장음표시 사용
551쪽
48o Aug. Mascardicum Memoria componatur,aut sterilem se non optet, aut tacunditatem suam, filiorum numero magis, quam pretio Commendatam,no auersetur,ac defleat e
Verum sentio me usque adhuc in Memoriae laudibus ita fuisse versatum , ut omnia potius alia praedicauerim praeter ipsam. Licet enim, quae de filijs honorifica dicuntur, in parentes soleant iuste transferri,ubi tamen unusquisque censu suo diues est, alienae suffragium commendationis praestolari non debet. Age
igitur, & quid ipsa Memoria sit, quibusque viribus polleat, persequamur. Animam hominis, quae rerum simul chra recipit, per corporis sensus in se, veluti per traduces derivata, tabulae Cereae, in Tegetheto Plato aiebat est persimilem. In hanc aute ceram quam ex Socratis interpretatione cor animi Homerus appellauito dum rerum im
gines , quasi quaedam annulorum sigilla,
altius imprimuntur, pro cerae temperatione , ac modo, vel perturbata, vel illustria simulachra nobis occurrunt .
Nec a Platonis sententia discedit Aristoteles, dum in libello de Memoria, eandem signatorij annuli comparationem non ineleganter usurpat. Verum
quia plausibiliter magis haec dicuntur, ac splendide, quam ad rerum naturaS
552쪽
religiosius indagandas acommodate; via
deamuS , oro vos, utrum ex eiusdem
Aristotelis documentis eruere aliquid in rem nostram, ac delibare possimus. Hominis anima corporis adstricta vinculis , ita illius utitur ministerio, ut ne
intelligere quidem possit, quin ab ipso
rerum notiones accipiat.Traiectae igitur per sensus ad animam rerum imagineS , In eam primo facultatem incurrunt,quae ab sensibus nominata,communis dicitur qua de re disserit etiam Plato tum in Teartheto,tum alibi, Calenus existimat. Haec autem rerum simulachra ab imaginatrice quam recepto iam a Graecis vocabulo Phantasiam philosophantes appellarunt collecta, atque in ordinem digesta, Memoriar in thesauris asseruanda tradunttit: quae bonae fidei custos, quotiescumque leuiter icta, animo iubente percellitur, uniuersa statim habet
in numerato. Hinc rerum omninin the
laurus a Marco Tullio dicta est. Et sane dum illius sinus, ac latebras , in quibus tota rerum uniuersitas delitescit, admiror, Iliadas illas Homericas nucleo conclusas ; Myrmecidis, ac Theodori quadrigas muscar alis obtectas, atque alia artis prodigia, ideo maxima, quia minima considenter irrideo. Quid enim, Deus immortalisl haec omnia ad im-
553쪽
q8 et Aug. Mascardimensam Memoriae capacitatem p Haec interminatam Oceani vastitatem; haec indefinitam magnitudinem regionum;
hqc minacem montium altitudinem; lisclatissimum aequor agrorum ; haec caelestium orbium ambitum; haec naturae miracula; haec artis machinamenta; haeC
mysteria doctrinarum; haec diuinitatis
arcana exiguo loculamento complectitur. Nihil est in Historicorum monumentis tam reconditum; nihil in Poetarum fabii is tam nouum ; nihil in osticinis Rhetorum tam sepositum; nihil in Philosophantiu exedris tam retrusum; nihil in gymnasijs Theologoru tam inuolutum, quod haec per otium in sinu, suo non complectatur, ac videat. Qui gentium ritus, quae prouinciarum consiletudines, quae praecepta regnandi,quae
iura regnorum, quae sacrorum ceremoniae , quae priuilegia sacerdotum, quae insignia Magistratuum, quae scita populorum , qui bellorum euentus, quae documenta bellandi, quae decora triumphorum , quae facinora triumphantium ab huius conditorijs excluduntur e Estne natio aliqua,vel origine barbara, vel moribus efferata, 'Vel Ionginquitate dissita, vel legibus inculta, vel superstitione impia, quae huius amplexus effugiat d est ne aliquis terrae tractus, cuiuS
554쪽
Prolusiones Ethicae. 48 3kecunditas cum amoenitate contendat, salubritas cum opulentia certet, situs cum munitione confligat, emporijs nobilis , metallorum fossionibus inclytus, udificiorum magnificentia prs dicandus, admirabilis numero populorum, cuiuS multitudinem, substructiones,emporia, salubritatem, opulentiam , amoenita tem , illa non teneat Θ Haec autem omnia quam celeriter, quam subito, quam sine mora , unico veluti obtutu videt ZNunc terrae visceribus excepta,in scaturientium undis fluminum,aut natat, aut nauigat; euersis auri sodinis inauratur; lapidibus turgescit, quibus . auaritia mortalium pretium fecit; spiritu, quo terra concutitur, agitatur; nunc eodem veluti abrepta spiritu, in caelum usque conscendit, sistitur ad solium diuinitatis, beatarum mentium ordineS enume rat , Orbium conuersiones, atque Vertigines , stellarum lapsus, exortus, & Οccasus speculatur ; nunc ad orientem solem conuersa, nunc ad occidentem re gressa, alieni caeli sidera, nouas telluris fruges, inusitatas populorum consuetudines,peregrina gentium sacra,incredibilia ignotarum artium inuenta nobis ostentat; nunc per sepulchreta licenter oberrans eruta e cadaueribus intermor-xua pene facinora, iacentia Principum
555쪽
nomina squalentes doctorum hominum lucubrationes immortalitati redonat nunc in se ipsum conuersa, ac familiam suam, abdita in thesauris simulachra,vel vinam quodque separatim, vel uniuersa consertim , vel ordinatim singula vocat in lucem: lacessita protinus adsunt, illa veluti imperatrix militiam in insidias collocatam educit in aciem,uniuscuiusq; nomen, ut olim Cyrus, Vsurpat, mox ut agmina circumspexit, admirabili celeritate colligit distipata, distracta consociat, remota pertingit, propinqua disponit, vasta contrahit,diuisa coniungit ; praeterita reprehendit , integrat obliterata; infinita metitur; comprehendit aeterna. Et quae nam suit vel ii turae saeuientis iniquitas , vel miserae mortalitatis iniuria, quae tam luculentum, tam essicax, tam diuinum nobis patrimonium extenuauit, diripuit, exhausit λ quae pestis adeo nefaria, atqu atrox, nobilissimam animae partem inse-cit, debilitauit, infregit Vsque adeoi ne suae dignitatis rerum naturam poenituit, ut in se ipsam serox, maxime actuosam, atque. omnium stupore di- gnissimam in homine partem sui,sponte omnibus iniurijs exposuerit λ An tanti
erat eiectamenta terrarum gemmas , ea
duritie solidare, ut earum aliqua nec vis
556쪽
deteratur, nec ferro dometur , nec igne Corrumpatur, nec vetustate deficiat, ut memoria interim, neces arium generis humani bonum, in mollissima capitis medulla nobis nec sentientibus contabescat λ ferendum quodammodo videretur , si aetatis tantum vitio laboraret, quod sibi coligistis Seneca quaerebatur; licet enim muta, nedum tacita temporis fuga sit, non inusitata tamen nobis memoriar senectus accideret, qui oculos, aures cogitationes, cupiditates , Omnia denique in nobis consenescentia experiamur in dies. Nunc aiadem quot,quantis'; praeter aetatem periculis patet Θ Curioni incantationes , ac veneficia; Messalae
Corvino morbus;Mavimino Caesari vini haustus paulo liberalior; lapidis idtiis alijs; alios e tecto, vel ex asino casus ;metus quamplurimis, & quod commemorare sine ingenti animi dolore non is postum, labor ipse, atque vigiliae in si di)s literarum Memoriam labesectarunt. Adeo vias omnes, quibus interire, ac profligari Memoria posset, malus quida naturae genius aut inuenit, aut reperit. Et mirabitur quispiam, si dum multi leuissimam pulchritudinis laetiiram accersito quodammodo, ac studioso dolore qnaeruntur, natiuis nos , ac sponti erumpentibus queterimonijs , literatae
557쪽
Reipublicae calamitatem, ac senestum literarum iustitium, In tot Memoriae cladibus prosequemur 'Sed animos vestros non exulcerabo tam luctuosa commemoratione diutius. Bene habet, Quirites, etiam naturae vi-ths alacriter vir sortis obsistit; quae ut nulla aliquando arte vincantur, maxima tamen ex parte leniuntur. in rebus a duis,ac vires humanas supergressis , ut nos euentus destituat, summam tamen
laudem in ipso conatu viri sapienteS pΟ- suere. Ad reparandas igitur Memoriar ruinas multa legimus a priscis adhibita siue consilio, siue casu, quae singillarim
libenter enumerarem, & sortasse cum fructu, nisi me opinione mea longius praetervectum,alteram hanc dissertationis partem obuoluere potiuS, quam eX-plicare , & audientium auctoritas cogeret , & modestiae in dicente ratio suad ret. Praetereo igitur pharmaca, Venarum sectiones, aliasque corporis exercitationes , seu verius cruciatus, ex Medicorum placitis repetitos, quorum ego comparatione Memoriam tanti non facio,vi longe acerbiora obliuionis remedia,quam malum non existimem. Omitto singulare apud Petrarcham sortunae Iudentis, & illudentis inuentum, quo
factum cst ut admirabilis Clementis Sexti
558쪽
Sexti Pontificis memoria,ex vulnCre capiti alte impres , tanquam armata eXIouis cerebro Pallas exilierit: neq;enim Memoriar debilitatem capite luendam censeo, aut praesidia a supplici)s expecto . Sileo stolidam Calvisi) Sabini diligentiam a Seneca otiose descriptam, qui seruis, & quidem magno coemptiS , Homerum huic, illi Hesiodum, Lyricos nouem reliquis assignauit, ut unusquisq; Poetae sui versus quoties eum venditandae eruditionis libido cepisset cum fide repraesentaret ; nam& Memoriam insitivam nunquam putaui, nec ideo multa scire me arbitror, quod ea semialiares mei probe didicerunt. Praetermitto memoratricem Simonidis artem,quae
tantopere apud dicendi Magistros inualuit, ut praeceptiones de ea luculentas Quintilianus, & M. Tullius summa cum laude tradiderint; nam ego qui meopte ingenio tardus, ac bardus sum,ex multiplici locorum designatione exoriri in me muItiplicis etiam Memoriae necessitatem sentio, ridiculo sane artis inustitatae compendio. Vnum igitur candide , atq; simpliciter more Romano in mediuassero, illudque praesentissimum vacillantis Memoriar praesidium, haec videlicet solia, no utique Sybillina; quorum artificio satis hactenus explorato, ac
559쪽
48 8 Aug. Mascardifido, quicquid memoriam praetervolat
incurrit in oculos, & quod caeca rapiebat obliuio, oculata sagacitas repetit. Videtis, opinor, Auditores , quorsum euadat oratio mea, quae tota quanta es hcquid enim dissimulem diutius Z non ad Memoriar siue laudes amplificandas, siue fragilitatem deplorandam a me est instituta cum coepi; sed pro domo mea,
hoc est ad tuendam eam recitandi consuetudinem, quam huc a me, ut aiunt, inuectam indigne ferunt, qui nodum in scirpo quaerunt. Vellem equidem secisset Deus immortalis, ut Cyros,Hortensios Temistocles, Mithridates, SenecaS,PΟγtios Latrones, aut iuuenem illum ex insula Corsica a Mureto laudatum, memoria superarem, Oratorem haberetis. Quirites, non paulo disertiorem. Sed quoniam ita natura comparatuS sum,Vt
lubrica semper fide apud se depositas
rerum imagines memoria mihi restituat ignoscet mihi genius humanitatis vestret si commentarios identidem intuebor,
taliquam oracula, ex quibus anxie, timideque numinum responsa petuntur. Scio memoria deficiente, personam me,
Vt quidam putant, Oratoris absoluti sustinere non posse. Verum cum, & ab ali)s ad munus amplissimum praesidi)s destituax, quoniam primas eloquentiae
560쪽
Prolusiones Ethicae. q89 Partes occupare no licet, haerere saltemper vos liceat in secundis. Expeditam illam, ac subitariam limate loquendi copiam, nec ars mihi, quod sciam, nec natura suppeditat. neque enim in medio Latio natus,aureis Romanae Reipublicet temporibus ad elegantiam sermonis adoleui ; ut etiam si dicere ex tempore vehementer cupiam, ut vellem prosecto non possum, ut possim iustissime nolim. Non tam abiecte de eruditissimis auditoribus sentio 3 nec me, ac mea tam arroganter , ac temere circumspicio. Dica igitur in posterum ex commentario, &si visita postulauerit, Iegam. Praestitere hoc olim florentibus eloquentiae saeculis Poetae , Historici , Oratores omneS : ex quo tam crebra apud Ma tialem , Iuvenalem, Persium, iuniorem Plinium de recitatoribus mentio. Praestitit Seuerus Cassius, qui habiturus
orationem, non commisit, ut commentarius sibi extorqueretur e manibu S. Praestitere Caesarum multi, atque intereOS, Vt rerum gestarum gloria, ita doctrinae opinione clarissimus Augustus, qui non orationes modo ad Populum,in Senatu, ad milites ex scripto habuit sed priuata etiam cu Liuia uxore colloquia retulit in commentarios. Praestitit ipse