflatu corrupta , Parentibus obtulit; quorum Veneno vix dum nata humani generis innocentia, in ipsis deliciantis naturae hortis extabuit. Quid ergo, an non stare tibi licet, quia semel lapsus est Adam λ Tempora illa ante primorum hominum cladem beatissima, virtutis ingenio reparare te posse desperas pNeparabo, inquit no nemo, & quoniam iprimum admissi sceleris indicium vestis fuit, quae nudis hactenus primorum
flagitij illos admonuit, & pudoris, ego
vestimenta deponam, & purum illum,ac simplicem naturae candorem, sine suco, ac fallacia, ita mortalium oculis in Da his geram, ut originis omnes suae reco dentur, & vestem veluti criminis testem simul, atque supplicium perhohrζscant. Chr. Audistis, Viri clarissimi, proiectam ne- nuribulonis inuerecundiam. ita perdite post Cynicos Pelagiani nugantur, & Ada- , mitae, tum antiquiores duce Prodico dclirantes, tum recentes Anabaptista- eul. 2.
225쪽
774 Aug. Ma cardirum filij, & Lutheri nepotes; qui quo
niam innocentia ornare animum non audent, corpus ipsum, & animum nuditate dehonestant. Impudentissime mortalium, an tibi etiam phrenetici Septentrionum fili, ad classica coniurati
veniunt, ut olim Theodosio venti caeteri militabant Θ nullas ne caeli incle mentis iniurias,in aspero illo Germaniqtractu pertimescis λ num gentilis patriae ritus te adhuc de matre rubentem, in torpentia gelu flumina demersarii, ad omnem immanissimi sideris asperitatem Obdurauit Atqui ut Ceneus sis nullis Neptuni beneficio vulneribus obnoxius aut Talus fre a Vulcano fabrefactus,aud Achilles fatalibus Stygis undis ablutus, ita in corpus tuum voluntas, & ratio 'a tibi turpitudo me- tuenda sit, nisi eas corporis partes, ab hominum conspectu mature subducas , quas in aperto bestijs tantum , hoc est tuis similibus animantibus , natur1 prostituit λ Atque duplex haec ratio est, cur vestis post miserabilem innocentiae casum mortalibus data sit: verecundia videlicet, ac tuteIa ; ornatum his addi
dit, paulo post etiam superbiam adiecit,
humanae mentis incogitantia, ut diserte Τertullianus affirmat. Quod ego ubi Paucissimis probauero, tum vero quasi iam
226쪽
Ro maniae Dissertationes. 17siam satis prolusum sit, disputationem illam aggrediar , utrum ex corporiS vestibus conijcere de perturbationibus animorum possimus G quae quoniam
multiplicem vestimentorum luxuriam , luculenta argumenti varietate videtur
aemuIari , totum hoc disputationis genus in partes ita distribuam, ut de sordibus hodierna dissertatione qua
Sub ipsa igitur huius uniuersitatis initia vestis mortalibus data est. Neque enim audiendi sunt ij, qui prima mortalitatis saecula tam prope a belIuarum vita abfuisse fabulantur, ut non tam h mines , quam serina hominum simul chra nobis obtrudant. omitto hic decantatas saepius naturae dapes, inllo
gulae artificio conditas , glandium pabulum , & aquae pocula profluentis, in quibus primigeniam humanae vitae foelicitatem Poetae posuerunt is ne scilicet a sue, quem libidinosis moribus exprimebant, in victus etiam ratione homunes discreparent: at de vestium usu quid coinminiscuntur e Egregius sane Latinitatis artifex Lucretius, & qui inter Poetarum deliramenta philosophum audit, haec habet, ec dum res igni scibant tractare , netue uti
227쪽
Aug. Mascardi Tollibus, spoliis corpus vestire ferarum,
Se emora, atque cavos montes , siluasq; colebant,
Et statices inter condebant squallida
membra, Verbera Nentorum vitare , imbresque -- coacti.
At contra Plato grauior, Ut opinor, of mi Poetarum testimonio autor, a mortalium vetiistissimis ait in Protagora, belluas caedi solitas, non ut earum tantum carnibus vesteretur, Verum
etiam ut pellibus tegerentur: qui vestiucultus ex pellibus ita apud nationes sere omnes inoleuit, ut apud Strabonem Ii dorum philosophi, apud Hieronymum in epitaphio ad Nepotianum Scythae,' apud Propertium Romanae Curiae S natores pelliti dicantur , μορι . Curia prat to , qua nunc nitetialia
et g ἔ- Pellitos habuit rustica corda Patres. μ' . Hinc quadruplicem bestiarum usum in
diset Tusculanis suis Tullius agiadscit, ad ve-
uauit scendum scilicet, ad agrorum cultum, Pirer, ad onera subvehenda, ad hominum M si' denique corpora vestienda: cuius rei origo ultima in Deum ipsum reserenda' ' est, quem Adamo, uxorique eius tum nicas pelliceas secisse diuini codicis monuinciata testantur, α sane ut caetera
228쪽
Dissertationes . I77 omnia sapientissime. Semel enim a priamis humani generis parentibus diuini imperij legibus violatis, in alium quodammodo terrarum orbem ab amoenis-1simo voluptatis viridario uterque pellendus , iam tum aduersus caeli seruientis iniurias muniri debuit: & quoniam ex cusso rationis iugo sentientis animi facultates seditiose tumultuari iam caeperant, ne incompositus corporiS motus , quam impudentem nouitatem Augustinus appellauit, modestiam omnem labefactaret , indecens tum primum nuditas visa est, & vestium indiga.quod insanae superstitionis assecla, hoc est nugacissimus Iudaeorum sapiens Eliezer , animaduertens , causam quamobrem vestis inuenta sit, stolide ingeniosus excogitauit Iudaea caecitate dignissimam .
Primorum hominum carnem unguium
soliditate concreta suisse ait; sed cutem illam duriorem, post lapsum a Deo illis
detractam ariolatur; cuius deinde loco Opportune substituta sit vestis. an non corneas habuit fibras, qui hominum Carnem ex osse compegit λ qui miserrimos Marsyas crudeliter excoriavit, ut eos propria nudatos pelle aliena vesti Tet Z qui non tam nudos exhibuit, quam cruentos, ut Deo lanienam impius exprobraret 'qui sitam cerebri, orisque
229쪽
178 Aug. Mascardiduritiem in Adami transtulit pellem, ut
pudorem, quem ipse impudenter mendax exuebat, facti poenitens Adamus indueret Sed procul hinc recutitorum facessat inscitia .. Vestis igitur & tempore antiquissima, & usu necessaria est. Vtru autem multiplex illius usus varias etiam animi aegritudinesita prodat, Vt verax a. vestibus, ad eliciendas pertu bationes pateret via , hoc tandem diligentius quaerendum est. Verum non longe abierimus,Auditores, tum sacriS,.
tum prophanis literarum testimoni)s aperte docemur , animi latentis indicia, tam perspicue per corporis vestes
erumpere, ut dum membra indumentis ornamus , nudare spectatoribus men- EeeI teim quandoque possinnuas. mictum cor-siastici. poris, risum dentium oe ingresum bo-ε minis enunciare de illo in Ecclesiastico sancitum est. Et sane si totius conuersionem Imperij sub Andronico imiore ex sola vestium mutatione coniecere sapientes viri, ut Gregoras testis est ; cur odorari aliquid, quod ad animum pem tineat , e corporis indumento no liceat; cum animae diuersorium corpus sit a
natura constitutum, e cuius ornatu, ac
supellectile, de hospitis conditione possumus non tam conijcere, quam iudicareZ Praeclare hanc in sententiam Plato
230쪽
Romanae Dissertationes et oin Teetheto, cum enim hominem liberaliter educatum cum eo conferret, qui ingenuo cultu caruerit, ubi notas ad discrimen inter utrumq; constituendum idoneas explicasset, tum illud egregio addidit, eos qui ingenue apteq; vestem induere nesciunt, nunquam Deorum , atque sortunatorum hominum vitas recte celebraturos; ut non immerit, apud Lucianum in libris de historia conscribenda, primum illiberalis hominis indicium ab indumentis, cultuque corporis desumatur. Sacerdotis olim apud Iudaeos vestis , multiplici opere discriminata, totius praesertim suit terrarum orbis imagine luculenter inscripta; ut quicumque in illam oculos
curiose conijceret, rerum hanc uniue sitatem nullo negotio contemplaretur.
Allegorias hoc loco non persequor, siue Philonis in vita Mosis, siue Hieronymi in Epistola ad Fabiolam , siue Bedae, Ugonis,& Alexandrini Clementis. illud
in rem meam accurate considero,Vnum
quemque nostrum mundi minoris, hoc est sui ipsius, imaginem in vestibus ci cumferre , ut ex diligenti illarum comtemplatione , quantus quantus est animus prodeat, & sub aspectum cadat.
Hinc elegantissimo ingenio Sapphoc utinam moribus perinde compositis,