Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

tiam labefactari, ingenia praestringi, voluntates illigari ; ubi praesertim non per

aures tantum , sed etiam per oculos traiectae rerum imagines, audientes sto Pal. lida quadam admiratione defigunt. Quis Nax.l. enim animus ita ferreus est, quae viscera. ςs tam lapidea, ut illa non expugnet acer μφ' rimus vigor oculorum, terribile vultus spondus, accommodatus singulis verbis vocis sonus , efficacissimus corporis motu S, cum oratio pronuntiantis aste-ctibus exardescens , tanquam amentata 'vehementius intorquetur ρ Adeste quaeso animis, Quirites , quotquot adestis corporibus, adeste diligenter, ut humanitas vestra pollulat, reique praestantia: narrabo facinus, non a maiorum annalibus , monumentisque petitum, sed nouum omnino admiratione plenum, expectatione maius, paucis admodum cognitum, multis sortasse penitus inauditum .

Fuit superioribus annis in ipso Italiae corde non nemo cuius nomini parcitur, ut pudori parcatur religiosus in paucis , & rebus & diuini nominis cultum spectantibus mirifice addictus. Verum is, ut fert humanarum rerum vicissitudo,sanctimonis calore paulatim intepescente , illatam domessicis suis cladem viturus, in apertum pene latrO-

532쪽

, Prolusiones Ethleae. q6Τcinium descendit. Coacta si quidem de

speratorum exulum manu, noua quotidie incredibilis edebat documenta feritatis : atq; ut est uberrima foecunditas scelerum, eo improbitatis, dementiaeq; processit, ut non raro dira, ac detestanda impuri capitis flagitia ipsi etiam

.scelerum administri obit1natissime auersarentur. Hoc perditae crudelitatis impedimentum , ut qua posset arte remo Ileret,contaminatos latrocinia sui socios dissimulato consilio conuocabat: atque ex editiori collis clementer assurgentiScliuo totus ad modestiam, pietatemque compositus , oculis lacrymis tumescentibus, de Christi Domini cruciatibus disputationem instituebat. Et quamuiSad ferrea etiam pectora confringenda, sufficere potuisset qualis qualis atrocitatis tantae commemoratio, doloreStamen illos omni cogitatione diriores non solum singillatim enumerare, sed acri etiam, & queribunda oratione amplificare : disci sitim verberibus corpuS , rigida spinarum corona traiectu caput, manus, pedesque acuminato ferro confixos , prodigiosos imbres sanguinis , nouercale fellis,& aceti poculum,omniAdenique ad sensum commiserationis ex primendum , lacrimis profuSe manantibus , admirabili animi ardore, acer-

533쪽

timo gestu corporis recensere; donee ingens sociorum consecuta collacrimatio emollitos iam animos, atque flexibiles lamentabili testificatione patefaceret.Verum enimuero quid expectatis, Quirites j ut homines prosigatOS, ac truces in Christi Domini commiser tionem inflammet ρ ut vitam per Oirine nefariorum facinorum dedecus decur rentem alio deflectendam mature commoneat Θ ut aetatis antea, piacula lacrimis eluenda proponat ξ ut sanguinem pro sanguine reddendum praedicet enimis religiosa sunt haec, atque ab immanissimo omnis sceleris architecto prorsus aliena. at efflisam erga nos Se uatoris munificentiam simulatis lacrimis deridebat Θ charitatem elevabat epietatem eludebat Θ Dei hominis morte acerbissimam misericordiar simulatione inhumane facetus excipiebat Vulgaria ista sunt, atque impijs usitata. Atrox nefari, declamatoris ingenium, si inesta infamissimi praedonis eloquentia nihil nisi notium, inauditum, turbulentum,

impium meditatur. Quid igitur, dicat aliquis , quid interpuncta gemitibus Verba, quid oratio crebris agitata suspirijs agebat clingite vobis qua vultis

tetrum, execrandumque facinus, Quirites , horribilius erit quod dicam, si

tameta

534쪽

Prolusiones Ethicae . q63

tamen dicam, atque omnium opinionesunestius . Animos nactus miserabili dolorum commemoratione delinitos,ac faciles,quique iam quamlibet in partem versari pos ient, tum demum totis eloquentiae viribus effusis, quo inexpiabilis libido suaderet, caecoS, ac perturbatos impellebat. Vidisses in oculis ardere sam uitiam, tumultuari in pectore crudelitatis incendia, quorum vestigia in truci quodam frontis horrore legisses. Frendebat dementissima sicarioru manus , &arcanis quodammodo surijs agitata, in quodlibet inausum, ac paulo ante votis omnibus detestatum facinus serebatur Ita ne vero Θ cruor ille delicatus, ac regius, qui de innocentis Agni corpore lacero , fixoque scaturi)t, ad hominum voluntates in omnem improbitatem compellendas fuit adhibendus e Tu ne inquam purpura salutaris,ac sancta,quae ut mortalium animos, quotidiana criminum contagione decolores in priastinae lucem reuocares , e diuini pectoris:

concha vulneris atrocitate confracta,

die illo funestissimo emicasti, ac scena

rerum , hac tace tempora in memoriam reuocari debuisti, ut stagitiosi latrones tuis facibus inflammati manus extremi&sceleribus inquinarentὸ Tu ne augustum

Dei hominis caput sacrarium Diuinia

535쪽

46q Aug. Massardi tatis , sed sanguine, spinis, crinibusque

conuulsis dehonoratum , in humani generis salutem Deo parenti deuotum, proponendum fuisti mentibus pollerorum, ut in tui commemoratione nominis nefariorum hominum seritas recrudesceret,& desperati declamatoris exultaret oratio e Tantum peruersitatis , tantum dementiae, tantum temeritatis eo tempora portentis istiusmodi plane funesta l o mores teterrimis istis pestibus plane corruptos lAtque haec sere sunt , quae de duplici Sophistarum artificio dicenda susceperam, ad Rhetor ices cum Dialectica cognationem, ex Aristotelis opinione cognoscendam; quae licet exaggerata, ac prope tragice ferali oratione incogitanter amplificarim, non eo tamen consilia retuli mea, ut nobilissimas disciplinas, Verae sapientiae suis artibus ancil-γὶ ,. , ἰὴ0xς ligne traducerem. Veruri L .sbet. quemadmodum in Gorgia Socrates, fa- .id. . cultatibuS, quae tum ad corporis val tudinem, cum ad institutionem animi a it. t. r. Viris sapientibus adhibentur, enumeratis,earum statim assentatrices copiose

declarat, ita ego monstra haec discipli- . ' narum , humana: inertiae vitio, ad gemo, ., 'nanae doctrinae simulationem effeta, a, b, . ipso si cim initio in bono lumine col-

536쪽

Prolusiones Ethicae. Us' locaui, ne quorumdam ingenia lubricol artium confinio, & indiscreto , quod

aiunt , rerum colore fallantur. Quam in sententiam cum me non amor partium ,

sed studium veritatis impulerit , ne si cum facere prudentissimis iudicibus videar , ex Areopagi legibus sine peroratione perora De memoriae praestantia simu Iacfragilitate ἀPROLUSIO DECIMATERTIA .

NEscio quonam hominum generiRinfortunio factum sit,ut quae mo talibus , vel ad ornamentum praeclara, vel ad praesidium necessariae diuinitus obtigere,ea incertis obiecta casibus,certis iniuri s opportuna nobilitatem imbecillitate compensent , fructum fragilitate corrumpant. Non immorabor in singulis, ne ambitiose videar moeroris alimenta conquirere. Verum ut de vitae breuitate cu Hippocrate, ac Theophrasto non querar eximia illa huma nae pulchritudinis dignitas, atque male stas, nonne tanta humanae infirmitatis humilitate deprimitur , ut non tam de illius praestantia gloriari, quam lugere

pro huius debilitate possimus λ illustris V s plane

537쪽

plane res est,singularis, ac prope diuina bene compacti corporis pulchritudo, &quae non solemnia tantum in Graecorum ludis certamina , quod legimus in Atheneo ; sed si Poetarum more fabulari licet iustissima Dearum quoque iurgia

prouocarit, regi3 pastoris, eiusdemquo iudicis arbitrio dirimenda. Atque utinam semina illa offensionum,atque riX rum , in Idae verticae Paridis sententia praefocata, in caeli ortos infelici satione translata non essent; non haberet cur tantopere' in libris de Republica Plato Homericas Deorum pugnaS exagitaret, styloque confoderet o Verum ita contigit Auditores, AEterna illa numina , a mirabili semper animorum consensione, in terrarum Orbis administratione constantia , ubi semel Graeci de ptilchritudine repetenda litem Troianis contestati sunt, quae integro decennio utrimque serociter agitata, Troiani tandem imp

ris excidio perorata est illico distracta

partium studijs exarsere: ijdemque caelestis Reipublicae Senatores, qui, Vt in Charidemo Lucianus animaduertit, in Titanum temeritatem consentientibus animis, armisque saeuierant,mox Helenae pulchritudine de mentis sanitate deiecti, odi)s inter se plusquam ciuilibus transegere: & quamuis in pertinaci illa,

538쪽

Prolusiones Ethicae. 667x maxime luctuosa Troianae urbis obsia dione, filios suos certo perituros, Deo rum plerique cognoscerent, tanti tamen fuit unius sibi , feminae pulchritudinem vindicare. Marti simul , ac Veneri Vulnere stetit Helenae forma, ut HomeruSest auctor o Sed delirantium sunt harC somnia, vocibus fata Poetarum atque ipsa suauitate nocentia i alicubi queritur Tullius. Non inficior . Sapientum tamen somnia imperitorum vigil ijs prudentiora esse non ambigo. licet enim veritas 1 Poetis tanquam a testibus exigenda non sit,eam tamen Fabularum inuolucris doctrinae speciem praeseserunt,

atque sapientiae,ut morum, vitaeque m

gistri a prudentioribus audiant. Neque aliud vel Paridis iudicio,vel Deorum dia

gladiatione voluerunt,quam ut ingenio, diuiti)s, imperio,carterisque fortunae bonis unam corporis pulchritudinem, eOrum exemplo anteisendam intelligam . Hinc minus iam eorum admiratiotae, seu potius stupore commoveor,

qui apud Pausaniam praestantissima Medusae sorma prope dixerim exanimati, decantatae saepius fabulae locum secere, ut Gorgonis aspectu in lapides degenerasse credantur. Qui enim auspicatisimma inter omnia formosorum occursum

rctulere illi diuini vultus siue radiu,

539쪽

q68 Aug. Mascardisiue simulachrum in elegantia sormae

quodammodo coruscare, cum Platonicorum eleganci istinis opinabatur; cuius

illicio hominum animi violeter abrepti, corporisque diuersorium perosi, in extraria, ut ita dicam, pulchritudine conquiescerent. Et merito quidem animos

aucupatur formae venustas, qua .ab aniamiS oritur, eorumque beneficio, Pluta

cho teste, in corpora derivatur. Cum sint ergo munera pulchritudinis, & genere maxima,& numero infinita, & spe cie praeclara, & efficacitate mirifica, &ipsa commemoratione iucundissima ; annon eadem esse oportuit, & stabilitate, constantia,& viriditate florentia,& soliditate perpetua, & viribus incorrupta, & diuturnitate immortalia si pulchria ludo ad ornatum, & pompam corporiS diuinitus est oblata mortalibus, an non eam saltem decuit funal interire eum corpore Θ & sibi tamen, heu quam celeriter infelix immoritur i momento temporis elegans illud,non iam ludentis,aut sese tentantis , sed serio suis honoribus

blandientix naturae machinamentum , ipsa dixerim natura nouercante,dissipatur,dis luitur, evanescit, Nimirum flos est corporis pulchritudo, flos sanitatis inde libatae flos animae pulchro innatio

Foxpori laturae nos virtutis , & maioria

540쪽

Prolusiones Ethicae. qis praeludium pulchritudinis: ita diserte Graecoriun disertissimi docuerunt; ut genus humanum dum sapientissima floriS appellatione venustatem sibi fingit in animo, simul tamen formae fragilit tem,pulchritudinis fugam, oris speciem deflorescentis intelligat. Lubrica quippe res est, Auditores,caduca,prope diu na , atque adeo continuo contabescens, uno verbo, florea elegantia vultus humanis ut apposite impavidus sacrarum

literarum philosophus Iobas pronunciarit aliquando de homine,qui quasi flos egreditur, ct contei Itur , ct fugit velut

umbra. Auream quamdam Virgam mi-

rabilium operum molitricem , Mineruae suae affinxit Poetarum Plato: qua cum Vlystem leuiter attigisset, omnium opianione celerius Ora pulcherrimi principis occupauit situs; honestissimi capitis crianes effluxere; nitida cutis exaruit, elat guit vigor oculorum, flos masculae , at- ique Ut ita dicam,heroicae pulchritudinis prorsus extabuit. Nimis operose diuina se Mineruae virtus exeruit in re leuissima, & quae numen, quod aiunt, e ma- .china non requireret: satis erat, Vt CXL stimat Phavorinus, inclyti Ducis co pus vel triduum fame conficere; vel si libebat febricula pertentare,aut rem arbaseula temporis permittere, aut animum

SEARCH

MENU NAVIGATION