Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Igo Q. Mascardintque carminibus nobilitata 'subrusticam versibus suis Andromedam apud

Athenaeum, eo potissimum nomine d ridet , quod vestem componere ex mindestiae praescripto nesciret, Moribus quaedam male ducta prorsus Rusticis, mentem fouet , atque mulcet, suae talos nescit Duosam ad imos

Ponere vestem

quo in argumento plura a veteribus congerit, idem, qni coenas tam laute s pientibus instruxit Athenaeus. Hoc igitur constituto, libero fidem meam , de es dido primum cultu coniecturam paucis attingo. Qua super re vari S a torum, pugnantesque sententias otioseno colligor siue enim huiusmodi cultus negligentia ex quadam honoris omnis

dispicientia oriatur, ut in magni animi viris oriri solet; siue ex eo, quod a rebus humanis auulsus animus in solamentis pulchritudine conquiesciti uteoeum plerumque mos est, qui diuinitatis contemplationi diutius adhaesere;

siue demum quod grauioribus quis dia

stractus curis, de minuto corporiS Ornatu magnopere non laborat; animum semper indicat excelsum, actuosum, grauem, & nunquam leuioribus occupatum . At vero ubi haec omnia desiderentur, quae auz virtus suat, aut cum

232쪽

Romanae Dissertationes . et 8Ivirtute coluncta, sordes corporis animi sordibus ex aequo respondent, & auariatiam, socordiam,arrogantiam arguunt. Vberior est, ut videtis, disputationis seges, quam ut breuissimo, quod superest ad dicendii, spatio colligi possit.

Rem igitur ita moderabor, ut duplex tantum hominu genus, in pari vestium neglectu dispar; & vel moderationis cupidissimum, vel ambitionis maxime studiosum oratione describam. Nec leuior illorii cura videri cuipiam debet, qui virtutis studio in vestium negligentia diligentes tum maxime venerabili se squalore pretiosos, ut de Apollonio

ait Sidonius,arbitrantur, cum obsoleto, tritoque corporis cultu elatae fastum ment1s edomarint. Ardua quippe res est innatam elegantiae cupiditatem radiciatus eXtirpare; omnes enim opulentiae,

ornatusque splendore perstringimur s de quoniam animae pulchritudo, quae post

corporis scenam latet, mortalium oculis usurpari non potest, extimam saltem illius imaginem, in vario corpori Sinstructu contemplamur. Qui sane amor elegantiae corruptae mentis, hoc est laesi, conturbatique iudici); aberrantis, de

deluis rationis indicium a Chrysostomodietiis est. Tam alte autem in hominum ammis licentiae lenocinio, tamque im-

233쪽

I8 2 . et Aug. Mascardipotenter insedit, ut sortissimoru alioqui Regum mentes, illecebra ambitionis infregerit. Neruose siquidem de fortunato Macedonu principe Tertullianus, Vicerat Medicam gentem, ct victus essMedica veste ; triumphalem cataphractem amolitus, in captiua sarabara decessit;

pectus squammarum signaculis disculptum

cenu pellucido tegendo nudavit ; anhelum adhue ab opere belli , ct ut mollius ventilante serico extinxit. Hinc sectum sapienter simul, ac sancte est, ut a primis usque Apostolorum temporibus, quicumque inito melioris vitae consilio religiosos ritus profiteri vellet, a vestium

mutatione nouum instituti genus auspiacaretur, & pro molli, ac florida, quam exuerat, Vilem, asperamque indueret , colore subfuscam, nec a sordibus expurgatam. ita diserte post Areopagitam Dionysium, Chrysostomus, Hieronymus, Paulinus, & in Trullo Synodus prodidere. Nec aliorsum spectauit unquam erudita, & grauis Tertulliani de pallio declamatio , siue enim a toga ad Pallium, cum primum Christianis sacris

initiatus est, ille transierit; ut luculentus in Eusebium scriptor, utinam etiam pius, opinatur i, siue tum demum, cum inter Romanae Ecclesiae mystas adlectusust, quod doctum virum striisse video s

234쪽

Romanae Dissertationes 123 'vestis certe genus ab Philosophis usum patum adhibuit, humile, despicatum ,

beatorum hominum opinione deforme. Hinc ad Rusticum Monachum Hieronymus, Sordidae , inquit, vestes candida

mentis indicia sint. Hinc sanctae illud prodigium solitudinis Hilarion , saccum, quo semel fuerat indutus , nunqua lauans, & superfluum esse dicens munditias in cilicio quaerere, alteram tuniacam. non mutavit,. nisi prior penitus scissae esset. Has autem non Herculei Leonis , sed verae virtutis exuuias, hoc innocentiae sagulum, sanctitatis hoc paludamentum, omni serico gloriosius, quis in sincerae demissionis atquC modestiae argumenta non vocet e Tondeant

alijs oues Milesse,arbores pectant Seres, Tyrij tingant, Phryges insuant, intexant Babylonij; vera morum sanctitas centone suo inuoluta, omnem principaluxum, vel respuit, vel proculcat. atq; ut suas soli maculas non inuideat quibus mortalium oculis, mundo iam

senescente spectabilior apparuit honestissimis in sordibus volutatur. Quod

ego libentius hoc Ioco commemoraui, ut acerrimus Christiani nominis hostis Eunapius contumelias suas in seipsum recidisse ringatur; & Poeticum hoc est

plenissimum inanitatis Rutili, Numatiani

235쪽

' eibut sitas sibi reismeat iniuriZs, quas m viros sanctissimos Opraxiae' sui- incolas impudenter evomu zy

l: fieem solertissimum, Sydonit verbis exhibere, inter epulas abstemium, in

236쪽

Romanae Dissertationes. 18s Purpuratos literatum, concretum, hispidum, hirsutum, assidua vanae laudis venatione defatigatum magis, qua--

longis licet peregrinationibus exhaustis de via festio. Sed a Pythagoraeis abstia usu

nere orationem libet. Iterum te appello mari

Diogenes philosophe doli ris, in foro bim

domiporta, in meridie noctiluca. De scende tandem e coelo illo tuo ligneo,

quod versas, ut scurrilitatis intelligen- δ' tia; quod insides, ut astrum dicacitatis canicula ue & tuam tandem nobis ine diauinitatem, in terram, ut ais, a superis ablegatam,ad hominum proterviam im

crepandam. illam aperte intuebimur opinor, nam nulla vestium nube ci

cumsula, sua tantum nuditate se tegit snec connivere ad illustre spectaculum mortalium oculus poterit, cum radios tuos lutum, & sordes hebetarint. Age igitur sodes, & per licentiam istam tuam, dic oro canis, aut latra: quorsum tua haec vestium sceditas, quorsum illuuies, paedor, ac lutum e Homulum vobis singite, Auditores, tam lutulentatum, ac turpem, ut illum paulo ante ex argilla faetiim a Prometheo existimare possitis. Hic indecore seminudus; Iaci nijs undequaque pendentibus: calceo vel hiulco, vel detrito, vel etiam nullo;

tractis pallioli umbilicis gallericulis

237쪽

1 86 Aug. Mascardi prorsus informi,& instar argolici clypei hinc inde persosso; nihil e toto amictu sibi integrum reseruauit , quo Verecundiam c virginem scilicet ad aspectum hominum frontis infirma ) tantisper obuelaret. An quia , ut inquit ille, Enubium scissuris purius renidet sol;

manus ex odoratis pellibus integumenta ideo findimus , quia omni pelle pre- tiosior ex annulo adamas faces vibrat φVideo quid agas homule superbia i mutente: tumor ille animi quo disrumperis, solida contineri veste, sine tuom;. ., ὸolore non poterat; illam idcirco findis

Lain . parae4 , Ut erumpat ambitio. Nec I. .mi- PlatoniS thoros lutulento calcares pede pag. nisi te transitersum ageret arrogantia, 3 qua obcaecatus omnia insta te posita existimas,nec virtutis tuae fastigio comparanda, sed ne puris quidem pedibus

contingenda putas. At nos, homines scilicet diuinaculi, sordes istas ab animo in corpus ita credimus redundasse, upplures tamen, ac densiores tibi rese uaris, pauculis tantum, ac leuioribus foras ad specimen derivatis. Nimirum, turpitudinum officinam circumfers Diogenes, dolijs omnibus ampliorem. Ita esst, Auditores, nouo ambituS genere , ut ait Quintilianus, adorationem

miseria captamus , & in sordibus aurum

238쪽

Romanae Disertationes 187

quaerimus, in nuditate delicias, in contemptu superbiam, in moderation Iactantiam. Ne tamen a Caribdi fugientes , impingamus in Scyllam, de exquisita nimium vestium elegantia in posterum disseremus is

CVm multa sunt, quae admirabilem

Reginae Vrbium maiestatem, ipsa. reliquiarum magnitudine testantur,tum infinitus ille statuarum populus, qui fortuito e ruderibus, quasi e Romae visceribus effossius, Romani populi censu auget, priscorum loquitur amplitudianem temporum, aeternitati , sepultis etiam marmoribus consecrataim Saeuierit, ut libet, in solidiora Vrbis orna menta, vel aetatis iniuria, vel immanitas barbarorum; deiecta semel statuarum multitudo, inter ipsa sepulchreta rena scitur, & nouam in hortis coloniam transcribit; ut siluae tum demum suo consule dignae sint, cum Deorum, Co sulum, & Caesarum simulachris distinguuntur . Siluestrem ego statuarum nobilitatem , frequentia non arboribus

imparem, dum sedulo in Principis virudari

239쪽

Aug. Mascardi

Eario contemplarer, aegre admodum ὁμscrimen inter Apollinem,ac Musas suas; Senatorem inter, ac militem; inter homiGem demum, atque numen constitui

posse iudicabam, nisi me vestiu varietas harentem in vultuum similitudine monuisset. Neque hic Plautinas fabulas aduoco, siue Amphitruonis, & Sosiae 3 'fue Sosiclis, & Menaechmi. Illud tamen Constanter assi are ausim, in statuis Tecensendis, cognitionem sere omnem a. Nestibus esse sumendam. Ita Philosophu pallio , tribonio Sophistam Matronam, militem sago; toga Senatorem ue' Adolescentem praetexta ; paludamento Caesarem;.atque ut Anacreon canebat olim , Parthos thiara distinguimus, Impulit me in hanc sententiam plangvolentem Luciani caeteroqui delirantis autoritas, qui Hermotimu Stoicorum , si non principem , certe proximum Principi, hoc nomine reprehendit,quod recte philosophantes habitu mundiore omnibus notescere pnedicaret;cum eam fatuarum esse non philosophantium i dagationem arbitraretur 3 quarum illae habitu sere elegantiores essent,quaS aut Phidias aliquis , aut Alcamene S, aut Myron , ad pulcherrimum absolutae formae archetypum expressisset. Verum

ego qui ad animorum perturbationes

240쪽

Romaἡae Dissertationes. ' deprehendendas vestium indicium adhiaberi possis, superiori dis ertatione probaueram, si Luciano aduersus Hermotimum firma constet autoritas, causam per imprudentiam prodidi, & mentis leuitatem meae exsibilandam Auditoria bus propinavi. Quid ergo ' an homines ego cum statuis, noc est cum lapidibus lapideus ipse compono Θ An saxea De calionis prodigia comminiscor, dum

mortalium durum genus, lapidosa sa- ίI

tione proseminatum, non tueor modo , υsed reparo λ an iura mihi diu initatis id

vindico, dum Abrahae filios e lapidibus suscitandos impudenti molitione suseipio λ facessat inuidia A A. nullis hic praestigijs ingenij lasciuientis abutimur. Candide ac sine suco,ut decet ingenuos, in proposita quaestione versamur. Quia tamen in suscepta semel sententia obstia

nate tuenda tam contumax ipse no sum, ut aliorum de me iudicia non reformidem , age si placet, & eorum qui contra sentiunt argumenta, non tam timide declinemus , quam retundamus diligenter. Aiunt ergo, nullum me precium opere unquam esse fraetiarum, dum indumenta corporis ad animi cultum traho; quoties enim in corporis nuditate animus ornatum suum a virtutibus

SEARCH

MENU NAVIGATION