장음표시 사용
91쪽
autem inquisitionem penitiorem neque sustinere mens insolentibus agitata in tibus , neque in rebus agendis Occupa ta multitudo ferre possit, isque fere sit ad assensiones in populo crebras excitandas aptissimus, qui rerum a populi sensu abhorrentium contemplationis impatiens est ; hinc eloquentiae, sapientiaeque verae, ac solidae factum est discidium; ac diserti, qui dominari in concione vellent, sapientibus ain mandatis ad umbracula ab omni cel britate seposita, dum hi semoti stultas opiniones emendare nituntur, easdem ipsi callide fovent; utque vulgi studia aucupentur, colore omni illitas admovent ad coetus hominum 3 ac tanto prudentiores habentur, & cariores sunt, quanto recedunt minus a judiciis iis, quae cupiditati moribus usitatis inditae
XIV. Tamen etsi scientia rerum ab ditarum a negotiis communibus repudietur, & a populi sensu longe diu juncta sit, aditus ei quidam relictus est , quo possit arrepere ad vulgus ipsum. Hic autem ducitur ab admiratione ea, quae rerum dissicilium, ac
92쪽
reconditarum opinione commoveri solet, si quo cultu splendido, minim
que ignoto illustratae prodeant. Nam, ut est in Bacchis Euripidis, tenebris majestas quaedam adest. Hinc eorum, qui se doctrinae studiis unice dediderunt, opera non equidem vulgus utitur , quod ea parum conferat ad illa paranda , quae sibi utilia arbitratur, neque propterea labores umbratiles rebus iis remunerandos, Ornandosque censet, quae negotiosis hominibus, industriisque putantur adjudicatae ; sed tanquam e
eellens quidpiam digito monstrat, &honore quodam, atque veneratione dignatur , tanquam Epicuri Deos in intermundiis illis suis otiosos , & sua sapientia, ac virtute gaudentes. XV. Ea vero propensione, qua communiter homines adducti suspiciunt res inusitatas, otioque eo, quod ex doctrinae laude potentiam, & opes quaerentibus plus, quam vellent, concessiim est, ab tentes quidam, ea saepe consectantur , ut admirabiliores appareant, quae vel difficilem cognitionem habent , eandemque prorsus inutilem, vel novitate aliqua, dum mentem excitant, judicium
93쪽
evertunt, animumque corrumpunt. Nam. quo semotiores a caeteris aetatem Dgunt , ac sibi relicti per omnigenas idearum serics errare liberius, expeditiusque possune , eo magis ab aliis , ut usu, & prudentia rerum, sic opinionibus ac sententiis plerumque diss-dent; & cogitatis undique congestis indormientcs inania somniant, aut aestumentis agitati, delirantesque portenta vident. Verum cum, se se ut populo venditent, utilitates, quae re praestari non possunt , inauditas magnifice jactent, ac spondeant; admiratio dec
pia rerum expectatione in contemptum desinit; vel dum nubes captant, cum
turpiter offendant in iis, quae sunt in conspectu, & usu communi posita, hos sanus quisque tradi illis oportere censet , qui jocularia tractant, ut populo deridendos exhibeant; vel dum nova quaedam, & inopinata proserre laborant, cum ea obtrudant, quibus aeque repugnant & mores, & ratio, quicunque se contagione foeda pollui minime velit , hos tanquam ominosum
aliquid, & Averrunco Deo dignum ab se removet. Quocirca dejecti spe sua
94쪽
queruntur iniquitatem judiciorum, stultitiam carpunt , ac stuporem vulgi ;opiniones eas, quas diuturnus confirmavit, auxitque labor, explosas ab aliis recipiunt rursus ad se; quamque tui runt repulsam consolantur laudibus iis, quibus inter se large se onerant ; ac sibi mutuo spondent aequiora judicia posteritatis adducti fatis eorum, quos a suis, cum viverent , neglectos ipsi loco summo habent ; quosque , praesentes cum es sent, desertos, ac solos fuisse legunt ;nulli vero cum sunt, Observari, colique vident.
XVI. Rerum demum ad expetendum propositarum sunt adminicula Varia , quae tanti haberi solent , quantum ad res ipsas adjumenti afferunt ;& quanto res ipsae, quibus famulantur, in pretio sunt . Sic ubi luxuries dominatur , Omnisque sapientia ponitur in expendendis, eligendisque deliciis , sumptuosa lurconum gula dignitatem summam conciliat iis, qui, ut ait Plautus in Pseudolo , condita prata tu patinis proferunt, & herbas herbis aliis porro condiunt ; cis denique potestatem gloriandi, facit immortalitatem se reperis
95쪽
perisse , & convivas omnes fecisse Deos, ut nebulo quidam ajebat in Milite Philemonis; & oculorum, auriumque lascivia maximos honores habet mimae , psaltriae, tibicinae, saltatriculae; quod que Alexandrinis Dio Prusaensis exprobrat orat. 32. decorum esse , magnique animi putat, se se pro cantrice morti offerre , servumque hominem v cat , cuncti, consessu plausu dato, servatorem , ac Deum.
XVII. Eorum igitur, quae homines appetere magna opera solent , haec summa capita sunt ; quae quidem ita digessi , ut ultro appareat origo cujusque, & species ea , qua se se imprudentibus commendarunt , aut falli volentibus causam aliquam ineptam saltem , falsam , iniquam obtulerunt ea magni faciendi, ne nullam prorsus habere viderentur . At minime putamdum est ita singulos ordinare cupidi tates suas , ut hasce ad omnia aeque adjungant . Neque enim Omnes aeque omnibus apti sunt; neque, dum semel quidpiam pro varia seu natura cujus que, seu vitae, temporumque ratione mentem , animumque occupavit , alia aeque
96쪽
aeque vel aestimare , vel ut assequa tur eniti possunt . Quare pro diversa vel mentis vi , vel affectione animi , vel conditione vitae , Vel gentis consuetudine, alia aliis praeponi, alia r ferri ad alia solent : & in singulis quisque conquiescit, vel iis tanquam hos. pitio utitur occasione data ultra perrecturus. Nam qui commodis abundat, &animo quidem alacri, fervidoque, sed inconstanti una, ac levi praeditus, &si sensu aliquo non occupetur, Otiosus fere est, is in voluptate consistit, ac a iungit ad eos se , qui vitam solutam ,& vacuam curarum severiorum unice pro bant . Quare quod a conviviis, a theatro, a spectaculis, ab alea otii datur , occupant illud, explentque gerrae inanes , scurriles ioci, nugarum indagatio percuriosa, sermonesque ii , qui cupiditati possint illecebra aliqua lenocinari . Qui pollet ingenio , si strepitum
ferre nequeat , se se fere abdit in artium reconditarum studiis; . sin is sit , qui commovere se facile possit, animis. que valeat , ea fere studia consectatur, quae jactationem in populari celebrit tu habeant, iisque vel avare ad qua
97쪽
stum , vel ambitiose ad laudem , &gratiam abutitur. Qui liberalem a natura indolem accepit, aditumque a sortuna impetravit ad honorum gradus , is amplitudini inservit, eoque spectat, ut gloria domi, aut militiae parta fi reat, & causam celebritatis, ac nominis transfundat in posteros . Audaces ad omnia si nulla spe domi detineam tur , se se fortunae tradunt , eamque vel sequuntur quocunque Vocat , Vel ambiunt, idque punctum captant, quo se se exorari sinat , & aditum reseret ad expromendas , exercendasque secutitates eas , quae finibus exiguis conti neri nequeunt. Industrii, navi, laboriosi , qui vel respuunt honores propter animi illiberalitatem , vel ab his propter obscuritatem generis respuuntur, fere divitiis inhiant , omnia pinnunt in pecunia , suumque defraudam tes genium , disperdendas a nepotibus opeS congerunt . Inepti contra , sed claro , & honesto loco nati jura tuemtur , ostentantque nobilitatis , hon res , quibus aliena virtute partis , I ce qua si aliena nitent , gloriose , &magnifice jactant; cumque nihil omni
98쪽
no praestent , addantque de suo, d
beri sibi summa omnia arbitrantur . Hilares, amoeni , comes leporem Omnem , ac Venustatem amant, seque dare solent ad artes eas , quae festivitate , sive jucunditate aliqua delectant , cavillatores faceti, convivae commodi, obsonatores optimi , strenui comissatores , in amoenis rebus, ac Voluptariis adversi nemini. Contra seri, di concitati dissidiis oblectantur, inimicitias ultro suscipiunt, ut esse videantur animi magni, pejorem in partem omnia trahunt, ne parum solliciti, & anxii dignitatis vindices habeantur ab sui similibus; ac sibi tum maxime placent, cum viderint alios nihil tam providere , quam ne vereri parum videantur
irritabile genus hominum, & iurgii s
binde causas inserens; tumque se hon re maximo assci putant, cum sanus quisique ab se maxime cavet, ne insanis serviat. Qui denique segnes adeo, tardique sunt, ut a caudicibus absint quam minimum , quae vitae vitalis id unum habent, ut ali possint, ibidemque gignuntur , & consenescunt, nihil ultra postulant, quam, ut neque de loco mo-
99쪽
veantur, neque sibi plus oueris imponatur , quam quo se mentis aucta , corporisque otio sagina ipsa gravat. Denique, ut affectionum animi , aut corporis, ita cupiditatum, & opini num infinita quaedam varietas est. Id enim fere quis appetit , & appete dum esse judicat, in quo maxime naturae munere habilis est; nisi saepe institutio , & ratio interdum alio de
Qua ratione tradita, O quibus ex fomitibus hausta sint praecepta de vita, o moribus. I. Piniones eae de rebus expetem dis, quas aut sensus indidit, aut imaginatio adornavit, aut mens,& ratio sensim expedita protulit, ad artem, & ad praecepta revocatae sunt. Quae quidem praecepta primo rudia suere , cum neque meliora promere, qui tradebant, neque subtiliora serre possent ii, quibus illa tradebantur. Comeinniora deinde, atque una robustiora G exti-
100쪽
extitere, quod exculta paullatim , atquς corroborata ingenia essenx ;qugg docebanxur, ex ipsa natura re-xum sic se prodente gravissimis in nogotiis elicerentur ab iis , qui rebus gestis interfuissent . Postremo ab hominibus otio abundantibus, & in umbr culis ab omni rprum gerendarum luce seclusi adeo minute concisa, exsiccata, α curatura fuere quasi reddibi a juncea , ut subtilitate nimia van scerent, ac multitudinis intelligentiam fugerent; aut adeo quasi vepribus imterclusa disputationum, atque conce talisenum , ni omnino desert exolescerent; di cum essent a vita communi plane repudiata ad inanem ostentati nem ingenii ventilarentur, & in nova subinde monstra degenerarent. Qua ex ingeniorum perversit te, sive acumine importuno detrimenta summa consecinia duo sunt et alterum, quod incer se re, quae certissima sunt , alterum,
quod ii sunt maxime relicti , quibus
erat potissimum consulendum . Nam cum nubes quidam, & inania capta-
ent, cultuque, ac moribus non magis qb humanitate, quam genere t
