Petri Gassendi De motu impresso a motore translato. Epistolae duae. In quibus aliquot praecipuae tum de motu vuiuersè, tum speciatim de motu terrae attributo difficultates explicantur

발행: 1642년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 수학

101쪽

a Motore transadix Epist. II. ηγ

punctum superficiesTerra Anon manebit immoturn,

sed post globum ibit neque punctum superficiei Κ

immotum conuste , sed globum antecedet inde eueniet, ut clim globus expuncto mandani spatij immobili Ab, perueniet ad punctum eiusdem spa itis itidem immobilem iunctum mobile superficiei Terra A perueniat ad punctiam spati immobile ;& punctum mobile superficiei Ficrueniat ad punctum spatii immobile in sicque globus percurrat

quidem ex mundano spatio lineam A , sed ex suu perficie tamen Telluris solummodo lineam quemadmodum faceret Terra quiescente. Explodatur deinde globus ex in Aci quia dum erit per

aerem , neque puncta ira F, neque punctum A superficiei terrena erunt immota cie interim punctum

perueniet ad punctum immobile spati Κ, sunctum A ad punctum immobile F;kaliunde quantum globus vi impressa a tormento feretur ex puncto immobili F versus M, tantum vi impressa a Terra referetur et v sus F; et, ut respectu spatii immotus consistat, donec cadat in punctum mobile super sciet x, quod interea ad punctum .immobile

perueniet. Neque iam debet videri mirum , moueri globum per aerem, non moueri tamen permundanum spatium. Videlicet praeter iam dicta ex quibus constat non tam globum transferri per aerem, quam aerem ferri praeter globum L motum globo a visu tribui , qui atraenest aeris constat rem aliun de ita se habere,aedum vides hominem conto in fluuij

102쪽

ro a De Motu impresse

bum suis pedibus. Ille quippe nihilo secus mutat

pedes, inambulatque , ac tacet et supra piam Terram Sc nihilominus vides ipsam non mutare locum, si comparetur ad aerem , ripam , suppositum fundum , quidpiamve aliud immobile et sed mutare solum locum respectu partium lembi, qui interea sub ipso mouetur, quatenus ex puppi aut psos oppositam partem attingit Nimirum respectu aeris aut ripae immobilis est; quia prarier motum proprium, quo fertur versus unam partem, assicitur etiam motu alio , qui ipsum tantundem refert in partem oppositam. Idem eueniet, si quis in medio flumine, aut etiam in mari absque conto, aut fune , tanta volo citate moueatur a prora in puppim, quanta nauis ipsa mouetur. Nam mouebitur quidem per navim, mutabitque successive parteis nauis varias sed quod ad ipsum aerem, a quamve, aut fundum suppositum spectat , consiliet quasi immobilis , neque reueralocum mutabit. Pari igitur modo globus feretur quidem impetu proprio, siue a maduna impresso ab oriente in occidentem, re ipsiaque mouebitur per Terrae superficiem eiusque parteis commutabit: at renpectu mundani spatii perseuerabit quasi immotus, quia quantum motu proprio in occasum feretur, tantundem motu a Terra impresso referetur in ortum. Eadem porro , proportione , euenient, seu motum Terrae velociorem , seu tardiorem habeas motu globi proprio Quemadmodum a pari intelligitur ex dictis luperius de projectione , 5: Mectione pilae secundum longitudinciri naui ijsim nihil sit ne-

103쪽

a Motore transalo Epist. II. Ios

cesse explicare amplius quemadmodum fiat adjectio,

aut detractio virtutis communis compararae cum propria. quando ut iam dictum est, simili ratione se

habent pila , globus manus, fistula in auis, de

Terra Ger, spatium. Heinc, quod dicitur de globo proiecto seu in boream , seu in meridiem ex iis luitur , quae dicta sunt de projectis ex naui, aut etiam ex curru. Etenim, dum globus e fistula exit, non tantum habet motum secundum longitudinem fistulae sed etiam secundum horizontalem lincam incipitque proinde ex hoc duplici motu deiciabilinea media , secundum quam tendere pergat , post- quana exiit e fistula 3, adeo ut quantum fistula, tantundem ipse tendat in ortum , sitque semper e regione orifici fistulae , per quod fuit trajictus; cinterea tamen promoueatur ultra id orificium Dque ad scopum tandem directe perueniat, qui ipse quoque est interca tantundem promotus in otium, quantum fistula , inque cadem ecundum Terrae superficiem linea permansiit. Dicerem etiam de globosui tum directe explos , reciden leque ad perpendiculum sed ratio eadem plane est 4dssicultas manet solata ex iis, quae circa explosionem e naui memorata sunt. Quin- etiam hoc loco videtur is csse tanto intellectu facilior, quanto per id tempus, quo globus exit e fistula , intelligitur simul moucri n. tibi' ius versus ortum sicque ex motu falsum , motu in orientem describere lineam inter v c calem, khorizontalem mediam, secundum quam deinceps transsatus, ita surtum emoueatur a fistula, ut tali ta

104쪽

etiam in ortum tantundem ac ipsi promo ueatur ἰsic clue directae illi semper immineat , seu ad perpetiadiculum sit, recidatque tandem in ipsanae. VI. Neque vero allata modo argumenta nulla videntur; sed illa etiam nihil concludunt, quae ex apparente rerum motu , quiete ve solent obi j ci. Videmus enim , inquiunt, solem , caeteraque sidera oriri, occidere, circa nos moueri videmus .hane ipsam Terram, cui institimus, prorsus quiescere an non igitur omnia ibunt natura legi praepostera, sissidera quiescant, de Terra moueatur 3 Sed piget cram-bem a Copernicanis toties repetitam heic repetere; cum praesertim constet ex iam ante dictis, seu nauis alia moueatur ad nostram immotam seu nostra moueatur ad immotam aliam, motum tamen semper nobis apparere non nostrae, sed alterius nauic adeo,

ut, si in medio mari stimus, nihil sit, nisi caelum undique undique pontus, videamur ipsi nobis ipsis immoti plane conssistere quantumcumque de

secundo vento moueamur ad navim aliam an choris firmatam feramur quae proinde tantum p parebit accedere ad nos, quantum reuera nos accedemus ad ipsam Caeterum quia nos longo usu experientiaque edocti sensum, leui maginationem mente, seu ratione enitimur corrigere, ac reipsa corrigimus,&rem secus se habere, quam nobis appareat, nobis persuademus finge tamen , nisi hominem natum, educatumque in media naui, saltem mediterraneum, qui nauigium nunquam viderit, sidormiens, oculi ve clausis, ac nihil tale cogitans, in navim transsa

105쪽

a Molore transato Epist. II. 1.

tus deducatur in medium mare , hi, quemadmodum dixi, nihil sit praeter caelum, pontumque , nauis alia ad anchoram. Tum , si aperiat oculos, naui, in qua crit, velocissime praeter aliam mota, ex illo requiras, viri motum, viri quietem conuenire existinaces respondebit haud-dubie, nauim in quaerit, quiescere Maliam Proueri. Et iubet, quantum voles, ut attendat s fieri enim posse, ut nauis, in qua erit, moueatur, immotaque sit alia , iurabit se non decipi ac tanto magis securus erit navim suam quiescere, quanto obseruabito nancis eius parteis in eodem temper sit manere i non discedera puppim in unam partem, proram in aliam moti accedere etiam ad se mutuo; non parte is item late-raleis non transtra mori malos, non quicquid attinet ad navim in interea nautas varie per foros

cursitare, malos scandere, sentinam exhaurire, omnia prorsus peragere, vis nauis constituta esset,

consisteretque in medio sor' ne diove agro oppidi. Iain vero globus Terrae est , in quem , quasi dormientes translati, vel potius in quo non cogitantes nati sumus. Ex quo autem oculos aperuimus racpraeter hunc globum , contemplati sumus alium, videlicet Solem, in eodem cuma erra quasi aequore, seu spatio mundano, quaesitum est viri illorum globo una competeret quies , viri motus mos vero incunctanter pronunclauimus competere haud-dubie quietem Tertae,&motum Soli Admonuere Pythagoras , Plato , Aristarchus , antiquiores ali sitemque Copernicus, Galileus 'epplerus , recen

106쪽

ros De Motu impresso

tiores plures , fortassis nos decipi. quiescere solem Terramque moueri nos tamen contra institimus ac tanto obstinatiores facti sumus , quanto magis attendentes, obseruauimus parte is Terrae a Cinutu non diltrahi; sed illum quidem montem cise semper ad boream , hanc urbem ad austrum, illumis uuium adortum , hanc insulam ad occasum ac nos interea supra Terram perinde discurreres, ac discurramus per domum, siue ciuitatem, in quana ti sumus adeo ut quemadmodum neque domus per ciuitatem , neque ciuitas per prouinciam, Terramve discurrit cita ipsa quoque Terra non videatur per spatia mundi licurrere. Atque ita quidem se habet ab exortu usque nostra imaginatio ; neque

animaduertimus , Terram si forte instar nauis,

fierique posse , ut exsistentes in Terra perinde sallamur , ac Mediterraneus ille , dum in naui est. Quippe quod nam erit discrimen P aut quae ratio distriminis ξ&quis modus seu veritatem, seu errorem internoscendi Ac non dico quidem propterea moues Terram inuicscere Solem sed quaerendas dico rationes meliores, quam quae ex sensu ipso pejtuntur. Et nisi fuissemus quidem unquam expertivisus nostri fallaciam , excusabiles videremur,

possemusque obij cere , nihil esse visu manifestius , aut certius detractaque oculis fide nulseri persuasione dignum : at quia nos experientia docuit visum falli tantopere , neque fidem semper adhibendam oculis esse , idque cum de motu po-

silinium agitur 'uidnam responderi potest aliud,

107쪽

a additore transeato Epist. s. γογ

quam visum, .sensus alios esse ratione corrigendos Si ratione porro visum corrigamus, quid

Mediterraneo illi persuadebimus,nisi moueri navim, in qua est quiescere navim, versius quam accedit Et cum ita fecerimus, quid pari ratione persuadebimus aliud nobis ipsis, quam moueri Terram, cui insistimus, quiescere Solem, versus quem movemurὸ

VII. Dd dictum porro est de Sole , videtur

simul quoque dicendum desideribus caeteris. Nam pari modo , si nos cum Terra versus ortum conuertinaur, necesse es nobis semper , continuoque, aliae, aliaeque partes visibiles mundi aut coeli, ut puta Luna, stellaeque tam errantes, quam inerrantes versius Ortum retegantur , totidemque interca versus occasum occultentur in quae exortae fuerint, appareant coiri inuo ad meridianum ascendere, prarier-gredique,t in occasum descendere, ac sub Terram quoque , seu infra horizontem pergere, donec una reuolutione intra horas viginti quatuor ab se luta, appareant rursas exoriri, ascendere,&c. Cur non id Vero potitis appareat ex conuersione nostri oculi ad

parte is caeli orientaliores, quam ex conuersione tot, tantarumq; partium versus oculum: quemadmodum nobis eleuatio poli apparet, non toto caelo conuerso in meridiem; sed oculo solo promoto in bore in Nam in hac quidem ciuitate polus boreus attollitur solum gradibus quadrarinta tribus cum semisse;& ubi tamen immoto celo ad ciuitatem usque vestram iter instituimus , ita paulatim parte is inferiores, inserioresque, sub ipso polo detegimus, ut de

108쪽

nique istet polus attollatur gradibus prox nequadraginta novem. Dicent non totam Terram in boream, sed nos duntaxat progredi; verum id adsertur solum in exemplum, ut ostendam, seu oculus solus, seu oculus una cum Terra progrediatur versus ortum , posse sidera videri attolli , neque , ut hoc appareat, esse necessarium, conuerti ipsi versus occasum. Addo , si iudicaut facilius moueri solum oculum,'utin totam Terram in boream cur non facili is quoque iudicent moueri solam Terram in ortum, quam sidera omnia, machinamque caelorum uniuersam moueri in occasum mon definio sane

virum fiat: sed cum, quod spectat ad oculum, posis utrumque aeque praestari cinnuo solom esse ratione agendum, ut mens in eam partem propendeat, quam ratio secerit verisimiliorem..Hoc vel oposito, cum ratione suadente sit verosmilius moueri nauim versus portum, quam portum, ac naueis,&domos, terrasque attiguas moueri versus ipsam navim, S spectante aliquo ex edita turri totam ciuitate irricircumpositam , probabilius sit hominem in fastigium turris emergere , seseque in omnem circum partem conuertere, quam ciuitatem totam deprimi, ac circa ipsum conuerti M oratore pro suggestuperorante , consentaneum magis sit ipsius vultum ad omne is circiim auditori parteis ex ordine dirigi, quam totum auditorium circa vultum immobilem, atque id genus similia: Cur non ratione eadem suadente fiat vero similius , probabilius, magis consentaneum criter Terram Versu ortum , ac totam

109쪽

a Motore transato Epist. II. ros

mundi machinam si aeraque ninia salutare ex ordines quam tantam illam machinam, iotque,&tanta sidera circum ipsam ire , eamque salutaret

Profecto nauis est aliqua sensibilis portio , iue tius est alicuius sensibilis magnitudinis respectu portus, totiusque opposita otae, homo respectu buitatis, vultus reipe et auditori Terra vero comparata ad tantae illius machinae amplitud mem non, modo punctum est, sed etiam, si quid fingi potest insensibilius ac minus puncto Quanquam res posui et forte videri utcumque tolerabitis, si tota illa machina unico , ac simplici imotu circumferretur versus occasum; sed cum aliunde tot Planetae circumferantur quoque versus ortum , quid potuit fieri absurdius , quam fingi supra Planctas , supraque

omne is stellas fixas, ac sphaeras aetiam crylta linas, vastissima sphaeram Primi mobilis, quae aduersus ini riores nitenteis in ortum suis ac lentis imbribus, contra nitatur ipse veilius occasum incredibili e teritate omne is abripiat' An potest esse quidpiatuviolentius Sc cogitari tamen ite in rerum natura Dei petuum An esse quidpiam aliis actuo iK. , attribui tamen naturae, quae quo tendit,procedit se in per per breuit limam complanat illimam viam Terra prosecto in ortum conuersa , quo compeii di ius nihil est , sui, lentique in ortum motus relinquentur ipsis Planetis; dc qui tam ipsis, quam stellis fixis vcrsus occasum inesse apparet, ex unica Te rae in ortum conuersione apparebit , adeo' 'a arcsela, simplexque conuersio aequival at illi primo mi

110쪽

I ο De Motu impresso

bili, intereaque rapiditate, violentia, intrlaationed. Ia tanta liberet orbeis inferiores. Quanquam aliunde solidi orbes , qui insitos sibi Planetas deuehentes, debue iunt cile contigui, ut inferiores abripi a superioribus possent nulli plane sunt ut vel explorati motus Veneris, Mercuri supra ac infra Solem,&Cometarum traiectiones per spatia illa satis conuincunt. Quare nec motus ille raptus potest iam

amplius peragi quando Planetarum quidem globos per libera, uxaque spatia abripi non posse est

satis perspicuum in retentis etiam solidis sphaeris, manifestum est, si superficies inseri uni convexae, superiorum concauce politis; ma suerint v ecessario δε vulgo censent,non posse plane inferiores a superioribus abripi, quippe destiturae ansis, quibus in orbem impellantur , motumque accipiant; acio se ad summum impulsonem prorsum , seu in

rectum accipere , qualis profecto non admittetur. Noto interea propter Cometa cum praeter proprias traiectiones, quae sunt nunc in boream, nunc in austrum nunc alio appareant etiam conuersione diurna ab ortu in occasum serri quid vero similius cogitari possit, quam moueri illos motu unico, seu traiectione propria circumductionem vero illam in

occasum esse duntaxat apparentem, ex conuersione

Terrae diurna in ortum Z Haec sane conuersio eius modi est, ut quicquid surs im , vltrave Terram , ac permundana spatia se est, seu nascitur, seu transit, attingat illi vi&apparet, conuersionem versius o

easum. Nisi vero id non videtur esse captui accom-

SEARCH

MENU NAVIGATION