장음표시 사용
541쪽
importuni spiritu moeroris afflari: tam Obvia, tam parata, tam multiplex pulchritudinis iactura est. Hinc non minus Vere, quam tragice, in ea fabula, quae ab Hippolyto nomen accepit, consenescentem Q am Seneca lamentatur .
Anceps forma bonum mortalibus , Exigui donum breue temporis , Vt velox celeri pede laberis .
Et si liceret per par iam Poetaru
maximi versus usurpare , an in formam, quae ille de fama cecinit, opportune non caderente H iis Forma bonum, quo non alius velocius ulli;
..., Mobilitate perit,Viresque amittit eundo ' Vt ignoscendum propemodum impijs Petronii vocibus dixerim, qui pulchritudinis vitream, hoc est in ipso 1plendore pereuntem maiestate deplorans ait, in t ρη- O fallax natura Deum, qua prima dedisti AEtati nostraegaudia, prima rapis. Haec omnia cum apud me serio medit te non ideo facturum me operae pretia existimavi, si mortalium quaerimonijs intermiscens meas, morienti pulchritudini communi veluti senere parentarem, Verum id unum potius ago diligenter, ut aequioribus animis me de memoria differentem audire, pro vestra si cilitate velitis. Quod ut confidentissume sperem facit humanitar vestra, a
542쪽
Prolusiones Ethicae. 67Igumenti magnitudini par, atque in diacentis ingenium omnium opinione prolixiori . Si enim detrimenta pulchritudinis , quod caducum summie cutis integumentum , ad implendam praecipue adolescentiae scenam concessum est vuque adeo moleste serunt plerique mortalium , ut quotidiano pene conuicio'
cum rerum natura rixentur,' an nomis
aequius ego illius malignitatem in honestissima concione traducam, quae cum inter praeclaras animae dotes, memoriam
hominum generi largita sit quo praesidio nihil bonarum artium studiIs praestabilius accidit illam tamen ijspericulis obiecit , seu intemperias potiuSagendam permisit, ut vel odisse muneris sui dignitatem, vel inuidia humanas scelicitatis laborare videatur e Quod ut Probaturum me non longa dissertatio recipio, ita fidem meam facile liberabo, si primo loco memoriae laudibus cursim enumeratis, illius imbecillitatem, qua par est animi commotione defleuem mox quid a maioribus acceptum , pex manus nobis posteritas,ad iacturam sis ciendam tradiderit, continenti quodam
tractu orationis aperuero. Et argumentum sane ad dicendum nactus amplissimum, non tamen Poetarum more, ad Musas in ipso dissertati pis
543쪽
Aug. Mascardinis exordio prouocabo, ut per eas mihi liceat in earum sacraria pedem inferre ;sed Critiae apud Platonem monitis CX- citatus, ipsam potius Mnemosynem obsecrabo, ut abditos, ac retrusos imperi, sui thesauros, vobis in oratione mea per otium contemplandos exponat: atque ita siet, ut luculentum apud vos extet pignus diuinitatis, quae memoriam olim a priscis sapientibus decoratam script
Tum monumenta testantur.Multa quo
dam , & potestate disparia, & munere dissimilia,& appellatione diuersa, & so
ma contraria numina fuisse comperio LPrisca siquidem mortalium gens, in de- Cernenda hominibus immortalitate usq; ad prodigium liberalis, Deorum magiS, quam hominum censum vixit;pluresque Coelo mortales intuliri quam peregrinos Tiuitate doname . Nec AEgypti portenta commemoro, hortensia videlicet numin serenis,ut ille ait,Nili imbribus imTigata; latrantes item Deos hoc Ioco Praetereo: illorum potius rationem habendam Deorum, sine ulla verae religionis iniuria statuo, quae cum a virtutibus di appellationem simul, & munus accGPerint , tanquam admirabile mortalium
honum, specie diuinitatis a sapientibus
iHre coluntur. Hos autem cum dico,
iuuntem intelligo, Amorem, Fidem,
544쪽
Prolusiones Ethicae, M 3 Concordiam, Honorem, Virtutem, & . huiusmodi multa Augustini viri sanctissimi aeternis literis consignata; eleganti M. Tulli) stilo posteritati transmissa. I ter quae nomina, dignitatis, venerationisque plenissima , cum Memoria Mnemosynes vocabulo , apud antiquissimos designata merito veniat, nonne illa satis ad immortalitatem, ac laudem praesidi, illam illustri notione mutuabitur ' Et decuit omnino, si augustissimum Dei templum a Demosthene mortalium pectus appellatur,eas potissimum humani animi dotes diuinitatis elogio cohonestare,quae cum sint nobis diuinitus datae, multum de caelesti cognatione trahunt, atque originem suam cum dignitate re- Praesentant. Verum ut hoc de reliquis animi quasi numinibus dicatur idonee ;Memoria sane quemadmodum reliqua dignitate, ac viribus antecellit, ita loco, atque honorifica sedis appellatione, a caeteris quasi a minorum numinum plebe, secernitur: nec in homine templi adyta, in quibus colatur, ut reliqua, sed caeli praetorium,in quo cum Ratione imperet, Occupauit: quod ut planissime i telligatis aduertite. Humani corporis formam, & quandam quasi structuram distribute dispe viens in Timaeo Plato, medullam capitis
545쪽
η74 Aug. Mascardiglobosam, ac teretem, quam cerebrum nominamus, agrum sceliciter excultum, atque subactum,ad diuinum semen, hoc est Rationem, excipiendum dixit. Apposite,ut ego quidem arbitror, atque s Psenter. At non minus apte, & procul dubio magnifice magis HomeruS Cun dem cerebrum caesi nomine definiuit: in quo videlicet praeclara illa numina, de quibus paulo ante disserebam,Ratio,atque, Memoria , tanquam in diuinitatis augustali, communicatis utrinque fascibus dominantur. Quod aut excogitatum temere, aut stulte pronunciatum affirmabit nemo, tui calamitosus sponto non sit,& ambitiose infelicitatem aduletur suam. Si enim hominum corpora animorum carcerem esse tenebricosum,
ac foedum opinabantur philosophantia antiquissimi, in quem illa omnia confluxissent, quae apud inferos Poetarum excogitauit ingenium, Cocytus,Acheron, Styx, Prometheae volucres, Tantali epulae famescentes, & huiusmodi deliramenta quamplurima; cur tam miseri consulto simus, ut caeli etiam beatitatem, atq; delicias non agnoscamus in nobis, & lethaeo obliuionis fluuio Memoriae diuinitatem non opponamus λ In Trophoni) certe templum ad vota nuncupanda , & oraculum consulendum descen-
546쪽
Trolusiones Ethicae. 67slcensuri, epotis primo obliuionis liquo ribus, statim Memoriae undas haurie- ibant ; utriusque siquidem sentem prope templum Pausanias in Boeoticis collocauit. At video , nisi me fallit animus, quid negotium facessat ijs, qui cum eruditos Mythologorum libros accurate
peruolutarint,aegre admodum serunt,in cerebro a me constitutam esse meme
riam, quae in auribus sedem fixit. cum enim frontem Genio, Iunoni brachia, pectus Neptuno , cingulum Marti, Vc-neri renes,Mercurio pedes, Mineruae digitos dicata fuisse annalium monumenta tradiderint, aures easdem Mnemosyne, siue Memoriae consecratas prodidere a
hinc illud elegantissimi pastoris
Vellit , O admonuit . Hinc Plini j verba,est in aure ima memorθlocus: immo ut qui sapientiam profitentur aliquando desipiant) in Cith
raedi digitis emicare Memoriam quidam putant: dum aliud agens,& audientibus Obuersus, ad numerum tamen, atque concinne citharam pulsat; erunt etiamsi Deo placet, qui memoriosos, ut cum Frontone loquar, pedes existimabunt , dum incogitantes reuertimur domum. Verum faces ant haec Qmnia. Humana
Anima, immortalis, indiuidua simplex,
547쪽
Aug. Mascarditaec in singulorum partes distracta membrorum, nec uniuersa corporiS mole
confusa, semper sibi praesens, nunquam non actuosa, suis undique potestatiburi quasi satellitio circumsepta, & videt in
oculo, & mouetur in pedibus, & ratiocinatur an capite, ta tangit in manibus , A recordatur in cerebro: eadem tametaxecordaretur in pedibus, si memoriae conditoria, quae in cerebro illi rerum natura composuit, in pedibus inueni-xet. Nimirum instrumentis, iasque cor-POratis Operatio animae definitur, dum adhuc peregrinatur in corpore . Fixum igitur apud nos iit, QuiriteS, memoriae numen in cerebro, hoc est in Homerico coelo, amplitudinis suae regiam collΟ- caste. Et quonia semper sceta, nunquam est effoeta loecunditas diuinitatis, Memoria non solitarium, ac desidiosum numen, ut Epicureoram Deus,seriatur, aut torpet ; sed cum multa humani generis bono molitur ipsa per sese , tum partus enititur, vel ipso nomine venerabiles. Musarum mater ab Hesiodo, sapientiae parens ab Afranio, Poetis non minus eruditione, quam vetustate nobilibus audit. O familiam integro pOpulo multitudine pene parem, virtute maiorem l o stirpem coelo dignam,mortalibus admirandam, inuidiosam regi
548쪽
bus, atque Caesaribus t o tuam mater Memoria gloriosam, ex natarum indole felicitatum l Nunc demu amo sororium Musaru m cum sapientia nexum, a Platonico Tyrio integra dissertation coactuna: nunc philosophicam Empedoclis poeticam ab Alexandrino Clemente memoratam exosculor, & admiror : nunc eorum consili Ina vehementer
probo, qui aras Musis simul,ac Mineruae in eadem Academia posuerunt: nunc inimicitias, & iurgia, quae inter Sapientiam,ac Musas Boetius olim saeuit,aue sor penitus, atque detestor. Sororessimi Sapientia, & Muta, Quirites; uno Memoriae ventre proseminatae , Vno Mnemosynes pastae lacte, communia sibi incunabula recognoscunt, eodem g nere , licet diuersa temporibus. Quid enim aliud est poetice, ut Tyrius arbitratur , quam philosophia vetustate nobilis , argumento fabulosa, numeris
implicata quid philosophia nisi poeti
ca aetate vegetior, argumento perspicua , numeris expedita ' Praeclarum omnino eruditae cognationis vinculum ,
atqtie omnibus salutare: quo coniunctis utrinque viribus Memoriae pignora inhumani generis beneficium , mutua
Charitate, necesiaria consociatione con
spirant. Sapientia si quidem haerentem
549쪽
in bivio Herculem ad praeruptas Virtutis rupes impellit , Musae laboriosi comites itineris sub pondere fatiscente recreant, atque confirmant: illa perpetua belluarum Venatione , ac sanguine Achillem adhuc impuberem xercet, Ut irae praeludax Troiano imperio fatali; reuertenti cithara adornant, sudoremq; detergunt ; illa ne diffluat voluptatibulanimus,seueritate lasciuientem coer cet; hae curis defatigatum, & calamihatibus obrutu demulcent: illa perturbationes tanquam bruta rationς carentia flagello domat , hae Pythagoraeorum moroeasdem cantus suauitate componunt mortalibus illa vitiorum contagione tabescentibus absynthio medetur; amarissimum hae, ac tetrum poculum melle contingunt: sortunae illa secundae m deratrix inhcit talicitati stoenum, ne animus efferatur ; aduersantem hae deb-niunt , ne succumbat et pugnat illa Contra vitiorum monstra taliciter, epinicia-triumphanti modulantur immortalitatem illa meretpr; hae donant:
insormat illa animos; hae oblectant. illa munit, hae ornant; sanitatem illa, h*pulchritudine curant; illa coelo inhiat,' in coelum hae inuehunt. quid multa tQuidquid vel ad animorum oblectatio nem eruditione iucundu velad menti
550쪽
alacritatem hilaritate conditum, vel a acumen ingenij solertia perpolitum, vel ad exercitationem stili diligentia excultum : quidquid ad mores componendos excogitatur idonee, ad virtutem cons quendam perficitur studiose; ad aegritudines persanandas conquiritur Opportune , ad aeternitatem nominis gloriose consertur, id demum quantum quantum est, Memoriar filijs Musis. atque Sapientiae debet natio literatorii Habent ne aliquod monumenta Poetarum ingeniosum in fabula, in Episodijs multiplex, in descriptionibus accuratu, accommodatum in moribus, in pertu bationibus vehemens, incogitatiS acutum , in elocutione magnificum, splendidum in figuris Θ inuenis ne apud verae philosophiae sectatores in iudicando constantiam, prudentiam in agendo, in loquendo moderationem soliditatem in docendo, in consulendo maturitatem , in investigando iudiciu , in omni deniq; vitae ratione absolutam virtutis imaginem P id omne, velis, nolis, acceptum reseras necesse est Memoriae filijs Musis, atque Sapientiae . Et quae in Romana Republica Gracchorii parens Cornelia; quae inter Iacarnarum praestantissimas Mater tam sortunata, de natorum Virtute, atque indole gloriata est, quae si, cum n